Inscriptiones Graecae
est inceptum ad inscriptiones Graecas cum versionibus commentariisque Latinis divulgandas
Inscriptiones Graecae, saepius IG, est inceptum ad inscriptiones Graecas cum versionibus commentariisque Latinis divulgandas. Continuationem se esse voluit Corporis inscriptionum Graecarum ab Augusto Böckh inter annos 1825 et 1860 editi. Seriem librorum (cuius primus anno 1873 prodit) ab anno 1860 Adolphus Kirchhoff direxit, ab anno 1902 Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff. Series inter annos 1972 et 1994 interrupta est. Usque hodie 49 fasciculi prolati sunt.
Nexus interni
- {{IG}} (formula pro citationibus brevibus huius operis)
Nexus externi
recensere- IG interretiales apud Packard Humanities Institute
- Pagina officialis
- Historia seriei apud domo editoriali Walter De Gruyter
Bibliographia
recensere- Merkelbach, Reinhold. 1997. Überlegungen zur Fortführung der Inscriptiones Graecae. Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 117: 297–303 Textus.
- Merkelbach, Reinhold. 1998. Nochmals Inscriptiones Graecae. Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 122:293–299 Textus.