Foedus Achaicum[1] fuit societas civitatum Achaearum in Peloponneso septentrionali quae tertio saeculo a.C.n., Arato Sicyonio ducente, et secundo saeculo ineunte, ducente Philopoemene, maxime floruit.

Tabula Achaeae antiquae (pars meridiana).

De confoederatione nascente crescenteque recensere

 
Dimidia drachma a Foedere Achaico circa 250 a.C.n. signata. Litterae Graecae AΧ in monogrammate coniunctae Achaeos designant.

De primo foedere quinto saeculo a.C.n. facto inter duodecim civitates Peloponnesiacas[2] parum notum est. Helice, praecipua urbe eorum, terrae motu anno 373 a.C.n. deleta et rebus Graecis Macedonibus obvenientibus paulatim dissoluta est[3].

At circa 280 a.C.n.[4] quattuor civitates in Peloponneso septentrionali sitae, Patrae, Dyme, Pharae, Tritaia, libertatem adversus Macedones et Antigonum Gonatam vindicantes novam confoederationem democratice constitutam condiderunt. Scribam et duos strategos[5] eligebant qui sibi imperarent. Quibus circa 275 accesserunt Aegium, Burra, Keryneia[6]. Ab illo tempore concilia confoederationis Achaicae Aegii fieri solebant[7]. Ab anno 256 unum strategum annuum tantum eligebant qui toti confoederationi praeesset. Aratus Sicyonius, septies et decies strategus renuntiatus usque ad mortem (213 a.C.n.) augendae confoederationi plurimum contulit ː eversa tyrannide non tantum in sua patria sed etiam in vicinis civitatibus confoederationi ut adhaerescerent eis persuadebat. Ita paucis annis accessere Sicyon, Corinthus, Megara, Argos, Aegina, Megalopolis[8], magna pars Arcadiae, Messenia[9]. Nam secundum rerum gestarum scriptorem Megalopolitanum Polybium Foederis Achaici propositum idem semper mansit, libertatem et aequalitatem democraticam omnibus praebere expellendis tyrannis et regibus cohibendis ac simul Peloponnesum velut in unam civitatem cogere[10]. Iam ipsis Lacedaemoniis validiores erant, qui ne opprimerentur societatem cum Aetolis fecerunt nec eo minus in foedus Achaicum intrare coacti sunt anno 188 a.C.n.[11]; ita libertatem quandam tueri poterant Achaei etiamsi nonnumquam Macedonum regum societatem adversus hostes adfectare cogebantur. Ita reges Antigonus Doson et Philippus V, velut hegemones, Achaeos in maiorem societatem circa se incluserant quorum conciliis plerumque Corinthi habitis ipsi praesidebant[12]. Nonnumquam etiam comitiis Achaeorum interveniebat Philippus V[13]. Nihilominus secundo bello Macedonico Achaei Macedonum societatem dimiserunt et opem Romanis adversus Philippum V tulerunt[14].

De confoederatione vergente recensere

At postquam Romani res Graecas decidere coeperunt, secundo saeculo a.C.n., quamquam Philopoemen, octies strategos creatus, dux magna virtute et prudentia exstitit, potentia confoederationis Achaicae vergere non desiit. Anno 168 a.C.n. victo rege Macedonico Perseo, quia neutris partibus favere constituerant obsides Romanis dare debuerunt, quorum unus erat Polybius, rerum gestarum scriptor. Anno 146 a.C.n. Lucio Mummio Corinthum solo aequante Achaei omnino victi sunt. Ab illo tempore libertatem amiserant ː etsi novum koinon Achaeorum e paucis civitatibus circa Patras quominus fieret Romani non impediebant, leges tamen illius foederis ipsi instituerunt et Achaeos re vera in dicione proconsulis Macedoniae ponebant. Secundo saeculo p.c. confoeferationis concilium quae ad imperatorum cultum spectabant adhuc curabat.[15]

Fasti strategorum recensere

Notae recensere

  1. Strabonis Rerum geographicarum libri XVII, Lipsiae 1801, p. 298
  2. Polybius enumerabat Patras, Dymen, Olenen, Helicen, Pharas, Tritaeam, Aegium, Aegiriam, Pellenen, Leontium, Buram, Caryneam.
  3. Polybius II.41.9-10.
  4. Polybius II.41.1 et 11.
  5. Hunc magistratum "praetorem" Latine interpretari solebat Titus Livius.
  6. Polybius II.41.13-15.
  7. Titus Livius 38.30.
  8. Anno 234 a.C.n.ː Plutarchus 30. Polybius II.44.6.
  9. Pausanias IV.29.7 et 12.
  10. Historiae II.42.3ː καθ´ ἣν προτείνοντες μὲν τὴν παρ´ αὑτοῖς ἰσηγορίαν καὶ παρρησίαν, πολεμοῦντες δὲ καὶ καταγωνιζόμενοι συνεχῶς τοὺς ἢ δι´ αὑτῶν ἢ διὰ τῶν βασιλέων τὰς σφετέρας πατρίδας καταδουλουμένους et 43.8ː τὸ Μακεδόνας μὲν ἐκβαλεῖν ἐκ Πελοποννήσου, τὰς δὲ μοναρχίας καταλῦσαι, βεβαιῶσαι δ´ ἑκάστοις τὴν κοινὴν καὶ πάτριον ἐλευθερίαν.
  11. Titus Livius 38.34.3 et 39.36.6-8. Pausanias VIII.30.5 et 51.1
  12. Polybius IV.13.7 et IV.25.1.
  13. Polybius IV.82.
  14. Titus Livius XXXII.19-23.Pausanias VII.8.1-5.
  15. Pausanias V.12.6 et VII.24.4. Cf Jürgen Deininger, Die Provinziallandtage der römischen Kaiserzeit von Augustus bis zum Ende des dritten Jahrhunderts n. Chr., Beck, 1965, pp. 89-95.
  16. Polybius II.41.14 et II.43.2.

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

Latine recensere

Barbare recensere

Nexus externi recensere

Nexus interni