Drachma, litteris Graecis δράχμα, fuit moneta civitatis Graecae ab anno 1832 usque ad annum 1999 (rationalis moneta) vel potius 2001 (nummi); nunc ex anno 2002 Graeci nova moneta Europaea, eurone dicta, utuntur.

Nummus argenteus quinto saeculo a.C.n. Athenis percussus, qui quattuor drachmata valebat atque ideo τετράδραχμον appellabatur.

De drachma antiqua

recensere

Iam apud Graecos antiquos drachma erat mensura ponderis et moneta argentea (sed non idem pondus in omnibus civitatibus pendebat). Drachma apud Graecos antiquos sex obolos pendebat et valebat. Rursus centum drachmae in mina, sex milia in talento erant. Fuit etiam nummus aeneus, graece χαλκοῦς dictus; quadraginta octo aenei unam drachmam valebant.

Civitates aliquae nummos tetradrachmum alias tetrachmum quattuor drachmatum, didrachmum duorum drachmatum, hemidrachmum drachmatis dimidiati, ediderunt.

Si vis plura legere

recensere

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!