Nummus
Nummus (-i, m) medium est ad pecuniam solvendam, ergo ad commercium faciendum et bona accipienda. A numisma vel nomisma (a graeco νόμισμα) verbum numismatica venit. Nummi saepe rotundi sunt.
Nummi primi a Lydiis percussi sunt. Persici reges aureis nummis utebantur, qui Darici appellati sunt. Romae in antiquitate cives aereis tantum nummis utebantur, qui erant asses, dupondii, semisses, quadrantes. Postea, tempore bellorum Carthaginensium, Romani argenteis nummis usi sunt. Praeclarus Romanus nummus denarius erat.
Plinius maior scripsit:
- "populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem devictum usus est."
- "Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio coss., quinque annis ante primum Punicum bellum." (sed descriptio exacta non est)
Bibliographia
recensere- Angus, Ian. Coins & Money Tokens. London: Ward Lock, 1973. ISBN 0-7063-1811-0.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad nummos spectant. |