Nummi Gallici sunt nummi Celtici ex auro, argento, aere a diversis ducibus vel civitatibus Celticis in vetere Gallia et finitimis regionibus constitutis, e tertio saeculo a.C.n. usque ad principatum Augusti (in insula Britannia usque ad Neronem principem) fabricati. Qui nummi quo tempore vel quo iubente percussi sint, testimoniis archaeologicis tantum indagari potest; scripti fontes enim desunt nec tituli ipsorum nummorum, rari et ipsi, multum iuvant. Itaque numismatica Celtica scientia difficilis est quae ultimis decenniis multum profecit. Scalptores Gallici ab imitatione monetae Graecae ac postea Romanae profecti mox ad stilum proprie Celticum pervenerunt, dum figuras imitationi propositas in varias curvaturas et ornamenta disrumpunt.

Stater aureus Parisiorum. Equus in medio agnoscitur

Summarium historicum

recensere

De principiis

recensere
 
Stater aureus Gallicus ad imitationem monetae Macedonicae (caput Apollinis). Cuneus frangi coeperat, unde linea transversa per vultum.

Iam sexto saeculo a.C.n. fuere nummi argentei Graeci in finibus meridionalibus Galliae  : nam coloni Phocaei Massiliam ibi condiderunt, artem monetariam secum advehentes. Mox aliae coloniae Graecae fuere in litore Hispanico : Emporiae et Rhode. Praeterea milites Gallici a regibus Hellenisticis mercede conducti nummos aureos domum reportabant. Non tamen ante tertium saeculum a.C.n. Galli proprios nummos primum cudisse videntur. Tum tres zonae discernendae sunt : in Gallia septentrionali et orientali fuere nummi aurei stateres Macedonum regis Philippi II imitantes. Ex auro "nativo" saepe fiebant, id est non purificato sed partem argenti et minimam partem cupri retinente : unde stateres ex auro pallido dicuntur.

In Gallia vero meridionali secundum Rhodanum flumen necnon in Gallia Cisalpina moneta argentea barbara drachmas[1] et obolos Massilienses imitabatur. Postremo Aquitaniae nationes nummos argenteos Rhodae[2] et Emporiis percussos imitabantur. At illi nummi (in primis aurei) etiamtum pauci erant atque ad principes et nobiles, non ad vulgus nec ad mercatum cotidianum destinabantur. Fortasse ad tributa solvenda et milites conducendos duces Gallici eis utebantur. Saepe cum aliis rebus pretiosis (torquibus aureis exempli gratia) in thesauris ponebantur.

Litteras Graecas titulorum quoque primo imitabantur : mox tamen (quia non intelligebantur ?) ita deformatae atque mutatae sunt ut mera ornamenta fuerint nec quicquam ex eis legi poterat. Nec tituli in nummis Celticis postea fuerunt ante primum saeculum a.C.n. : tunc inscriptiones litteris Latinis scribebant.

De multiplicatione novorum nummorum

recensere
 
Potinus Leucorum : Caput "calvum" dictum/Aper in signo militari.

Secundum Bellum Punicum rei nummariae Gallicae aliquid contulisse videtur : nam secundo et primo saeculo a.C.n. novi nummi argentei et aenei parvi ponderis fabricari coeperunt, in primis qui potini a numismatistis appellantur, e verbo Francogallico mixturam aeneam cupri et stagni et plumbi designante. Potini non percutiebantur sed in formam conflabantur : pondera certa non habebant sed minimi pretii erant ideoque ad mercatus cotidianos aptiores fuisse videntur.

 
Potinus Remorum : Persona currens, torquem et virgam tenens.

Circa 120 a.C.n., quo tempore Romani Galliam Narbonensem in provinciam redegerunt, idem genus monetae argenteae per plures civitates Galliae orientalis usurpari coepit (apud Haeduos, Sequanos, Leucos, Lingones), cuius pondus ad dimidium denarium Romanum, id est quinarium[3], exigebatur (paulo minus quam 2g). Simul moneta aurea recessit. Quapropter haec regio a Colbert de Beaulieu et aliis numismatistis "zona denarii" vocata est : non enim dubitari potest quin hoc genus "quinarii" commercii cum Romanis expediendi causa percussum sit. Notae quoque in nummis signatae saepius magnam similitudinem cum denariis Romanis praebent.

E nummis repertis longe plurimi sunt qui ad primum saeculum a.C.n. referuntur. Tempore belli Gallici praecipue maximus numerus editus est. Quo tempore nummi nomina litteris Latinis inscripta plerumque praebebant, sed praeter paucissima (Vercingetorix in statere Arverno !) pleraque nobis omnino ignota sunt.

De ultimis temporibus

recensere
 
Stater aureus VERCINGETORIXS inscriptus. Caput dei Apollinis e stateribus Macedonicis sumptum agnoscitur.

Post bellum Gallicum et victoriam Romanam non cessavere emissiones monetariae Celticae : nam Romani bello civili operam dantes satis nummorum Galliae statim suppeditare non potuerunt. Praeterea, Carthagine excepta, nummos populorum victorum delere non solebant. Circa annos 25/10 a.C.n. demum coloniae Lugdunum et Nemausus et Vienna aeneos nummos Romani ponderis (asses vel dupondios) plurimos percusserunt, qui per totam Galliam disseminati sunt et saepe secati per partes inveniuntur ad minora pretia solvenda. Anno 12 a.C.n. Augustus magnam officinam monetariam Lugduni constituit quae nummos ipsius reipublicae Romanae ex omni metallo cuderet (litterae SC = senatusconsulto in monetis aeneis leguntur) : quae officina brevi tempore finem monetae diversarum civitatum Gallicarum fecit. Nam moneta Gallica usque ad finem per civitates divisa remansit, numquam moneta totius Galliae fuit.

Aevo Christiano ineunte tandem Gallici nummi cudi omnino desierunt, qui vero iam facti erant in aliquo usu usque ad Neronem imperatorem (fortasse Vespasianum), testante archaeologia, fuisse videntur. A quo tempore usus nummorum in provinciis Gallicis a ceteris provinciis non differt.

  1. Drachmae leves erant quae non sex sed quattuor obolos pendebant : itaque saepe tetroboli dicuntur.
  2. Illi nummi Celtici denarii "crucigeri" appellantur quia ex uno latere spatium in quatuor partes cruce divisum est, quae olim in drachmis Rhodensibus quatuor folia rosae erant, civitatis insignis.
  3. Nihilominus denarii a numismatistis Celticae appellari solent, quia praecipuus nummus argenteus Gallicus erant. In quo sensu denarius unitatem cuiusdam rei nummariae designat, ad quam ceteri nummi referuntur.

Si vis plura legere...

recensere
  • Catalogue des monnaies celtiques. 1, Les Arvernes (centre de la Gaule) a Sylvia Nieto-Pelletier, 2, Les monnaies à la croix ab Eneko Hiriart, Parisiis : Bibliothèque nationale de France, 2013-2017. Duo volumina.
  • Jean-Baptiste Colbert de Beaulieu, Simona Scheers, Traité de numismatique celtique t. 1, Méthodologie des ensembles t.2 La Gaule belgique. 2 volumina - Parisiis : les Belles Lettres, 1973-1977. (Annales littéraires de l'Université de Besançon ; 135 et 195)
  • L. Delestrée, Nouvel atlas des monnaies gauloises, Saint-Germain-en-Laye, Commios, 2002-2008 (quatuor volumina)
  • Georgius Depeyrot, 'Ces Gaulois qui eurent leurs nom sur les monnaies', L'archéologue 136 (Dec. 2015) : 54-63.
  • Brigitte Fischer, "Le point sur les monnaies de la zone du denier", Cahiers numismatiques, 1999(141) : 27-35.
  • Katherine Gruel et Eneko Hiriart, "Les élites celtiques ː le témoignage des monnaies", L'Archéologue 2018(146) ː 58-71
  • Katherine Gruel et Colin Haselgrove, "Le développement de l'usage monétaire à l'Âge du Fer en Gaule et dans les régions voisines" in Colin Haselgrove, ed., Celtes et Gaulois, l'Archéologie face à l'Histoire, 4 : les mutations de la fin de l'Âge du Fer (Glux-en-Glenne: Bibracte, Centre archéologique européen, 2006) pp. 117-138 Hic legere potes
  • Katherine Gruel et al., edd., Les potins gaulois : typologie, diffusion, chronologie. Etat de la question à partir de plusieurs contributions in Gallia vol. 52 (1995) Hic legere potes
  • Vincentius Guichard, 'De la monnaie gauloise à la monnaie romaine', L'archéologue 130 (Iulius 2014) :54-59.
  • Monnaies gauloises  : origine, fabrication, usages, Divione : Faton , 2013. Dossiers d'archéologie n°360 (nov/dec. 2013).
  • Héloise Schomas, Les images monétaires des peuples gaulois : figures primitives ou expressions d'une société en mutation ? : l'exemple des Arvernes, Bituriges, Carnutes, Eduens, Lingons, Meldes, Parisii, Sénons et Séquanes Divione, 2011 [Dissertatio academica] Hic legere potes
  • Charlotte Sillon, L'or monnayé dans le Nord de la Gaule. Recherches sur les monnaies d’or frappées dans le Nord de la Gaule entre le IIIe et le Ier siècle avant notre ère, Cenabi, 2014. Hic legere potes

Nexus interni

Nexus externi

recensere