Phocaea

Φώκαια, Phôkaia
Vide etiam paginam fere homonymam: 25 Phocaea

Phocaea (Graece: Φώκαια; Turcice: Foça, accuratius Eski Foça 'Phocaea Antiqua') est urbs in Turcica Asiae Minoris parte 25581 incolarum anno 2008. Olim a Graecis e Phocide venientibus condita erat[1], fortasse iam undecimo saeculo a.C.n.

Nummus Phocaeensium hecte (sextarius) dictus (circa 500 a.C.n.) Gryps ex una parte, quadrata incusa ex altera.

HistoriaRecensere

Una e duodecim Ionicis urbibus fuit quae in Panionium coaluerunt. Tum Athena patrona civitatis erat. Anno 546 a.C.n. a Persis Harpago duce capta est et magna pars incolarum in coloniam Alaliam in Corsicam migrarunt[2]. Optimi nautae erant qui usque ad regnum Tartessum pervenerunt et praeter Alaliam multas alias colonias deduxerunt ː Massiliam[3] et Nicaeam in Gallia, Veliam in Lucania, Emporias in Hispania atque una cum Milesiis Lampsacum et Amisum in Asia. Quinto saeculo ineunte una cum ceteris Ionicis urbibus a Persis secessit[4], unde sunt nata illa celeberrima bella inter Graecos et Persas. Foederis Deliaci particeps fuit inter 478 et 412 a.C.n., postea ad Lacedaemonios transierunt[5]. Quamquam anno 132 a.C.n. Aristonico favit Massiliotis intercedentibus veniam a Romanis impetravit[6].

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Herodotus, Clio 146.
  2. Herodotus, Clio 165-167.
  3. Thucydides I.13.6
  4. Erato 8, 11-12, 17.
  5. Xenophon, Hellenica I.6.33.
  6. Trogus Pompeius a Iustino abreviatus XXXVII.1.1

Plura legere si cupisRecensere

  • Luca Antonelli, Traffici focei di età arcaica. Dalla scoperta del Occidente alla battaglia del Mare Sardonio, Romae, l'Ermà di Btrettschneider, 2008. (Hesperìa, 23) Recensio critica
  • Friedrich Bodenstedt, Phokäisches Elektron-Geld von 600-326 v. Chr : Studien zur Bedeutung und zu den Wandlungen einer antiken Goldwährung, von Zabern, 1976 Recensio critica
  • Diane Dusseaux curatrix,L'aventure phocéenne. Grecs, Ibères et Gaulois en Méditerranée nord-occidentale, SilvanaEditoriale, 2019
  • Ernst Langlotz, "Die kulturelle und künstlerische Hellenisierung der Küsten des Mittelmeers durch die Stadt Phokaia" in Arbeitsgemeinschaft für Forschung des Landes Nordrhein-Westfalen 130(1966) ː 9-80
  • Ömer Özyigit, "The city walls of Phokaia", Revue des Études Anciennes, 1994 ː 77-109
  • Phocée et la fondation de Marseille, Musées de Marseille, 1995
  • Félix Sartiaux, "Nouvelles recherches sur le site de Phocée", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1921 ː 119-129
  • Roderick T. Williams, The silver coinage of the Phokians, Royal numismatic society, 1972 Recensio critica Altera recensio critica