Ammianus Marcellinus (c. 330 Antiochiae[1] – c. 400) fuit rerum gestarum scriptor Romanus et quidem in numero ultimorum antiquae religionis cultorum. Opus suum, quo libris XXXI res Imperii Romani gestae narrantur a principatu Nervae anno 96 ad interitum Valentis Imperatoris in proelio apud Hadrianopolim anno 378, Latine scripsit, quamquam in lingua Graeca natus erat. Librorum XXXI quos scripsit tantum ultimi duodeviginti servantur, in quibus res gestae inter annos 353 et 378 exponuntur, dum libri I-XIII deperditi sunt.

Wikidata Ammianus Marcellinus
Res apud Vicidata repertae:
Ammianus Marcellinus: imago
Ammianus Marcellinus: imago
Nativitas: 330; Antiochia ad Orontem
Obitus: 395; Roma
Patria: Roma antiqua

Pauca de vita Ammiani cognovimus et haec paene omnia, prater Libanii epistulam, ex ipsius narrationibus. De se ipso "miles quondam et Graecus"[2] fuisse dicit. Anno 330 aut paulo antea Antiochiae natus esse creditur,[3] quamquam multum de hac re disputatur et nonnulli hoc refutant.[4] Certe optima educatione instructus est. Iam adulescens miles factus protector domesticus sub Ursicino, magistro equitum, stipendia meruit Nisibi,[5] ubi remansit, donec anno 354 Ursicinus a Gallo revocatus Antiochiam profectus est, ut crimini cuidam laesae maiestatis inquirendo interesset.[6]. Mox una cum ipso Caesare Constantio Gallo imperatori Constantio II suspectus factus Ursicinus, ut altiora meditaturus[7] si in Oriente relinqueretur, Mediolanum revocatur ab Ammiano, quocum vera amicitia iungebatur, comitatus[8]. Deinde anno 355 duo amici in Galliam mittuntur Silvani usurpatoris opprimendi causa[9]. Quo mense septembri occiso Ursicinus Caesarem Iulianum adversus barbaros adiuvare iubetur[10]. Ibi primum Iulianum cognovit et admiratus est Ammianus, in Rebus gestis boni principis exemplum. Anno 359 in Orientem redeunt ubi Ursicinus Sabiniano oboedire cogiturː tum rex Persarum Sapor II oppida in limite sita adgressus Amidam cepit. Non multum afuit quin Ammianus Amidae capereturː vix Melitinam in Armeniam evasit ubi Ursicinum ducem revisit iam Antiochiam properantem[11]; qui mox ob cladem Romanorum exercituum exauctoratus est et ad vitam privatam rediit[12]. Deinde Ammianus imperatorem Iulianum secutus expeditioni adversus Persas interfuit quam per minutias libris XXIII-XXV narravit. Postea militiam deseruisse videtur et primum Antiochiae deinde Romae litteris operam dedisse ubi anno 392 partem operis sui magno favore recitabat[13]. Praeter itinera ad officia sua pertinentia Aegyptum quoque vidisse adfirmabat[14].

Rerum gestarum scriptor

recensere
 
Pagina prima editionis principis operis Ammiani Marcellini anno 1533 editae.

De rebus a Romanis ab anno 96 usque ad 378 gestis Latine scripsit, i. e. ab imperatore Nerva usque ad illam cladem calamitosam Romanis imperatore Valente ad Adrianopolim a Visigothis allatam. Initium Rerum gestarum deperditum est, sed libri qui supersunt res inter 353 et 378 gestas narrant, hoc est eventus ipsi Ammiano coaevos.

Summarium Rerum gestarum librorum

recensere
  • Liber XIV: De Gallo Caesare tractatur, de eius saevitia et morte iussu Augusti Constanti. Etiam excursus de Isauris, Saracenis Alamannisque exponuntur et vitia Romanorum vituperantur.
  • Liber XV: Augustus Constantius in Alamannos bellum gerit. Magister peditum Silvanus potestatem Augusteam usurpat et per insidias quibus Ammianus quoque interfuit occiditur. Iulianus Caesar creatur a Constantio.
  • Liber XVI: Bella a Iuliano victa exponuntur in Alamannos, praecipue victoria apud Argentoratum.
  • Liber XVII: Plures res bellicae a Iuliano gestae narrantur. Etiam de victoriis Augusti Constantii exponitur et de pace cum Persis frustra temptata.
  • Liber XVIII: Rex Persarum Sapor Mesopotamiam Romanam aggreditur et Ammianus miles itinera sua narrat.
  • Liber XIX: Amidam urbem Sapor obsidit et capit. Inter defensores etiam Ammianus est, qui ab urbe capta fugit.
  • Liber XX: Ursicinus magister equitum, sub quo Ammianus meruit, titulo suo discingitur. Iulianus Lutetiae a militibus suis Augustus appellatur, sed Constantius litteris titulum Augusti deponere Iulianum iubet, dum Sapor plures urbes Mesopotamias expugnat.
  • Liber XXI: Dum belllum inter Iulianum et Constantium paratur, Constantius morbo moritur.
  • Liber XXII: Iulianus solus Augustus cultum deorum quem clam antea colebat nunc palam profitetur. Aliquae res a Iuliano Augusto gestae narrantur, qui bellum in Persas parat.
  • Liber XXIII: Iter Iuliani contra Persas. Hierosolymae templum Iulianus restaurare frustra conatur. Descriptio machinarum militarium et regionum Mesopotamiae.
  • Liber XXIV: Iulianus quamquam oppida Persica et castella aliquot cum exercitu expugnat, a Ctesiphontis urbis Persarum capitalis obsidione deterretur et iter revertit.
  • Liber XXV: Persae Romanos fugientes persequuntur et Iulianus in proeliis vulneratus moritur. Iovianus Augustus creatur, qui pace ignobili cum Sapore facta subito moritur.
  • Liber XXVI: Valentinianus Augustus creatur et postea Valentem fratrem Augustum consortem constituit. Procopius Oriente res novas molitur, sed a suis desertus et traditus poenam capitalem suscipit.
  • Liber XXVII: De bellis variis Romanorum in Alamannos, Gothos, gentes Britanniae et Africae tractatur. Descriptio provinciarum Thraciae. Gratianus puer Augustus a Valentiniano creatur.
  • Liber XXVIII: Pugnae plures Romanorum narrantur.
  • Liber XXIX: Theodorus notarius quidam potestatem usurpare conatur sed maiestatis accusatus necatur. Saevitia Valentiniani in iuribus narratur, dum Theodosius magister equitum variis bellis vincit.
  • Liber XXX: Romani et Persae de Armenia disputant. Valentinianus cum Alamannis pacem tandem facit et bellum gerens in Illyrico subito exstinguitur. Valentinianus Valentiniani filius minor Augustus ab exercitu suo declaratur.
  • Liber XXXI: Gens Hunnorum, quorum mores descripti sunt, Gothos invadunt ac suis sedibus expellunt ut Gothi in territorium Romanum Thraciae accipi petunt, quod bellum denique fert. Valens Augustus apud Hadrianopolim cum Gothis pugnat, qua pugna Romanus exercitus vincitur et Valens occiditur.

De manuscriptis

recensere

E sedecim manuscriptis exstantibus quae Res gestas Ammiani Marcellini tradunt quattuordecim ad quintum decimum saeculum referuntur, duo tantum ad nonum saeculum, utrumque in monasterio Fuldensi aut Hersfeldensi in Germania descripti. Alterum a Poggio[15] in Italiam translatus in Bibliotheca Vaticana hodie servatur et fundamentum editionum modernarum est (littera V notari solet[16]). Alterum, littera M hodie notatum, postquam Sigismundus Gelenius eo ad editionem Basilensem anni 1533 uti potuit, non iam apparuit donec anno 1875 Marburgi sex folia tunc libros rationales tegentia invenirentur[17]. Quae sex folia cum parvis fragmentis anno 1990 publicatis reliquiae sunt antiquissimi manuscripti sexto decimo saeculo adhuc exstantisː nam V apographum manuscripti M vulgo habetur[18].

Editiones et interpretationes

recensere

Editiones

recensere

Editiones priores selectae

recensere

Editiones modernae selectae

recensere
  • Ammiani Marcellini quae supersunt ed. Johann Augustin Wagner et Karl Gottlob August Erfurdt. Lipsiae: Weidmann, 1808.
  • Ammiani Marcellini libri qui supersunt ed. Charles Upson Clark. Berolini: Weidmann, 1910-1915. 2 voll.
  • Ammianus Marcellinus with and English translation ed. et interpr. J. C. Rolfe. Cantabrigiae (Mass.): Harvard University Press, 1935-1940. (Loeb Classical Library) (Latine, Anglice)
  • Ammien Marcellin: Histoire ed. et interpr. Édouard Galletier et Joseph Bidez (vol. I), Guy Sabbah (vol. II), Jacques Fontaine, Edmond Frézouls et Jean-Denis Berger (vol. III) Jacques Fontaine (vol. IV), Anne-Marie Marié (vol. V) ac Guy Sabbah et Laurent Angliviel de la Beaumelle (vol. VI). Lutetiae: Les Belles Letres, 1968-1999. 6 voll. (Bibliotheca Budaei) (Latine, Francogallice)
  • Rerum gestarum libri qui supersunt ed. Wolfgang Seyfarth, Lieselotte Jacob-Karau et Ilse Ullmann. Lipsiae: Teubner, 1978. 2 voll. (Bibliotheca Teubneriana)

Interpretationes

recensere
  • Ammianus Marcellinus with and English translation ed. et interpr. J. C. Rolfe. Cantabrigiae (Mass.): Harvard University Press, 1935-1940. (Loeb Classical Library) (Latine, Anglice)
  • Le storie de Ammiano Marcellino. Latine et Italice interpretatum cum praefatione ab Antonio Selem. Augustae Taurinorum: Unione Tipografico-Editrice Torinese, 1965. (Italice)
  • Ammianus Marcellinus, Römische Geschichte: Lateinisch und Deutsch mit einem Kommentar. Latine et Theodisce interpretatum cum commentario W. Seyfarth. Berolini: Akademie Verlag, 1968-1971. 4 voll. (Latine, Theodisce)
  • Ammien Marcellin: Histoire ed. et interpr. Édouard Galletier et Joseph Bidez (vol. I), Guy Sabbah (vol. II), Jacques Fontaine, Edmond Frézouls et Jean-Denis Berger (vol. III) Jacques Fontaine (vol. IV), Anne-Marie Marié (vol. V) ac Guy Sabbah et Laurent Angliviel de la Beaumelle (vol. VI). Lutetiae: Les Belles Letres, 1968-1999. 7 voll. (Bibliotheca Budaei) (Latine, Francogallice)
  • Das römische Weltreich vor dem Untergang interpr. Otto Veh cum commentario Gerhard Wirth. Turici: Artemis, 1974, ISBN 3-7608-3514-7. (Theodisce)
  • Ammianus Marcellinus: The Later Roman Empire (AD 354-378) interpr. Walter Hamilton. Harmondsworth: Penguin, 1988. Versio locorum selectorum neque operis omnis (Penguin Classics) (Anglice)
  • Ammiano Marcellino: Storie interpr. Matilde Caltabiano cum commentario. Mediolani: Rusconi, 1989. (Italice)
  • Ammiano Marcellino: Storie ed. et interpr. Giovanni Viansino. Mediolani: Mondadori, 2001-2002. 3 voll. (Latine, Italice)
  • Amiano Marcelino: Historia interpr. María Luisa Harto Trujilllo cum commentario. Matriti: Akal, 2002. (Hispanice)
  1. Libanius, Epistula 1053.3-4.
  2. Amm. Gest. 31.16.9.
  3. Seeck 1906; Matthews 1989, 8.
  4. Fornara 1992: 336-337; Barnes 1993.
  5. Amm. Gest. 14.9.1.2. Thompson 1969: 3; Matthews 1989: 74-77; Rosen 1982: 18-19
  6. XIV.9.1ː a Nisibi quam tuebatur accitus Vrsicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina cogebatur ... Matthews 1989: 34
  7. XIV.11.2. Tales sunt calumniae Eusebii cubiculi praepositi.
  8. XIV.11.4ː acceptisque litteris et copia rei vehiculariae data Mediolanum itineribus properavimus magnis.
  9. XV.5.22
  10. XV.11.22ː tribunis et protectoribus domesticis decem, ... ei coniunctis. Inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega.
  11. XIX.8.12ː exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, ubi repertum ducem comitatique iam profecturum Antiochiam revisimus.
  12. XX.2.5ː iratus ultra modum Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius latebant, permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno.
  13. Libanius, Epistula 1063
  14. XVII.4.6ː obeliscos plures vidimus, et XXII.15.1.
  15. Ita inventionem in epistola quadam narrabatː Ammianum Marcellinum ego Latinis litteris restitui, cum eum eruissem ex bibliothecis, ne dicam ergastulis Germanorum. Cardinalis Colonna habet eum codicem quem portavi, litteris antiquis sed ita mendosum ut nihil corruptius esse possit.
  16. Vaticanus Latinus 1873.
  17. Hodie in bibliotheca provinciali Casselliana servantur.
  18. R.P Robinson, "The Hersfeldensis and the Fuldensis of Ammianus Marcellinus" in University of Missoury studies XXXI, 1936. Contra Kelly et Stover, "The Hersfeldensis and the Fuldensis of Ammianus Marcellinusː a reconsideration", The Cambridge Classical Journal 2016(62), 108–129 et iam Clark, The Text Tradition of Ammianus Marcellinus., 1904.
  19. Descriptio
  20. Ammiani Marcellini opus castigatissimum nuper a Petro Castello instauratum... Bononiae, impressit H. de Benedictis, 1517, die 21 aprilis
  21. Ex recognitione Des. Erasmi Roterodami. C. Suetonius Tranquillus. Dion Cassius Nicæus. Aelius Spartianus. Julius Capitolinus. Aelius Lampridius. Vulcatius Gallicanus v. c. Trebellius Pollio. Flavius Vopiscus Syracusius. Quibus adjuncti sunt, Sex. Aurelius Victor. Eutropius. Paulus Diaconus. Ammianus Marcellinus. Pomponius Lætus Ro. Jo. Bap. Egnatius Venetus.
  22. Editio Hadriani Valesii(fr) apud Guglum librorum

Plura legere si cupis

recensere
  • Laurent Angliviel de la Beaumelle, "La torture dans les Res Gestae d'Ammien Marcellin" in Actes de la table ronde autour de l'œuvre d'André Chastagnol (Paris, 20-21 janvier 1989), Ecole française de rome, 1992ː 91-113
  • Barnes, Timothy D., Ammianus Marcellinus and His World. Classical Philology 88 (1993), pp. 55-70.
  • Barnes, Timothy D., Ammianus Marcellinus and the Representation of Historical Reality. Ithacae: Cornell University Press, 1998. Recensio critica
  • S. Blomgren. De sermone Ammiani Marcellini quaestiones variae, Uppsala, 1937 Recensio critica
  • Wijdene Bousleh, L’image de la Perse et des Perses au IVème siècle chez Ammien Marcellin : tradition romaine et traditionarabo-persane : regards croisés, Universitas Argentoratensis, 2016 (Dissertatio Academica)
  • Dariusz Brodka, Ammianus Marcellinus : Studien zum Geschichtsdenken im vierten Jahrhundert n.Chr., Cracoviae, 2009 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Pierre-Marie Camus, Ammien Marcellin, témoin des courants culturels et religieux à la fin du IVe siècle, Les Belles Lettres, 1967 Recensio critica
  • Clark, Charles Upson, The Text Tradition of Ammianus Marcellinus. Ph.D. Diss. Yale: 1904.
  • den Boeft, J.; D. den Hengst et H. C. Teitler, edd., Cognitio Gestorum – The Historiographic Art of Ammianus Marcellinus. Amstelodami – Novo Eboraco: 1992.
  • den Boeft, J.; J. W. Drijvers, D. den Hengst, et H. C. Teitler, edd., Ammianus after Julian. The Reign of Valentinian and Valens in Books 26–31 of the Res Gestae (Mnemosyne Supplementa 289). Lugduni Batavorum: Brill, 2007.
  • den Boeft, Jan, Daniel den Hengst, Hans C. Teitler, Jan Willem Drijvers, Philological and historical commentary on Ammianus Marcellinus. Groningae: 1987-2018. Nonnullae paginae editionis 2018 (liber XXXI) apud Guglum librorum
  • Drijvers, Jan et David Hunt, edd., The Late Roman World and its Historian. Londinii et Novo Eboraco: Routledge, 1999, ISBN 0-415-20271-X.
  • Fabrizio Feraco, Ammiano geografo : nuovi studi, Neapoli, 2011
  • Jacques Fontaine, "Ammien Marcellin, historien romantique", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1969ː 417-435
  • Fornara, Charles W., Studies in Ammianus Marcellinus I: The Letter of Libanius and Ammianus’ Connection with Antioch. Historia 41 (1992) pp. 328–344.
  • Jenkins, Fred W., Ammianus Marcellinus: An Annotated Bibliography, 1474 to the Present. Lugduni Batavorum: Brill, 2017.
  • de Jonge, J., Sprachlicher und historischen Kommentar zu Ammianus Marcellinus, 1972- (5 volumina) Recensio critica
  • Kelly, Gavin, Ammianus Marcellinus: The Allusive Historian. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2008.
  • Italo Lana, "La vision tragique de l'histoire chez Ammien Marcellin", Pallas. Revue d'études antiques, 1998ː 237-245
  • Matthews, John F., The Roman Empire of Ammianus. Baltimore: Johns Hopkins University Press, 1989.
  • Matthews, John F., The Origin of Ammianus. Classical Quarterly 44 (1994) pp. 252–269.
  • Peter O’Brien, "Vetranio’s revenge? The rhetorical prowess of Ammianus’ Constantius", Dialogues d'histoire ancienne, 2013 Suppl. 8ː 221-258
  • Rosen, Klaus, Ammianus Marcellinus. Darmstadt 1982 (Erträge der Forschung 183).
  • Jean Rougé, "Une émeute à Rome au IVe siècle (Ammien Marcellin, XXVII, 3, 3-4 : essai d'interprétation)", Revue des Études Anciennes, 1961ː 59-77
  • Rowell, Henry Thompson, Ammianus Marcellinus, soldier-historian of the late Roman Empire. University of Cincinnati, 1964.
  • Sabbah, Guy, La méthode d'Ammien Marcellin: Recherches sur la construction du discours historique dans le Res gestae. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1978. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Sabbah, Guy, Ammien Marcellin, Libanius, Antioche et la date des derniers livres des Res gestae. Cassiodorus 3 (1997) pp. 89–116.
  • Seager, Robin, Ammianus Marcellinus: Seven Studies in His Language and Thought. University of Missouri Press, 1986, ISBN 0-8262-0495-3.
  • Seeck, Otto Karl. Die Briefe des Libanius zeitlich geordnet. Lipsiae: Teubner, 1906.
  • Ronaldus Syme, Ammianus and the Historia Augusta, Clarendon Press, 1968 Recensio critica Altera recensio critica
  • Thompson, E. A., The Historical Work of Ammianus Marcellinus. Groningae: 1969
  • Ioannes Viansino, Ammiani Marcellini Rerum gestarum lexicon, Olms-Weidmann, 1985

Nexus externi

recensere