Libanius
Libanius (Graece: Λιβάνιος, Libanios) fuit rhetor Graecus Antiochensis.
VitaRecensere
Natus est 314 filius decurionis urbis Antiochiae. Avus et patruus magnus suus decuriones anno 303 iussu Diocletiani imperatoris morti puniti sunt, quod cives Antiochiae milites seditiosos et praedantes necaverant. [1]
Undecim annos natus Libanius patrem suum amisit, a matre summa diligentia in praedio familiae educabatur. Quindecim annos natus sua sponte auctores antiquos Graecos legere coepit, quorum opera magna parte memoriae mandavit. Anno 336 Athenas profectus est, ut studia sua perficeret. Ita anno 339 professor artis rhetoricae factus est. Anno 340 Athenas reliquit et Constantinopoli artem dicendi docuit. Anno 344 autem hac urbe cessit et quattuor annos Nicaea professor vivebat. Anno 348 aut 349 iussu Constantio II Constantinopolim reversus est. Anno 354 autem in patriam Antiochiam profectus est, ubi ad mortem vivebat.[2]
Libanius cum Iuliano, qui postea imperator Romanorum erat, amicitia iunctus fuit. Qui Nicaea orationes Libanii scriptos legebat, quod iuvenis audire non debuit. Nam Libanius fuit cultor deorum, cum Iulianus Christiana fide educabatur.
Postea, cum Iulianus Caesar Galliam ministravit, multas epistulas ab eo recepit, qui Libanium valde admirabatur, et multas dabat. Iulianus Augustus mense Iulio anni 362 ipse Antiochiam venit et cum Libanio saepe de philosophia disputavit. Martio autem anni sequentis imperator Antiochiam reliquit, ut bellum contra Persos moveret. Libanius nuntio mortis Iuliani allato magno dolore affectus est. Octobris 363 etiam inimici Iuliani imperatoris eum aggressi sunt, cum Iovianus Augustus Antiochiae erat.
Sub Valente imperatore multis difficultatibus afflictus est, propterea quod Christianam fidem semper repudiabat. Theodosius I autem, quamquam ipse Christianus studiosus erat, Libanio etiam favebat et honore praefecti praetorio eum ornare in animo habuit. Sed Libanius hoc nomen recusavit.
Anno 387 a Theodosius impetravit, ut imperator Antiochiae, quae propter tributa magna rebellaverat, pepercit.
Anno 393 denique mortuus est.
OperaRecensere
OrationesRecensere
Libanius LXIV orationes se variis rebus scripsit, quae supersunt. Post mortem Libanii sine ordine certa editae sunt:
or. I-V de se ipso; oratione prima de vita sua narrat
or. VI-VIII et XXV de quaestionibus moralibus
or. XI de Antiochia
or. XII-XVIII et XXIV de Iuliano imperatore
or. XIX-XXIII de seditio Antiochensium
or. XXX de templis deorum non delendis
or. LIII de sumptu conviviorum
or. LIX ad Constantium II et Constantem anno 344 aut 345
or. LX de incendio templi Apollinis (362)
or. LXI de motu terrae, qui Nicomedeiam delevit (358)
DeclamationesRecensere
Sunt LI declamationes, qui tantum artis rhetoricae demonstrandae causa scriptae sunt. Nonnullae ex iis autem falsae videntur.
EpistulaeRecensere
Libanii circiter MD epistulae exstant, quae ex anno 350 ad usque 366 atque ex 387 ad usque 393 scripti sunt. Litteras dedit et imperatoribus ut Iuliano ac Theodosio et hominibus ignotis, qui litteras ex sua manu expetiverant. Litterae, quae supersunt, nos de rebus et personas certiores faciunt. An Libanius eas ad editionem scripserit, nescimus.