Constans
Flavius Iulius Constans, dictus Constans (natus inter annos 320 et 323; obiit mense Februario 350 in Gallia australi apud Illiberim Francice Elne), ultimus filius Constantini Magni et Faustae, fuit ab anno 337 usque ad mortem imperator Romanus.
VitaRecensere
Constans die 25 Decembris 333 Constantinopolis ad Caesaris honorem sublatus est. Die 9 Septembris 337 Augustus declaratus est et Italiam, Africam, Illyricum atque Achaiam accepit. Anno 338 cum collegis Augustis Constantino II et Constantio II Viminacium convenit. Deinde contra Sarmatas milites suos duxit. Mense Aprili 340 Constantem vicit atque Praefecturam Galliarum suscepit. Anno 341 contra Francos certavit et eos anno 342 vicit. Anno 343 in Britanniam venit. Anno 350 Magnentius purpuram sumpsit, Constans brevi post diem 18 Ianuarii eius anni fugiens necatus est[1].
Lege etiamRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Constans spectant. |
- Biographia a Michael DiMaio, Jr. et Roberto Frakes scripta in "De Imperatoribus Romanis" (Anglice)
- Susanne Siebert, "KONSTANS I, römischer Kaiser" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 4 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-038-7) , columnae 455–456 (Theodisce)
NotaeRecensere
- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 312-313
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Antecessores: Flavius Ursus et Flavius Polemius |
Consul 339 cum Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto II |
Successores: Septimius Acindynus et Lucius Aradius Valerius Proculus |
Antecessores: Antonius Marcellinus et Probinus Petronius |
Consul 342 cum Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto III |
Successores: Marcus Maecius Memmius Furius Baburius Caecilianus Placidus et Flavius Pisidius Romulus |
Antecessores: Flavius Amantius et Marcus Nummius Albinus |
Consul 346 cum Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto IV |
Successores: Vulcacius Rufinus et Flavius Eusebius |