Iulius Valerius Maiorianus, simpliciter Maiorianus (natus circa annum 420; Dertonae supplicio adfectus die 7 Augusti 461), imperator fuit imperii Romani parte ad occidentem solem vergenti a die 1 Aprilis 457, secundum pactum cum Ricimero et Aegidio, usque ad annum 461, cum a Ricimero ipso necatus est.

As Maioriani

Ricimer et Maioranus sub magistro militum Flavio Aetio militaverunt. Ricimer amicitiam Maioriani tum adeptus est. Anno 456 Ricimer comes fuit et iussu imperatoris Aviti classe Romana Vandalos vicit. Eodem anno autem contra Avitum bellum coepit et eum die 16 Octobris 456 apud Placentiam vicit. Die 1 Aprilis 457 milites Maiorianum - tum magistrum militum - Augustum salutaverunt, ex voluntate Ricimieris scilicet. Leo I imperator Orientalis eum Caesarem tantum probavit.[1] Die 28 Decembris 457 Leo Maiorianum etiam Augustus probavisse dicitur. Ricimer nunc magister militum et patricius fuit. Maiorianus, cum anno 460 Vandalos frustra petivisset, seque Arelatem retulisset, anno 461 in Italiam rediit, nihil timens et exercitu in Gallia relicto. Die autem 3 Augusti 461, Ricimer Maiorianum cepit, vexavit, et die 7 Augusti supplicio affici iussit.

  1. Marcellinus Comes, Chronicum ad annum 457.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Maiorianum spectant.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Flavius Constantinus et Flavius Rufus
Consul
458
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Leone Augusto
Successores:
Flavius Ricimerus et Flavius Iulius Patricius