Gordianus III
Marcus Antonius Gordianus notus etiam ut Gordianus III (natus die 20 Ianuarii 225 - obiit die 11 Februarii 244), nepos Gordiani I quia filius filiae eius Maeciae Faustinae fuit ab anno 238 usque ad annum 244 imperator Romanus.
Post mortem patris et avi 31 Ianuarii vel 1 Februarii 238 a senatu Caesar factus est, cum Pupienus et Balbinus Augusti proclamati sunt. Qui bellum contra Maximinum Thracem imperatorem praeparaverunt. Postquam hic mense Aprili apud Aquileiam militibus caesus est atque illi initio Maii a praetorianis necati sunt, Gordianus III 9 Maii Augustus proclamatus est.
Maii 241 Furiam Sabiniam Tranquillinam in matrimonium duxit et patrem eius Timesitheum praefectum praetorium fecit.
Aestate anni 242 in Asiam ad bellum contra Persos profectus est, quod anno 243 coepit. Sed Sapore I proelio apud Resainam victo tamen Timesitheus paulo post mortuus est. Gordianus Marcum Iulium Philippum, postea imperatorem, successorem fecit. Anno sequente apud Ctesiphontem gravi vulnere affectus Gordianus III mortuus est. Corpus eius Romam latum, imperator Divus Gordianus consecratus est.
Fontes de vita et principatu Gordiani
recensere- Aurelius Victor, De Caesaribus 27
- Epitome de Caesaribus 27
- Eutropius, Breviarium 9.2
- Georgius Syncellus, Ecloga chronographica p. 443 Mosshammer
- Historia Augusta, "Gordiani tres" 17-34 (Textus)
- Zonaras, Epitome historiarum 12.17–18
- Zosimus, Historia nova 1.16-19
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gordianus III spectant. |
- Biographia a Michael L. Meckler scripta in "De Imperatoribus Romanis" (Anglice)
Bibliographia
recensere- R. A. G. Carson, "The Coinage and Chronology of A.D. 238" in Centennial Publication of The American Numismatic Society (1958) p. 181 ff.
- Erich Kettenhofen, "The Persian Campaign of Gordian III and the Inscription of Sahpuhr at the Ka'be-ye Zartost" in Armies and Frontiers in Roman and Byzantine Anatolia ed. Stephen Mitchell (Oxonii, 1983. British Archaeological Reports International Series 156) pp. 151–171.
- Xavier Loriot, "Les premieres années de la grande crise du IIIe siécle: de l'avènement de Maximin le Thrace (235) à la mort de Gordien III (244)" in Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt vol. 2 pars 2 (1972) pp. 659-718
- Maurice Sartre, "Le dies imperii de Gordien III: une inscription inédite de Syrie" in Syria vol. 61 (1984) pp. 49-61
- P. W. Townshend, "The Revolution of A.D. 238: The Leaders and Their Aims" in Yale Classical Studies vol. 14 (1955) pp. 49-105
- C. E. van Sickle, "A Hypothetical Chronology for the Year of the Gordians" in Classical Philology vol. 22 (1927)
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus
Antecessores: Fulvius Pius et Pontius Proculus Pontianus |
Consul 239 cum Manio Acilio Aviola |
Successores: Gaius Octavius Appius Suetrius Sabinus II et Ragonius Venustus |
Antecessores: Gaius Octavius Appius Suetrius Sabinus II et Ragonius Venustus |
Consul 241 cum Clodio Pompeiano |
Successores: Gaius Vettius Gratus Atticus Sabinianus et Gaius Asinius Lepidus Praetextatus |