Fulvius Pius
Gaius (?) Fulvius Pius (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus tertio saeculo fuit. Familia eius Augusto imperatore regnante ex Italia in Africam trangressa multos viros claros produxit ut avum Septimii Severi imperatoris, cuius mater Fulvia Pia fuit et Gaium Fulvium Plautianum, praefectum praetorio et consulem ordinarium anni 203. Sed quomodo Fulvius Pius his propinquus est nescimus. Ipse autem anno 238 consul ordinarius fuit.
Antecessores: Lucius Marius Perpetuus et Lucius Mummius Felix Cornelianus |
Consul 238 cum Pontio Proculo Pontiano |
Successores: Imp. Caesar Marcus Antonius Gordianus Augustus et Manius Acilius Aviola |