Domitianus
Titus Flavius Domitianus (24 Octobris 51—18 Septembris 96) fuit Imperator Romanus. Filius Vespasiani et Domitillae fuit atque fratrem Titum habuit, cui die 14 Septembris anno 81 successit. Soror Domitiani Flavia Domitilla fuit.
Obitus: 18 Septembris 96 CE; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Titus Flavius Domitianus
Familia
Coniunx: Domitia Longina
Proles: Titus Flavius Caesar, Flavia, Vespasian the Younger, Domitianus Minor
Familia: Gens Flavia, Flavii Sabini
Iuventus
recenserePatre suo magistro et duce, Domitianus Romae natus est. Quam vir immunis et eruditus, rhetoricae, litteris, iuri et administrationi studuit. Dissimilis fratri seniori Tito, Domitianus Vespasianum in bellis in Africa Iudaeaque non comitatus est.
Anno quattuor imperatorum (69), Domitianus prudens erat at vindicias patris adiuvit. Vicario Flaviis in Senatu, audacior factus est. Anno 70 divortium Domitiae Longinae ab Lucio Aelio Lamia impulit ut eam in matrimonium ipse duceret. Filium anno 71 et filiam anno 74 paraverunt qui uterque in iuvene mortui sunt. Coniugium a maioribus traditum non erat. Ille adulter erat, et illa non invidit sed ausis saepe interfuit.
De titulis
recensereTitus Flavius Domitianus postquam fratri successit Imperator Caesar Domitianus Augustus appellatus est quibus nominibus anno 83 cognomen Germanicus addidit. Anno 82 pontifex maximus creatus est eodemque anno pater patriae appellatus. Ab anno 85 censor perpetuus fuit. A mense septembri 81 tribunicia potestas ei quotannis renovabatur usque ad undecimam (anno 96). Anno 82 iam consul VIII erat atque inter hoc annum et 90 quotannis consulatum ordinarium gessit, deinde consul XVI anno 92 et consul XVII (COS XVII in inscriptionibus) anno 95 fuit. Inter deos post mortem relatus non est quia memoria eius damnata erat.
Imperium
recensereDomitianus ante 81 paucas curas habuit. Aliquot consulatus sive ordinarios sive suffectos gessit nec exercitui praefectus est. Tamen ambitiosus erat, et Tito moriente, subsidium praetoriani consecutus est. Administrator pessimus se praebuit. Pretium denariorum minutum est et nova vectigalia posita sunt. Cum populus fastidiosus esset, Domitianus multas pecunias pro novis aedificationibus locavit. Templum Iovis in Capitolino et novam aulam in Palatio renovavit. Aedificationem Colossei perfecit et novos gladiatores dedit, in quibus feminas nanosque primo tempore participes esse permisit.
Anno 83, cum uxor Domitia cum histrione Paride adulteraret, eae nuntium misit et histrionem interfecit. Anno proximo fratris filiam Iuliam Flaviam adamavit, virum eius dimisit et matrimonium eam inculcavit. Anno 85 Domitianus censor perpetuus se dixit. Cum Iulia Flavia anno 91 propter abortum mortua sit Domitianus Domitiam reduxit ut eocum quam amica viveret.
Domitiano Romae educato et numquam militatis, dux non ingeniosus erat. Tamen aliquot bellos inter regnum suum gessit, praecipue illos contra Chattos in Germania et contra Dacos prope Danuvium.
Fine regni sui imperator crudelissimus factus est. Iudaei Christianique graviter persecuti sunt, et aliquot senatores necati sunt. Anno 96 senatores, praetoriani, Stephanus vilicus Iuliae, et Domitia contra eum coniuraverunt. Stephanus a.d. XIV Kal. Octobribus eum octiens percussit.
Domitianus damnationi memoriae subiectus est et successus est a Nerva qui a Senatu creatus est.
Domitianus hospes et conviva
recensereCenam atram a Domitiano datam Dio Cassius descripsit.[1] Epulum Saturnalicium in Colosseo celebratum laudat Statius.[2] "Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, verum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro navale quoque. Nam venationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos, nec virorum modo pugnas, sed et feminarum. Praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa revocaverat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque novissima aulico apparatu induceret," ait Suetonius. "Edidit navalis pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres perspectauit." Inter spectacula sacrorum Septimontialium "largissimum epulum" dedit; "senatui equitique panariis, plebei sportellis cum obsonio distributis initium vescendi primus fecit."[3]
Fontes de vita et principatu Domitiani
recensere- Aurelius Victor, De Caesaribus 11
- Dio, Historia Romana liber 67
- Epitome de Caesaribus 11
- Eutropius, Breviarium 7.23
- Martialis, Epigrammata et De spectaculis
- Statius, Silvae
- Suetonius, De vita Caesarum liber 8 "Domitianus"
- Tacitus, Vita Agricolae et Historiae
De consulatibus
recensereDomitianus XVII consulatus gessit, plurimos imperatorum omnium. Primis annis consul suffectus tantum pro Vespasiano patre vel Tito fratre fuit. Sed cum rerum potitus sit, paene quotannis consul ordinarius fuit:
Antecessores: Imp. Caesar Vespasianus Augustus IV et Titus Caesar Vespasianus II |
Consul 73 cum Lucio Valerio Catullo Messallino |
Successores: Imp. Caesar Vespasianus Augustus V et Titus Caesar Vespasianus III |
Antecessores: Imp. Caesar Vespasianus Augustus IX et Titus Caesar Vespasianus VII |
Consul 80 cum Imp. Tito Caesare Vespasiano Augusto VIII |
Successores: Lucius Flavius Silva Nonius Bassus et Marcus Asinius Pollio Verrucosus |
Antecessores: Lucius Flavius Silva Nonius Bassus et Marcus Asinius Pollio Verrucosus |
Consul 82 cum Tito Flavio Sabino |
Successores: ipse IX et Quintus Petillius Rufus II |
Antecessores: ipse VIII et Titus Flavius Sabinus |
Consul 83 cum Quinto Petillio Rufo II |
Successores: ipse X et Gaius Oppius Sabinus |
Antecessores: ipse IX et Quintus Petillius Rufus II |
Consul 84 cum Gaio Oppio Sabino |
Successores: ipse XI et Titus Aurelius Fulvus II |
Antecessores: ipse X et Gaius Oppius Sabinus |
Consul 85 cum Tito Aurelio Fulvo II |
Successores: ipse XII et Servius Cornelius Dolabella Petronianus |
Antecessores: ipse XI et Titus Aurelius Fulvus II |
Consul 86 cum Servio Cornelio Dolabella Petroniano |
Successores: ipse XIII et Lucius Volusius Saturninus |
Antecessores: ipse XII et Servius Cornelius Dolabella Petronianus |
Consul 87 cum Lucio Volusio Saturnino |
Successores: ipse XIV et Lucius Minicius Rufus |
Antecessores: ipse XIII et Lucius Volusius Saturninus |
Consul 88 cum Lucio Minicio Rufo |
Successores: Titus Aurelius Fulvus et Marcus Asinius Atratinus |
Antecessores: Titus Aurelius Fulvus et Marcus Asinius Atratinus |
Consul 90 cum Marco Cocceio Nerva II |
Successores: Manius Acilius Glabrio et Marcus Ulpius Traianus |
Antecessores: Manius Acilius Glabrio et Marcus Ulpius Traianus |
Consul 92 cum Quinto Volusio Saturnino |
Successores: Sextus Pompeius Collega et Quintus Peducaeus Priscinus |
Antecessores: Lucius Nonius Calpurnius Torquatus Asprenas et Titus Sextius Magius Lateranus |
Consul 95 cum Tito Flavio Clemente |
Successores: Gaius Manlius Valens et Gaius Antistius Vetus |
Notae
recensere- ↑ Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 219-220 R.St.
- ↑ Statius, Silvae 1.6.
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Domitianus" 4.
Bibliographia
recensere- "Vespasian, Domitian and Titus" in Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 127-146
- Brian W. Jones, The Emperor Domitian. Londinii: Routledge, 1992. ISBN 0-415-04229-1
- Michael R. Molnar, "Blood on the Moon in Aquarius: The Assassination of Domitian" in The Celator (May 1995) pp. 6-12
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Domitianum spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |
- Nicholas Whyte, "The assassination of Domitian: an astrological note"
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus