Vide etiam paginam discretivam: Iuppiter (discretiva)

Iuppiter[1] (Graece Ζεύς, gen. Διός) est deus maximus Romanorum, "rex deorum"[2] Iuppiter est deus caeli fulminisque et Saturni filius, qui in Olympo monte domum habebat. Videbatur fons omnis auctoritatis Romae, secundum Pierre Grimal. Quercus erat sacrae Iovi.

Iuppiter (Cameo Romanum).
Iuppiter.

Uxorem Iuppiter Iunonem (Graece: Ἥρα) habebat, quam quidem saepissime adulterabat cum aliis mulieribus coeundo. Nimirum Iuno valde aemula erat. Filiam sibi carissimam Minervam (Graece: Ἀθηνᾶ) habebat.

De etymologiaRecensere

Iuppiter initio deductum est a constructione vocativa PIE *dyeu pH2ter, unde Gr. Ζεῦ πάτερ et Lat. *Diū pater > Iū-piter.[3], qui "deus pater" significans; ex forma q.e. Iūpiter evasit Iŭppiter non aliter quam e lītera lĭttera.[4] Templum Iovis erat in Capitolino Colle. Sacerdos nomen est flamen dialis.

Epitheta IovisRecensere

 
Iuppiter et Thétis, ab Ioanne Ingres picti.

Multis nominibus Iuppiter appellatur:

  • Iuppiter Caelestis
  • Iuppiter Conservator Augustorum
  • Iuppiter Conservator Orbis (Imperium Romanum protexit)
  • Iuppiter Elicius
  • Iuppiter Feretrius
  • Iuppiter Fulgator
  • Iuppiter Lucetius
  • Iuppiter Optimus Maximus
  • Iuppiter Pluvius
  • Iuppiter Stator
  • Iuppiter Summanus
  • Iuppiter Terminus (fines imperii custodivit; hapax legomenon, vide CIL XI 351)
  • Iuppiter Victor (militibus victoriam dedit)

Etiam nomina regionibus gentibusque

  • Iuppiter Ammon (comparatus cum Ammone deo Aegypto)
  • Iuppiter Brixianus (aequiparatus cum deo Celto e Brixia)
  • Iuppiter Capitolinus (cultus per imperium)
  • Iuppiter Dolichenus (comparatus cum Baal deo Syrio)
  • Iuppiter Indiges (nomen Aeneae datum)
  • Iuppiter Ladicus (aequiparatus cum quodam deo Celtiberiano)
  • Iuppiter Laterius vel Latiaris (Deus Latii)
  • Iuppiter Parthinus (cultus prope finibus in Illyria)
  • Iuppiter Poeninus (Iuppiter cultus in Hispania)
  • Iuppiter Taranis (comparatus cum Tarane deo Celto)
  • Iuppiter Uxellinus (deus montium altorum)

NotaeRecensere

  1. Iovis, m.; in codicibus deterioribus Iupiter.
  2. Hor. carm. 4.4.2-4
  3. WH3 I 732
  4. Niedermann 1907: 66

BibliographiaRecensere

  • Dumézil, George. 1988. Mitra-Varuna: An Essay on Two Indo-European Representations of Sovereignty. Novi Eboraci: Zone Books. ISBN 0-942299-13-2.
  • Dumézil, George. 1996. Archaic Roman Religion: With an Appendix on the Religion of the Etruscans. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-5481-4.
  • Green, Miranda J. Dictionary of Celtic Myth and Legend. ISBN 0-500-27975-6.
  • "Jupiter" in The Oxford Classical Dictionary. ISBN 0-19-860641-9.
  • Niedermann, Max. 1907. Historische Lautlehre des lateinischen. Deutsche Bearbeitung des französischen Originals von Dr Ed. Hermann. Heidelberg: Winter.
  • Osbourne, Mary Pope. Favourite Greek Myths. Aedes Iovis Optimi Maximi Capitolini.
  • Platner,S.B. & T.Ashby. 1929. A Topographical Dictionary of Ancient Rome. Londinii: Oxford University Press, H. Milford. OCLC 1061481.
  • Rüpke, Jörg, ed. 2007. A Companion to Roman Religion. Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-2943-5.
  • WH3 I = Walde, A. & Hofmann, J. B. 1938. Lateinisches etymologisches Wörterbuch, vol. I. 3., neubearbeitete Auflage. Heidelbergae: Winter.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iovem spectant.