Ioannes Augustus Dominicus Ingres

Ioannes Augustus Dominicus Ingres a se depictus anno 1804, Musée Condé, Chantilly, Francia.

Ioannes Augustus Dominicus Ingres [ɛ̃ːgʀ] (natus Monte Albano die 29 Augusti 1780 – mortuus est Lutetiae die 14 Ianuarii 1867 ), Iacobi Ludovici David discipulus, fuit pictor Francicus more Neoclassicismo.

VitaRecensere

Ingres anno 1796 in officinam David venit, ubi iam anno 1801 sic dictum premium Romanum adeptus est. Sed Romam ipsam visere non ante annum 1806 pote erat, ubi quindecim annos mansit. Post quattuor annos Florentiae peractos Lutetiae est reversus, ubi anno 1826 membrum Instituti factus est. Non aberrans a schola David, cuius vivacissimus sectator Ingres utique fuit, in Italia animum suum attenderat ad Raphaelem Sanctium et picturam parietum vasorumque antiquam. Hoc pingendi genus utque movit et Ingres pictorem a colore nimio abhorrere fecit. Anno 1834 successit Horatio Vernet in dirigenda Academia Francica Romae, quamobrem iterum in Italiae caput commigravit.

Operum maxime egregiorum tituli ecce: Bonaparte consul princeps (1804); Napoleo in throno sedens (1806); Oedipus et Sphinx; Vergilius Aeneidem recitans ante Augustum Octaviamque; Petrus Aretinus et Caroli V legatus; Petrus Aretinus et Tentoretus; Petrus Toletensis, Henrici IV gladium osculans; Odalisca (1814); Philippus V et marescalcus de Berwick; Henricus IV cum infantibus; Mors Leonardi Vincii; Angelica et Rogerius (1819); Christus claves caelorem Petro tradens; Votum Ludovici XIII; Homeri apotheosis; Sancti Symphoriani tormenta (1834); Deipara cum hostia; Stratonica; Cherubini et Musa (1842); Venus partus; Iesus inter doctos(1853); Fons (1814-1856: magni momenti pro artificibus Francicis in feminis nudis depingendis). Addenda sunt haec: sanctorum statuae XXV magnae; capsae variae pro vitreis in oratorio Sancti Ferdinandi Lutetiensi et pro crypta Drocis; effigies multae simplices et hodie magni aestimatae propter delineationem subtilem (e.g. Cordier; Bertin; domnus, domna et dominula Rivière); Homeri apotheosis (1865) stilo exarata secundum opus pristinum eiusdem tituli

GravitudoRecensere

Diu opera Ingres nimis neglecta esse videntur. Cum primae periodi res omnes falsum classicismum imitantes ad instar magistri David confectae essent, opera magna posteriora (de voto Ludovici XIII et de Homeri apotheosi) Raphaelum Sanctium olebant. Novissimo tempore autem antiquitatem denuo complectens Stratronicam suam veterem in modum fecit. Apud Ingres delineandi et fingendi momentum colorem semper superat, inde querelae acres inter sic dictos "ingristas" et "coloristas" (Eugenii Delacroix artis cupidos) ortae sunt. Constat imagines eius saepe siccas cerni et extemporalia in operibus vix inveniri: econtra studia accuratissima, puritas et veritas linearum umbrarumque admirationem movent. Ingres et discipuli nonnulli ratione valde callida novam sobrietatem in artes Francicas influere fecerunt. Secundum exempla operum Ioannes Augusti Ingres chalcographias perpulcras fecerunt Theodorus Richomme, Ludovicus Calamatta et Ludovicus Petrus Henriquel-Dupont. Anno 1851 Lutetiae dominus Reveil edidit conspectus operum omnium. Relicta artis post mortem urbs natalis obtinuit, cuius magistratus museum in eius honorem aperuerunt.

Opera selectaRecensere

PinacothecaRecensere

Lege etiamRecensere

  • Karin H. Grimme: Jean-Auguste-Dominique Ingres. Taschen, Coloniae Agrippinae u.a. 2007. ISBN 9783822827093.
  • Uwe Fleckner: Jean-Auguste-Dominique Ingres. Könemann, Coloniae Agrippinae 2000. ISBN 3829016328.
  • Götz Adriani/Ernst Goldschmidt(Hrg.): Ingres und Delacroix - Aquarelle und Zeichnungen, Dumont: Coloniae Agrippinae 1986, ISBN 3770118502.
  • Hans Naef: Die Imagoniszeichnungen von J.-A.-D. Ingres, Benteli, Bernae 1980. ISBN 3716502510.

Nexus externusRecensere