Ioanna Arcensis

(Redirectum de Ioanna de Arc)
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata-logo.svg Ioanna Arcensis
Res apud Vicidata repertae:
Ioanna Arcensis: imago
Ioanna Arcensis: subscriptio
Nativitas: 1412; Domnum Remigium
Obitus: 30 Maii 1431; Rothomagus
Patria: Francia

Officium

Munus: miles

Consociatio

Familia

Genitores: Jacques d'Arc; Isabelle Romée

Memoria

Laurae: Godfather promotion of Special Military School of Saint-Cyr
Beatus, Venerabilis, sanctus catholicus (feriae die 30 Maii)

Ioanna Arcensis[1][2] (Francogallice Jeanne d'Arc; anno 1412 nata; die 30 Maii 1431 necata), nata Domni Remigii in Lotharingia, sancta, agnomine puella Aurelianensis[3] (La Pucelle d'Orléans) est persona magni momenti in historia Francicae et Britanniae. Quae piissima omni dominica ire solebat, ut in templo Bermontis apud urbem Greux oraret. Per Bellum Centum Annorum, Francicas copias in Anglicos duxit, sed tandem capta et haeresiae accusata ad ultimum supplicium missa est.

Domus, in qua Ioanna nata est.

ReligioRecensere

 
Tabula in Turri Ioannae Arcensis, Rothomagi. Inscriptio Francogallica Latine sibi vult: "Die 10 mensis Novembris 1449, passa fortiter obsidionem sex mensium (inter die 29 Iulii 1418 et die 19 Ianuarii 1419), et occupationem 30 annorum, in quo tempore Ioanna de Arc viva igni concremata est, die 30 Maii 1431), urbs Rotomagus liberata regem Carolum VII gaudens accipit."
 
Epistula ab Ioanna scripta populo urbis Ricomagi (Arvernia): subsidium ad bellum gerendum poscit.
 
Jehanne, Ioannae subsignatio medie Francogallice.
 
Pro Basilica Sacratissimi Cordis Iesu Lutetiae, Ioanna in equo sedens pugnat.

In canone a Benedicto XV anno 1920 inscripta est. Sunt templa Rotomagi, Lutetiae, Novae Aureliae, et in aliis urbibus Ioannae consecrata.

VitaRecensere

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.

Ioanna nata est in oppido Domno Remigio , in finibus Franciae et Lotharingiae. Genitores agricolae et pastores divites fuerunt, noti omnibus boni Christiani. Educata est in fide christiana catholica, praesertim in via Franciscana. Ab infantia, caritatem et beneficia pauperrimis, infirmis et patientibus praebuit, etiam in bello. Puella tredecim annorum vocationem audivit Michaelis archangeli se admonentis, itaque se ab Iesu credidit vocari ut nationem suam liberaret. Vovit virginitatem perpetuam. Oravit saepe, ad communionem venit quotidie, frequenter confessa est. Vinculum inter vocationem publicam religiosamque est.

Anno 1429, Ioanna patriam coepit liberare. Multi testes describunt puellam 17 annorum esse, ingenio forti, firmo, apto ad convincendos vires? ambiguos et sine virtute. Obstacula vincens, obviam venit Delphino Franciae, futuro regi Carolo VII, in urbe Chinonio. Examinata est a theologis Universitatis. Dixerunt eam bonam christianam esse. Die 22 Martio 1429, Chartam praecipuam dictavit regi Anglorum, et militibus qui civitatem Aurelianensem obsederunt, ut abirent. Anglis denegantibus, Ioanna liberavit die 8 Maii urbem obsessam. Carolus VII Remis in cathedrali rex consecratus est. Postea, Ioanna inter milites.vixit Sunt multi testes eius bonitatis, virtutis castitatisque. Nuncupata est "puella" ab omnibus itemque ipsa.

Die 23 Maii 1430, ab hostibus capta est. Ducta est Rothomagum die 23 Decembris. Ibi stetit actio in eam, quae coepit mense Februario 1431 et confecta est die 30 Maii damnatione ad rogum. Magna et solemnis actio fuit, praesidentibus iudicibus ecclesiae, episcopo Petro Cauchono, et inquisitore Ioanne Magistri.[4] Re vera, tribunal ab assessoribus Universitatis Lutetiensis, theologis, imperatum est. Fuerunt clerici Galli, oppositi Ioannae de bello. Iudicium improbum de ea habuerunt et de eius missione. Ioanna accusata est haereseos, idololatriae, et aliorum scelerum religiosorum. Iudices innocentiam eius non agnoverunt. Ipsa appellavit summum pontificem die 24 Maii, sed tribunal recusavit. In carcere, mane communionem eucharisticam accepit, die 30 Maii, antequam ad supplicium ducta est in foro vetere (place du vieux Marché) sibi subeundum. Rogavit ut morienti crucem videre sibi liceret. Mortua est pronuntians voce clara nomen Iesus, multis testificantibus.

Mythistoriae, tragoediae carminaque de Ioanna scriptaRecensere

Brecht alia duo dramata de feminis pro sententiis animorum suorum pugnantibus conscripsit, quorum alterum est

Pelliculae de IoannaRecensere

Ioanna de Arc in multas apparuit.

In pittaciis cursualibus FrancicisRecensere

  • 1929 : pittacium cursuale 50 centimes
  • 1946 : pittacium cursuale 5 f surtaxé 4 f
  • 1968 : pittacium cursuale 30 centimes surtaxé 10 centimes
  • 1968 : principalis res pittacia cursualia 60 centimes[5].

NotaeRecensere

  1. Acta Apostolicae Sedis. Commentarium officiale, annus XIV, volumen XIV (Romae 1922), p. 185 (inscriptio litterae LII); Ephemeris 2007; Nuntii Latini mensis Maii 2013 (nuntii Bremenses).
  2. "Ioanna de Arc": Divina Disponente (1920).
  3. "Callistus iudicium Puellae Aurenianensis iussit retractari" (p. 12 apud Google Books)
  4. Fons nominum (pp. 1-2 apud Google Books)
  5. Catalogues Yvert et Tellier, Tome 1.

BibliographiaRecensere

Editiones fontium
  • Dunand, Philippe-Henri, ed. 1911. La premiére histoire en date de Jeanne d'Arc (1625-1630) : histoire de la Pucelle d'Orléans. Lutetiae: Desclée, de Brouwer. Textus apud Internet Archive
  • Schirmer-Imhoff, Ruth, ed. 2001. Der Prozeß Jeanne d’Arc. Akten und Protokolle 1431–1456. dtv 30202, München. ISBN 3-423-30202-X.
Historica et biographica
  • Beaune, Colette. 2004. Jeanne d'Arc. Lutetiae: Perrin.
  • Bogliolo, Giovanni. 2000. Giovanna d'Arco. Milano, RCS Libri. ISBN 88-17-25897-0
  • Cardini, Franco. 1999. Giovanna d'Arco. La vergine guerriera. Milano, Mondadori. ISBN 88-04-46471-2
  • Contamine, Philippe, ed. 2012. Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire, Robert Laffont, Collection Bouquins.
  • Cremisi, Teresa, ed. 2000. Il processo di condanna di Giovanna d'Arco. Milano, SE. ISBN 88-7710-482-1
  • Meltzer, Francoise 2001. For Fear of the Fire: Joan of Arc and the Limits of Subjectivity. Chicago: University of Chicago Press. ISBN 0-226-51982-1. OCLC 46240234.
  • Pernoud, Régine. 1981. Jeanne d'Arc, Presses universitaires de France, 1981, coll. « Que sais-je ? »
  • Pernoud, Régine, et Marie-Véronique Clin. 1986. Jeanne d'Arc, Librairie Arthème Fayard.
  • Thomas, Heinz. 2000. Jeanne d’Arc. Jungfrau und Tochter Gottes. Fest, Berlin. ISBN 3-8286-0065-4.
De fortuna
  • Beaune, Colette. 2008. Jeanne d'Arc. Vérités et légendes. Lutetiae: Perrin. ISBN 978-2-262-02951-7.
  • Heimann, Nora. 2005. Joan of Arc in French Art and Culture (1700–1855): From Satire to Sanctity. Aldershot: Ashgate. ISBN 0-7546-5085-5.
  • Heimann, Nora, et Coyle, Laura. 2006. Joan of Arc: Her Image in France and America. Vasingtoniae: Corcoran Gallery of Art. ISBN 1-904832-19-9.
  • Krumeich, Gerd. 1986. Jeanne d’Arc in der Geschichte. Historiographie - Politik - Kultur. Thorbecke, Sigmaringen, ISBN 3-7995-7319-4.
  • Maurice, Jean, et Daniel Couty, edd. 2000. Images de Jeanne d'Arc - Actes du colloque de Rouen, 25-26-27 mai 1999, Lutetiae: Presses Universitaires de France.
  • Steinbach, Hartmut. 1973. Jeanne d’Arc. Wirklichkeit und Legende. Musterschmidt, Göttingen. ISBN 3-7881-0078-8.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Arcensem spectant.
  Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica