Iulius Mazarinus
Iulius Raimundus Mazarinus [1] (Francogallice Jules Raymond Mazarin), natus in urbe Italia Pescina die 14 Iulii 1602 - obiit die 9 Martii 1661, fuit cardinalis et homo publicus Francicus.
Iulius Mazarinus Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
Homo publicus Gallus | |
Natus | 14 Iulii 1602 |
presbyter ordinatus | numquam |
episcopus nominatus | numquam |
episcopus consacratus | numquam |
Cardinalis promulgatus | 16 Decembris 1641 |
a papa | Urbano VIII |
Mortuus | 9 Martii 1661 |
Iuventus et formatio
recensereNatus in Pescina (in regione Italiae Aprutium) Primum centurio in exercitu papae, legatus fit. In anno 1630 obvenit cardinalis Richelieu.
Ingenium
recensereMazarinus paene nosci potest.Ingenium est secretum. Amabat agere magis quam loqui. Testes, amici aut inimici, qui fuerunt multi sic descrinunt eum. Fuit pulcher, aliquando tristis, et intelligens. Virtus in proeliis magna. In curia didiscit dissimulare. Consilia sua sunt rapida et fortia. Constans in labore, in conatu, in magnitudine mentis. Tamen fuit avarus et amator luxuriae. Fortuna erat invalida et heredes dissipaverunt divitias suas.
Homo publicus
recensereAuctoritas regis est quies reipublicae. Mazarinus vult absolutismum (potestatem absolutam regis). Se dedere autem regi est pignus pacis. Primum officium est servare absolutismum. Per Fundam (Francogallice : la Fronde) non potest tegi voluntate regis quoniam minor est.
Tonsuram accepit anno 1632 et quamquam numquam creatus sacerdos, factus est nuntius papae Lutetiae in 1635-1636. Gallus factus est in anno 1639. In 1642, cardinalis Richelieu suadet regem Ludovicum XIII ut fiat cardinalis. Mazarinus fit minister praecipuus reginae Annae Austriae quae rectrix Franciae ob Ludovici XIV iuventutem erat et usque ad mortem dominus regni mansit.
Victoriae
recensereMultas victorias tulit in Regentia (proelia Rocroii, Friburgi, Nordingeni, Lensi) sunt signa Imperatori finis belli Triginta Annorum. Foedus Westphaliae est terminus belli in anno 1648.
Funda
recensereSed Funda (seditio nobilium) eum deiicere conatur et petit exilium ut pax interior restituta sit. Libelli excitant turbam in eum (Francogallice hi libelli appellantur " mazarinades"). Ludovicus XIV postea semper timuit nobiles ; inde castellum Versaliarum erexit.
Arbiter Europae
recensereReclamatus et firmatus in potestate, iniit in concilium Rheni et vicit Hispaniam in proelio Collium arenae imponendo foedus Pyrenaeorum in anno 1659. Fuit quoque arbiter Septentrionis Pacis.
Amator artium
recensereAmabat praecipue musicam et collector vasorum et rerum cararum. Homines in omnibus nationibus praebuerunt ei tabulas, signa et caetera. Mazarinus sic valuit in historia artium. Bibliotheca Lutetiae nomen suum habet.
Generis nexus
recensereDivitiae Mazarini et pulchritudo nepotum crearunt genus.
Sorores Olympia, Maria, Hortensia clarissimae fuerunt pulchritudine, acie mentis et amoribus liberatis
- Maria Mancini fuit amor platonicus Ludovici XIV
- Hortensia nupsit ducem Meduanae (duc de Mayenne)
- Olympia Mancini, comes Suessonensis erat mater famosi Principis Eugenui.
- Frater Philippus duxit Dianam de Thianges, nepotem Dominae Montespani
(Madame de Montespan)
In narrandis amoribus nepotum Mazarini cum Ludovico XIV, Abrahamus de Wicquefort captus est in la Bastille.
Conclusio
recensereFama Mazarinis tacta est odio peregrinorum (xenophobia); natus enim erat in Italia et per omnem vitam accentum habuit e natione originis. Tamen cursus eius felix et fecundus.
Filia adulterina Francesci Mitterrandi nominatur Mazarina (Gallice Mazarine) ex bibliotheca et via Mazarini.
Opus rerum politicarum Franciae
Notae
recensereBibliographia
recensere- Geoffrey Treasure, Mazarin: the crisis of absolutism in France. Londinii: Routledge, 1995. ISBN 0-415-01457-3