Napoleo I (imperator Francogallorum)

Vide etiam paginam discretivam: Napoleo (discretiva)

Napoleo seu Neapolio Bonaparte etiam Napoleo Bonapars[1] (natus Napoleone di Buonaparte Adiacii in Corsica die 15 Augusti 1769, mortuus in domicilio Longwood appellato, Sanctae Helenae in insula Oceani Atlantici die 5 Maii 1821) fuit dux exercitus inter Res Novas Franciae, a 1799 anno usque ad 1804 annum, tyrannus rei publicae (Francogallice Premier Consul), ab 1804 anno Imperator Francogallorum (Francogallice Empereur des Français[2]), ab 1806 rex Italiae protectorque Foederis Rheni, vir secundis adversisque iuxta famosus.

Wikidata Napoleo I (imperator Francogallorum)
Res apud Vicidata repertae:
Napoleo I (imperator Francogallorum): imago
Napoleo I (imperator Francogallorum): imago
Napoleo I (imperator Francogallorum): subscriptio
Napoleo I (imperator Francogallorum): subscriptio
Nativitas: 15 Augusti 1769; Adiacium
Obitus: 5 Maii 1821; Longwood House
Patria: Prima Respublica, Primum Imperium Francicum, Francia Borboniensis
Nomen nativum: Napulione Buonaparte, Napoleone di Buonaparte

Officium

Officium: Imperatores Franciae
Munus: politicus, homo in re publica potens, military officer, art collector, Imperator, monarcha, militant, military leader, Monarcha, army officer

Consociatio

Familia

Genitores: Carolus Buonaparte; Laetitia Ramolino
Coniunx: Iosephina de Beauharnais, Maria-Ludovica de Habsburgo
Proles: Napoleo II, Charles Léon, Alexander Colonna-Walewski, Eugen Megerle von Mühlfeld
Familia: Bonaparte

Memoria

Laurae: Knight of the Order of the Elephant, Ordo Aquilae Albae, Ordinis Velleris Aurei eques, Ordinis Sanctae Annae classis prima, Ordo Sancti Andreae, Grand Master of the Legion of Honour, grand cross of the Order of Saint Joseph, Order of the Iron Crown, Ordo Sancti Stephani Hungarici, Ordo Sancti Huberti, Ordo Aquilae Nigrae, Knight Grand Cordon of the Order of Christ, Crux magna Legionis Honoris, Order of the Reunion, Ordo palmarum academicarum, Royal Order of the Two-Sicilies, Ordo Imperialis Leopoldi, Order of Saint Joseph, Ordo Aquilae Rubrae, Ordo Coronae Rutaceae, Merit Order of the Bavarian Crown, Ordo Ludovici Hessi, Ordo Aquilae Aureae, Ordo Fidelitatis, Ordo Regius Seraphinorum, Ordo Caroli III, Ordo Militiae Sancti Iacobi, Order of the Lion and the Sun First class, Ordo Alexandri Nevensis, Order of the Crown of Westphalia, Royal Order of Spain, Order of the Three-Golden Fleeces, Order of the Union, Royal Order of Saint George for the Defense of the Immaculate Conception
Sepultura: Cathédrale Saint-Louis-des-Invalides, Valley of the Tomb

Constat Napoleonem unum ex optimis ducibus militaribus omnium temporum fuisse. Primo praeceptis Suncii se dedit et eis paruit, cuius liber de Arte belli in Francogallicum anno 1782 conversus erat. Napoleonis gesta, hominis politici, post tes novas sunt etiam amplissima, cuius liber, Codex Civilis appellatur, cuius iuribus adhuc in Francia servit et a promulgatione 1804 anni auctoritatem vehementem in evolutione civili habent.

Corsicus natu: pueritia et adulescentia recensere

 
Napoleonis pater Carolus Buonaparte fuit legatus Corsicus apud Ludovicum XVI.

Napoleo Bonaparte fuit secundus natu octo liberorum. Quinque liberi plus nati sunt, qui infantes omnes mortui sunt. Parentes ambo fuerunt minoris nobilitatis Italicae; pater fuit Carolus Buonaparte, iurisconsultus, et mater Laetitia Ramolino. Baptizatus est Catholicus die 21 Iulii 1777 in Cathedrali Adiacii.[3]

Difficile est dictu qua in natione Napoleo natus sit: Respublica Genuensis Corsica potita est anno 1347, eamque regebat usque ad annum 1729, quo anno res novae coeptae sunt. Bellum Corsici gerebant cum Genuensibus, postquam anno 1755, Paschali Paoli ducente, facta est Respublica Corsica. Annos novem Genua insulam iterum potiri conabatur, defessa deinde clam Franciae vendit 1764. Hoc palam clamato belloque parvo inter annos 17681769 gesso, Corsica in Franciam gradatim adsimilata est. Nationalismus autem inhibitus fervescitabat, et lingua Italica fuit sua lingua materna. Napoleo ergo nominatus est nomine Italico Napoleone di Buonaparte, Corsico Nabolione. Serius se appellare coepit Napoleo modo Francico Napoléon Bonaparte.

Educatio recensere

Mense Ianuario anni 1779 Napoleo studia coepit Augustoduno in Francia, ut linguam Francicam disceret. Maio eiusdem anni acceptus est in academiam militarem Brienne-le-Château.? Late fertur sonu Corsico gravi locutum esse neque Francicam linguam recte scribere didicit, quamobrem eum valde condiscipuli eludebant.[4][5] Breonnae? Napoleo cognoscit Ioannem-Remigium Moët, praeclarum vinarium vini spumantis, quocum facti sunt amici. Eorum amicitia secundum Ioanni-Remigio provenit, nam eius vinum Napoleo exercitui victorio saepe emit cursumque continenter divertit, si in itinere prope fuerant.

Napoleonis cursus honorum recensere

Anno 1785, Napoleo tribunus erat. Die 19 Decembris anni 1793 Telonem Martium, urbem in Francia australi sitam, expugnavit, quae antea a militibus Britannis atque Hispanis defendebatur. Quam ob rem generalis legionarius promotus est. Anno 1795, ad imperatorem designatus est, postquam motum Lutetiae profligavit.

Senatus Rei Publicae Francicae ei die 12 Maii 1802 consulatum perpetuum obtulit. Diebus 10 et 12 Decembris 1802, Lutetiae coram legatis Reipublicae Helveticae de optimo statu Helvetiae disseruit, quae tunc iurgiis internis vexabatur.

 
Bonaparte ante Sphingem Gizensem, (ca. 1868) ab Ioanne Leone Gérôme facta, Castellum Hearst.

Clades Napoleonis in Russia recensere

Mense Iunio anno 1812, copiae Napoleonis Imperium Russicum sine declaratione belli invaserunt et initio prospere bellabant. Exercitus Russicus, a ducibus generalibus Michaele Barclay de Tolly et Petro Bagration ductus, se Francicis dedit. Pugnae prope oppido Kliastitsi (quae ab 30 Iulii ad 1 Augusti durabat) gratia, finitus est incessus copiarum hostiarum ad Petropolem. A 16 ad 18 Augusti accidit pugna Smolenscensis. A 20 Augusti impositus est novus copiarum Russicarum dux: Michael Kutuzov. Die 7 Septembris (26 Augusti Calendarii Iuliani) accidit pugna notabilis prope vicum Vorotunum (qui vulgo Borodino dicitur), nunc in regione Moscuensi Russiae locatum. Initio Septembris, Russi concesserunt de Moscua, quae urbs paulo post occupata est a copiis Napoleonis. Sed mense Octobri anno 1812 Napoleo cum exercitu, cuius conditio facta est mala, de Moscua concessit. Dein copiae Francicae cedebant et mense Decembri anno 1812 e Russia eiectae sunt. Tamen ei pax oblata est, si tantum Germaniam reliqueret. Id Napoleo acerrime negavit.

Abdicatio et exilium primum recensere

16 Octobris - 19 Octobris 1813 Napoleo apud Lipsiam posteaque proeliis aliis superatus est. 31 Martii 1814 exercitus Russiae, Borussiae, Austriae sociorumque aliorum Lutetiam expugnaverunt. 2 Aprilis et Napoleo coactus est ex Lutetia fugere. 12 Aprilis primo abdicavit et in exilium ire a ML fidis militibus secutus in insulam Ilvam coactus est, ubi 4 Maii advenit. Mansit ei titulus imperatoris et regnum per insulam decem milium incolarum. Sed hoc Napoleo contentus non erat.

Centum dies recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Centum Napoleonis dies.

In Francia, Ludovicus XVIII, frater Ludovici XVI regno potitus est, sed die 1 Martii 1815 Napoleo evasit ex insula cum militibus et navi egressus est in Valle Aurea, oppidum parvulum in Provincia positum. Napoleo audacter per Provinciam, regionem ut omnibus notus est filoborbonicam, progredi coepit et cum pervenisset ad Gratianapolim 7 Martii Borbonica legio V se coniunxit cum manu Napoleonis. Postea multae aliae legiones Borbonicum exercitum deseruerunt et se coniunxerunt cum Napoleone; ipse Michael Ney, qui paulum antea regi dixerat: "Illiberalem Corsum Lutetiam in ferrea cavea referam," secum Napoleone coniunxit. Postridie, Ludovicus XVIII Lutetia fugit in Belgiam, et Napoleo Lutetiam ingressus est.

Francia recuperata, res attamen arduae erant, nam totius Europae reges, qui antea de novis finibus inter se dissenserunt, tunc omnes Napoleonem imperio spoliare volebant, quare septimam inter se coalitionem conflaverunt.

Napoleoni ergo pugnandum fuit, quamquam id non voluit, et rursus attulit necessarium delectum, qui invisus omnibus erat. Quo facto, concripsit exercitum ducentorum octaginta milia hominum, Britanniae, Russiae, Austriae et Borussiae septigenti milia milites suppeditaverunt. Napoleoni statim proelium committere melius esse visum est, nam si diutius expectavisset, hostes multo melius exercitus paravissent. Napoleo iter fecit ducens exercitum centum viginti milia hominum in Belgium, ubi dux Wellingtoniae et Blücher, habentes pro se quisque in imperio similem exercitum, Britannicorum, Borussicorum et Belgarum compositum, erant. Napoleo, in Waterloo, planitie apud Bruxellas posita, profligatus die 18 Iunii 1815, fugere debuit.

Exsilium secundum et mors Napoleonis recensere

 
Locus Sanctae Helenae in Oceano Atlantico, plus quam 2000 chiliometra a proxima terra.

Napoleo die 22 Iunii secundo abdicavit. Cum Britanni eum comprehendissent, die 18 Octobris eius anni in Sanctam Helenam, insulam a Francia distantissimam et parvulam, rursus exsulatus est. Illic mortuus est die 5 Maii 1821.

Nomen recensere

Nomen Napoleonis (Italice Napoleone) deductum esse a nomine martyris Graeci appellati Neopolus (aut Neopolas aut Neopolis) dicitur, sed in maxima fontium ad eum Latine spectantium parte, Napoleo legitur.

Monumentum recensere

 
Columna Vindocinensis.
 
Columnae basis.

In Columnae Vindocinensis (Lutetiae) base scriptus est:

NEAPOLIO IMP AVG
MONVMENTVM BELLI GERMANICI
ANNO MDCCCV
TRIMESTRI SPATIO DVCTV SVO PROFLIGATI
EX AERE CAPTO
GLORIAE EXERCITVS MAXIMI DICAVIT

Notae recensere

Bibliographia recensere

De re privata et convivali

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Napoleonem spectant (Napoleon, Napoleon I of France).
  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Lege Ναπολέων ("Napoleo I (imperator Francogallorum)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Principes Franciae 1799–1946

Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946