Adolphus Thiers - historicus et politicus Francogallus liberalis

Adolphus vulgo Adolphe Thiers (natus Massiliae die 15 Aprilis 1797 - mortuus est Sancti Germani in Laya die 3 Septembris 1877) fuit diurnarius, rerum gestarum scriptor et vir publicus Francogallus. Thiers anno 1833 in Academiam Francicam cooptatus est. Praeses Francicae Reipublicae primus Tertiae Reipublicae ab anno 1871 usque ad annum 1873 fuit. Rebus novis Iuliis anni 1830 publice ordines regios vetuit.

VitaRecensere

Historicus ex anno 1821 diurnarius liberalis Lutetiae fuerat. Rebus novis Iuliis pronus anno 1832 minister rerum internarum (postea rerum commercialium publicorumque laborum) creatus est. Annis inter 1836 et 1840 vel praeses ministrorum fuit, qui circumvallationem Parisiensem fovebat. In parlamento annis inter 1848 et 1849 factioni Aurelianae favebat antequam inde ab anno 1864 in oppositione Imperii secundi esset. Quamvis anno 1870, ne cursui honorum noceret, bellum indicere reprehendisset, postea - nequiquam - in tota Europa auxilia Franciae inopi succursura quaerebat. Die 17 Februarii 1871 curia Burdigalensis eum praesidem vigilum publicorum nominavit qui pacem cum Germania fecit et Commune Parisiorum debellavit. A die autem 31 Augusti 1871 tres annos praeses rei publicae fuit usque repudiationem maioritatis clerico-monarchicae die 24 Maii 1873 perfectam.

OperaRecensere

Opus eius magnum scienticifum est »Histoire du Consulat et de l'Empire« (1845-62). Thiers quoque praeclaram historiam de Rebus Novis Francicis in decem voluminibus inter anno 1823 et 1827 scripsit.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Thiers spectant.
  • Biographia
  • Brevis biographia apud Academiam Francicam (Francice)
Principes Franciae 1799–1946
Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946