Patricius de Mac-Mahon (natus in familia antiquitus ex Hibernia oriunda in Sully die 13 Iulii 1808 - obiit in Montcresson die 16 Octobris 1893) vir militaris Francicus erat. Copias in bello Crimaeano (praecipue in Sebastopolis obsidione atque expugnatione), in Bello Altero de Libertate Italiana et in Bello Germano-Francico duxit. Praeses Rei Publicae Francicae fuit a die 24 Maii 1873 usque ad diem 30 Ianuarii 1879.

Patricius de Mac-Mahon

Lege etiam recensere

  • Léon Laforge: Histoire complète de Mac Mahon, Maréchal de France, Duc de Magenta (1808– 1893) d'après des documents originaux et des pièces officielles. – 3 vol. Lutetiae : Lamulle et Poisson, 1898
  • Gabriel de Broglie: Mac Mahon. - Lutetiae : Perrin, 2000. – ISBN 2-262-01143-5

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Patricium de Mac-Mahon spectant (Patrice de Mac-Mahon, Patrice de Mac Mahon).


Principes Franciae 1799–1946

Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946