Felix Faure
Felix Faure (Lutetiae natus die 30 Ianuarii 1841 – ibidem repente obiit die 16 Februarii 1899) fuit vir publicus ac Praeses Rei Publicae Francicae a die 17 Ianuarii 1895 usque ad mortem.
Vita
recensereFilius parietum exornatoris tiro apud coriarium Ambaciae fuit antequam Franciscopoli institor fieret et tabernam coriaceorum propriam aperiret. Anno 1870 praefectus manipuli fuit et a Leone Gambetta in Angliam missus est ut arma atque magnam missilium dirumpentium copiam emeret. Bello Germano-Francico finito praeses camerae mercatorum et demarchi Franciscopolitani adiunctus factus est. Ex anno 1881 senator fuit, ubi saepe oportunitati servientes supportavit.
Pluries secretarius inferior in Ministerio commerciorum et rerum colonias spectantium erat; eius scientiae in maritimis et colonialibus a multis magni aestimabantur. Anno 1894 minister militiae navalis creatus est. Postquam Ioannes Casimir-Perier demissus est, ipse die 17 Ianuarii 1895 praeses Rei publicae Francicae electus est a senatu, quoniam radicales hominem politicum moderatae fractionis (Waldeck-Rousseau) repudiarunt et moderati a candidato radicalium (Brisson) abhorruerunt.
Gravitudo
recensereFaure in officio praesidiali clericos et nationalismi fautores fovebat, pompam quasi monarchicam diligebat et Alfredi Dreyfus scandalum augeri sinebat calumniatores perfidos non sufflaminans.
Scripsit opera »Le Havre en 1878« (Franciscopoli 1878) et »Les budgets contemporains: Budgets de la France depuis vingt aus et des principaux États d'Europe depuis 1870« (Lutetiae 1887); Academia Francica pro opere altero ei praemium attribuit.
Bibliographia
recensere- F. Martin-Ginouvier, Félix Faure devant l'Histoire, Imprimerie Schneider et Bouillet, 1895.
- Paul Bluysen, Félix Faure intime, Juven, Lutetiae 1898.
- Louis Brindeau, Les Évènements de 1870-1871 au Havre, Société du Journal du Havre, 1909.
- Jean Legoy, Le Peuple du Havre et son histoire, EDIP, 1984.
- Thierry Billard, Félix Faure, Éditions Julliard, 1995.
- Félix Faure, Journal à l'Élysée (1895-1899), Éditions des Équateurs, 2009.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Felicem Faure spectant. |
- De morte Felicis Faure
Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946 | |