Aperire sectionem principem
Expugnatio Carcasonis a militibus Cruce signatis (1209)
Ludovicus Franciae princeps castellum Marmandam capit (1219) e libro manu scripto Canso de la Crosada (Bibliotheca Nationalis Francica)

Expeditionem sacram in Albigenses anno 1208 mandavit papa Innocentius III ut haeresis Catharorum in Occitania exstirparetur. Bella gerebant Simon IV (comes Montisfortis), et postea reges Franciae Philippus II et Ludovicus VIII, contra Raimundum Rogerium Trencavel, vicecomitem Carcasonis, comitesque Tolosae Raimundum VI et Raimundum VII et Petrum II Aragoniae. Anno 1229 finis expeditionis factus est a Promissione comitis Raimundi VII Lutetiae facta.

Origo expeditionisRecensere

Pontifex die 10 Martii 1208 in bulla "Rem crudelem" sic Cruce signatos ad bellum incitat: "Eia igitur, Christi milites! Eia, strenui militiae Christianae tirones! . . . Succendat vos ad tantam Dei vestri vindicandam iniuriam pius zelus!" Sic etiam mortem Petri de Castro Novo recapitulat, rationes expeditionis enumerat, indulgentiam promittit: "Cum igitur, post interfectionem praefati iusti, ecclesia ... absque consolatore in tristitia et marore sedente, fides evanuisse, perisse pax, haeretica pestis et hostilis rabies fortius invaluisse dicantur, ac, nisi potenter in huiusmodi novitate procellae succurratur eidem, paene penitus videatur ibidem navis ecclesiae naufragari, universam vestram . . . in tantae necessitatis articulo in virtute Christi confidenter iniungimus et in remissionem peccaminum indulgemus quatinus tantis malis occurrere non tardetis et ad pacificandum gentes illas . . . intendere procuretis et, quibuscumque modis revelaverit vobis Deus, haereticam inde studeatis perfidiam abolere, sectatores ipsius, eo quam Sarracenos securius quo peiores sunt illis, in manu forti et extento brachio impugnando."[1]

Mox per alias litteras Innocentius expeditionem commovit, scilicet "Ut contra crudelissimos" et cetera diebus 8-11 Octobris 1208; "Benedicti vos" et cetera die 3 Februarii 1209.[2]

FontesRecensere

NotaeRecensere

  1. Petrus Vallis Cernaii, Historia Albigensis 65.
  2. PL vol. 215 coll. 1469-1471, 1545-1546.

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere