Ioanna Arcensis
Ioanna Arcensis[1][2] (Francogallice Jeanne d'Arc; anno 1412 nata; die 30 Maii 1431 necata), nata Domni Remigii in Lotharingia, sancta, agnomine puella Aurelianensis[3][4] est persona magni momenti in historia Francicae et Anglicae. Quae piissima omni dominica ire solebat, ut in templo Bermontis apud urbem Greux oraret. Per Bellum Centum Annorum, Francicas copias in Anglicos duxit, sed tandem capta et haeresiae accusata ad ultimum supplicium missa est.
Obitus: 30 Maii 1431; Rothomagus
Patria: Francia Borboniensis
Nomen nativum: unknown value
Familia
Memoria
Religio
recensereIn canone a Benedicto XV anno 1920 inscripta est. Sunt templa Rotomagi, Lutetiae, Novae Aureliae, et in aliis urbibus Ioannae consecrata.
Vita
recensere
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Ioanna nata est in oppido Domno Remigio , in finibus Franciae et Lotharingiae. Genitores agricolae et pastores divites fuerunt, noti omnibus boni Christiani. Educata est in fide christiana catholica, praesertim in via Franciscana. Ab infantia, caritatem et beneficia pauperrimis, infirmis et patientibus praebuit, etiam in bello. Puella tredecim annorum vocationem audivit Michaelis archangeli se admonentis, itaque se ab Iesu credidit vocari ut nationem suam liberaret. Vovit virginitatem perpetuam. Oravit saepe, ad communionem venit quotidie, frequenter confessa est. Vinculum inter vocationem publicam religiosamque est.
Anno 1429, Ioanna patriam coepit liberare. Multi testes describunt puellam 17 annorum esse, ingenio forti, firmo, apto ad convincendos vires? ambiguos et sine virtute. Obstacula vincens, obviam venit Delphino Franciae, futuro regi Carolo VII, in urbe Chinonio. Examinata est a theologis Universitatis. Dixerunt eam bonam christianam esse. Die 22 Martio 1429, Chartam praecipuam dictavit regi Anglorum, et militibus qui civitatem Aurelianensem obsederunt, ut abirent. Anglis denegantibus, Ioanna liberavit die 8 Maii urbem obsessam. Carolus VII Remis in cathedrali rex consecratus est. Postea, Ioanna inter milites.vixit Sunt multi testes eius bonitatis, virtutis castitatisque. Nuncupata est "puella" ab omnibus itemque ipsa.
Die 23 Maii 1430, ab hostibus capta est. Ducta est Rothomagum die 23 Decembris. Ibi stetit actio in eam, quae coepit mense Februario 1431 et confecta est die 30 Maii damnatione ad rogum. Magna et solemnis actio fuit, praesidentibus iudicibus ecclesiae, episcopo Petro Cauchono, et inquisitore Ioanne Magistri.[5] Re vera, tribunal ab assessoribus Universitatis Lutetiensis, theologis, imperatum est. Fuerunt clerici Galli, oppositi Ioannae de bello. Iudicium improbum de ea habuerunt et de eius missione. Ioanna accusata est haereseos, idololatriae, et aliorum scelerum religiosorum. Iudices innocentiam eius non agnoverunt. Ipsa appellavit summum pontificem die 24 Maii, sed tribunal recusavit. In carcere, mane communionem eucharisticam accepit, die 30 Maii, antequam ad supplicium ducta est in foro vetere (place du vieux Marché) sibi subeundum. Rogavit ut morienti crucem videre sibi liceret. Mortua est pronuntians voce clara nomen Iesus, multis testificantibus.
Mythistoriae, tragoediae carminaque de Ioanna scripta
recensere- La Pucelle, opus a Voltario
- Die Jungfrau von Orleans, ludus scaenicus a Friderico Schiller
- Personal Recollections of Joan of Arc a Mark Twain
- Giovanna d'Arco cantata a Ioachimo Rossini scripta
- Giovanna d'Arco opera a Iosepho Verdi scriptum secundum Temistoclis Solera libellum
- Saint Joan fabula scaenica Georgii Bernardi Shaw
- Le Mystère de la charité de Jeanne d'Arc Caroli Péguy
- Jeanne relapse et sainte, ludus scaenicus Georgii Bernanos
- Jeanne au bûcher opera ab Arthuro Honegger scriptum secundum libellum Pauli Claudel
- L'Alouette, ludus scaenicus Ioannis Anouilh
- Bertoldus Brecht, Der Prozeß der Jeanne d'Arc zu Rouen 1431 nach dem Hörspiel von Anna Seghers ("Causa Ionnnae Arcensis Rhotomagi tractata sequens drama radiophonicum Annae Seghers")
Brecht alia duo dramata de feminis pro sententiis animorum suorum pugnantibus conscripsit, quorum alterum est
- Bertoldus Brecht, Die heilige Johanna der Schlachthöfe ("Sancta Ioanna officinarum carnificum"), quod de pugna classium temporibus discriminis oeconomiae mundani agitur, alterum
- Bertoldus Brecht, Die Gesichte der Simone Machard ("Visiones Simonis Machard"), quae puella somniis, in quibus Ioanna Arcensis ei apparet, temporibus Belli mundani secundi ad resistendum contra copias Germanicorum Franciam occupantes movetur.
Pelliculae de Ioanna
recensereIoanna de Arc in multas apparuit.
- 1898 : Jeanne d'Arc, brevis pellicula muta Georgii Hatot
- 1899 : Jean d'Arc, Georgius Méliès
- 1899 : Domrémy, breve opus Fratrum Lumière
- 1916 : Jeanne d'Arc, pellicula muta Caecili B. De Mille
- 1928 : La Passion de Jeanne d'Arc Caroli Theodori Dreyer, cum Renée Falconetti; ex mythistoria Jeanne d'Arc Iosephi Delteil
- 1929 : La Merveilleuse Vie de Jeanne d'Arc, fille de Lorraine Marci de Gastyne, cum Simone Genevois
- 1935 : Das Mädchen Johanna Gustavi Ucicky
- 1948 : Jeanne d'Arc Victoris Fleming, cum Ingrid Bergman
- 1953 : Destinées Ioannis Delannoy, cum Michaela Morgan
- 1954 : Jeanne au bûcher Roberti Rossellini, cum Ingrid Bergman
- 1957 : Sainte Jeanne Ottonis Preminger, cum Ioanna Seberg
- 1962 : Procès de Jeanne d'Arc Roberti Bresson, cum Florentia Delay
- 1989 : Jeanne d'Arc, le pouvoir de l'innocence Petri Badel, ex libro Petri Moinot (televisio)
- 1994 : Jeanne la Pucelle Ioannis Rivette, cum Sandrina Bonnaire; duabus aetatibus: les Batailles et les Prisons
- 1999 : Jeanne d'Arc Lucae Besson, cum Milla Jovovich, Ioanne Malkovich, et Dustino Hoffman
- 1999 : Jeanne d'Arc Christiani Duguay, cum Leelee Sobieski (televisio)
- 2011 : Jeanne captive Philippi Ramos cum Clementia Poésy
In pittaciis cursualibus Francicis
recensereNotae
recensere- ↑ Acta Apostolicae Sedis. Commentarium officiale, annus XIV, volumen XIV (Romae 1922) p. 185 (inscriptio litterae LII); Ephemeris 2007; Nuntii Latini mensis Maii 2013 (nuntii Bremenses).
- ↑ "Ioanna de Arc": Divina Disponente (1920).
- ↑ "Callistus iudicium Puellae Aurelianensis iussit retractari" (p. 12 apud Google Books); Francogallice La Pucelle d'Orléans
- ↑ "Ioannae puellae Lotaringae" (cas. gen.): Knobelsdorf (1543) p. 42
- ↑ Fons nominum (pp. 1-2 apud Google Books)
- ↑ Catalogues Yvert et Tellier, Tome 1.
Bibliographia
recensere- Editiones fontium
- Dunand, Philippe-Henri, ed. 1911. La premiére histoire en date de Jeanne d'Arc (1625-1630) : histoire de la Pucelle d'Orléans. Lutetiae: Desclée, de Brouwer. Textus apud Internet Archive
- Schirmer-Imhoff, Ruth, ed. 2001. Der Prozeß Jeanne d’Arc. Akten und Protokolle 1431–1456. dtv 30202, München. ISBN 3-423-30202-X.
- Fontes antiquiores
- 1543 : Eustathius a Knobelsdorf, Lutetiae Parisiorum descriptio (Parisiis, 1543) pp. 42-49
- Historica et biographica
- Beaune, Colette. 2004. Jeanne d'Arc. Lutetiae: Perrin.
- Bogliolo, Giovanni. 2000. Giovanna d'Arco. Milano, RCS Libri. ISBN 88-17-25897-0
- Cardini, Franco. 1999. Giovanna d'Arco. La vergine guerriera. Milano, Mondadori. ISBN 88-04-46471-2
- Contamine, Philippe, ed. 2012. Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire, Robert Laffont, Collection Bouquins.
- Cremisi, Teresa, ed. 2000. Il processo di condanna di Giovanna d'Arco. Milano, SE. ISBN 88-7710-482-1
- Meltzer, Francoise 2001. For Fear of the Fire: Joan of Arc and the Limits of Subjectivity. Chicago: University of Chicago Press. ISBN 0-226-51982-1. OCLC 46240234.
- Pernoud, Régine. 1981. Jeanne d'Arc, Presses universitaires de France, 1981, coll. « Que sais-je ? »
- Pernoud, Régine, et Marie-Véronique Clin. 1986. Jeanne d'Arc, Librairie Arthème Fayard.
- Thomas, Heinz. 2000. Jeanne d’Arc. Jungfrau und Tochter Gottes. Fest, Berlin. ISBN 3-8286-0065-4.
- De fortuna
- Beaune, Colette. 2008. Jeanne d'Arc. Vérités et légendes. Lutetiae: Perrin. ISBN 978-2-262-02951-7.
- Heimann, Nora. 2005. Joan of Arc in French Art and Culture (1700–1855): From Satire to Sanctity. Aldershot: Ashgate. ISBN 0-7546-5085-5.
- Heimann, Nora, et Coyle, Laura. 2006. Joan of Arc: Her Image in France and America. Vasingtoniae: Corcoran Gallery of Art. ISBN 1-904832-19-9.
- Krumeich, Gerd. 1986. Jeanne d’Arc in der Geschichte. Historiographie - Politik - Kultur. Thorbecke, Sigmaringen, ISBN 3-7995-7319-4.
- Maurice, Jean, et Daniel Couty, edd. 2000. Images de Jeanne d'Arc - Actes du colloque de Rouen, 25-26-27 mai 1999, Lutetiae: Presses Universitaires de France.
- Steinbach, Hartmut. 1973. Jeanne d’Arc. Wirklichkeit und Legende. Musterschmidt, Göttingen. ISBN 3-7881-0078-8.
Opus rerum politicarum Franciae
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Arcensem spectant. |
Vide Ioannam Arcensem apud Vicifontem. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- Archivum Ioannae de Arc
- International Jeanne d'Arc Centre, biographia et investigationes,
- Jeanne-la-Pucelle,
- Journal of Joan of Arc Studies,
- Le Centre Jeanne d'Arc, service culturel de la Mairie d'Orléans (Francogallice)
- Litterae decretales Divina disponente Benedicti Papae XV die 16 Maii 1920 iussae