Carolus VII cognomento Victor[1] (natus Lutetiae die 22 Februarii 1403; obiit Magduni die 22 Iulii 1461) fuit rex Franciae ab anno 1422 usque ad mortem, anno 1461. Caroli VI uxorisque eius Isabellae Bavariae fuit filius.

Wikidata Carolus VII (rex Francorum)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus VII (rex Francorum): imago
Carolus VII (rex Francorum): imago
Nativitas: 22 Februarii 1403; Lutetia
Obitus: 22 Iulii 1461; Magdunum
Patria: Francia

Familia

Genitores: Carolus VI; Isabeau of Bavaria
Coniunx: Maria Andegavensis
Proles: Ludovicus XI, Catherine of France, Countess of Charolais, Yolande of Valois, Joan of Valois, Duchess of Bourbon, Magdalena of Valois, Carolus dux Biturigum, Charlotte de France, Radegonde de France, Marie de France, Marie de Valois, Jean de France, Jacques de France, Marguerite de France, Jeanne de France, Jeanne de Valois, Jeanne de Maignelais
Familia: Domus Valesia

Insignia heraldica

Carolus VII (rex Francorum): insigne
Carolus VII (rex Francorum): insigne

Sponsalia Caroli, eo tempore ducis Pontievriae, cum Maria, Ludovici II ducis Andecavensis et Yolandae Aragonensis filiam, anno 1413 compacta sunt inter matres Yolandam Isabellamque, primum Marcociis in dominio Ludovici Bavariensis reginae Isabellae fratris, deinde in hospitio Barbette Isabellae secessu Parisiensi, sed celebrata sunt in palatio Lupariensi die 18 Octobris illius anni. Tali modo inter matres decretum est Carolum cum Maria et fratribus sub tutela Yolandae annis insequentibus moraturum.[2]

Ergo die 22 Aprilis 1422 Mariam in matrimonium duxit in ecclesia cathedrali Biturigensi; e qua quinque filios et octo filias genuit. Die 30 Octobris eiusdem anni in eadem urbe se regem Francorum proclamavit: ab hostibus propter refugium ibi petitum "rex Biturigum" per ludibrium nuncupabatur.[1] Parlamentum Pictaviae in urbe constituit.

Deinde Anglis devictis et e maiori Franciae parte expulsis die 17 Iulii 1429 consecratus est sicut proavi in cathedrali Remensi.[3] In Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

Hoc regnante vixit Ioanna de Arc, quae Franciam ab Anglicis defendit.

Fontes de vita et regno Caroli VII recensere

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 "Rex Carolus VIII. cognomento Victor ... rex Biturigum": Amat de Graveson, Historia ecclesiastica (1738) vol. 6 (p. 12 apud Google Books)
  2. Albert Lecoy de La Marche, Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires, d'après les documents inédits des archives de France et d'Italie (Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) vol. 1 p. 30
  3. Enguerrandus de Monstrelet, Chroniques lib. 2 cap. 64; Jean Rogier, Memoires sub anno 1429 in Pierre Varin, ed., Archives législatives de la ville de Reims pars 2 vol. 1 (1844) pp. 596-602 in nota subiuncta

Bibliographia recensere

Bibliographica
  • Auguste Molinier, Les Sources de l'histoire de France - Des origines aux guerres d'Italie (1494). Fasc. 4. Lutetiae: Picard, 1904 Textus
Editiones fontium
  • Joseph Stevenson, ed., Letters and papers illustrative of the wars of the English in France during the reign of Henry the Sixth, King of England 2 voll. in 3. Vol. 1 vol. 2i vol. 2ii
  • Joseph Stevenson, ed., Narratives of the expulsion of the English from Normandy, 1449-1450. Londinii, 1863 Textus apud Internet Archive
Vitae
  • Philippe Bully, Charles VII le "roi des merveilles". Lutetiae : Tallandier, 1994, ISBN 2-235-02124-7
  • G. Du Fresne de Beaucourt, Histoire de Charles VII. 7 voll. Lutetiae: Picard, 1881-1891 1 1 alibi 2 3 3 alibi 4 5 6 7
  • Philippe Erlanger, Charles VII et son mystère. Lutetiae : Perrin, 2001, ISBN 2-262-01762-X
  • Georges Minois, Charles VII : un roi shakespearien. Lutetiae : Perrin, 2005. ISBN 2-262-02127-9.
  • Auguste Vallet de Viriville, Histoire de Charles VII, roi de France, et de son époque, 1403-1461. 3 voll. Lutetiae: Renouard, 1862-1865 1 2 3
Historica et biographica
  • Hippolyte Dansin, Étude sur le gouvernement de Charles VII. Thèse présentée à la Faculté des lettres de Paris. Argentorati, 1856.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum VII spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Reges Francorum 987-1848
 
Henricus IV rex Francorum

Hugo Capetius 987 · Robertus II 996 · Henricus I 1031 · Philippus I 1060 · Ludovicus VI 1108 · Ludovicus VII 1137 · Philippus II 1180 · Ludovicus VIII 1223 · Ludovicus IX 1226 · Philippus III 1270 · Philippus IV 1285 · Ludovicus X 1314 · Ioannes I 1316 · Philippus V 1316 · Carolus IV 1322 · Philippus VI 1328 · Ioannes II 1350 · Carolus V 1364 · Carolus VI 1380 · Carolus VII 1422 · Ludovicus XI 1461 · Carolus VIII 1483 · Ludovicus XII 1498 · Franciscus I 1515 · Henricus II 1547 · Franciscus II 1559 · Carolus IX 1560 · Henricus III 1574 · Henricus IV 1589 · Ludovicus XIII 1610 · Ludovicus XIV 1643 · Ludovicus XV 1715 · Ludovicus XVI 1774–1792 · Ludovicus XVIII 1814–1824 · Carolus X 1824–1830 · Ludovicus Philippus 1830–1848