Ludovicus XIII (natus die 27 Septembris 1601, Fonte Bleaudi - mortuus die 14 Maii 1643 Sancti Germani in Laya) rex Franciae et Navarrae et imperii consors in Andorra ab anno 1610 fuit. Henrici IV erat filius et frater eius Gasto. In matrimonium duxit Annam Austriae, e qua duos filios genuit. Regis imaginem non licet discerni a cardinale Richelaeo iutore indefesso. Ludovico XIII regnante a cardinale Richelieu anno 1635 Academia Francica condita est.

Ludovicus XIII

Vita recensere

 
Navis allegorica Florescunt lilia in undis, circa annum 1630
 
Unctio Ludovici Durocortori

Patre die 14 Maii 1610 matre tutrice thronum cepit. Iam mense Septembri 1614 annis plenus declaratus in matrimonium duxit unum annum post principissam Hispanicam Annam. Tamen potestate carens atque dependens rectionem matri eiusque perfamiliaribus commendavit. Inter eos fuit maximi momenti Concinus Concini Italus. Die 14 Aprilis 1617 rege conscio ab interiore Carolo de Luynes trucidatus est; matrem autem filius ingratus in exsilium misit. Tunc Ludovicus una cum gratioso Lynes regnum egit. Post mortem Caroli de Luynes anno 1621 et casum Caroli I de La Vieuville (1624) Richelaeum in consilium vocavit qui mox primus minister factus est regnum regemque regens et nobiles nimis superbus refrenaturus.

Richelaeus etiam bella plura proposuit, primo in Hugenotas, quibus Rupella anno 1628 capta paulo post et privilegia dempta sunt. Secundo Habsburgum in Italia superandum esse censuit: ibi post expeditionem felicem in Pace Carascensi die 6 Aprilis 1631 gratiosus dux Nivernensis Mantua feudatus est. Quia dux Carolus Lotharingiae seditiosis (Fronde) succurrerat, anno 1633 Lotharingia omnis occupata est. Richelaeus ei vel persuasit de participatione necessaria in Bello triginta annorum Habsburgorum debilitandorum caussa. Hispaniae anno 1635 bellum indictum est. Cum anno 1641 Catalaunia rebellis arma per traditionem tradiderunt, exercitus Francicus rege infirmo Comitatum Roussillon subigit. Paulo post obitum Richelaeus naturae concessit et Ludovicus.

Corpore debili fuit et cunctator, homo valde suspicax. Attitulatus autem est Iustus (Le Juste).

Bibliographia recensere

  • Klaus Malettke: Die Bourbonen Band I: Von Heinrich IV. bis Ludwig XIV. (1589–1715). Kohlhammer, Stuttgardiae 2008, ISBN 978-3-17-020581-9.
  • Marie-Claude Canova-Green: L'équivoque d'une célébration: les fêtes du mariage de Louis XIII et d’Anne d'Autriche à Bordeaux (1615), Dix-septième siècle, Paris, Presses universitaires de France, no 222, 2004, p. 3-24
  • Marie-Claude Canova-Green: Faire le roi: l'autre corps de Louis XIII, Lutetiae, Fayard, 2018 (ISBN 978-2-21370-938-3).
  • Pierre Chevallier: Louis XIII, roi cornélien, Lutetiae, Fayard, 1979 (ISBN 2-213-00689-X
  • Cédric Coraillon: Les deux morts de Louis XIII, Revue d’histoire moderne et contemporaine, nr 55-1, 2008, p. 50-73
  • Hélène Duccini: Faire voir, faire croire: l'opinion publique sous Louis XIII, Seyssel, Champ Vallon, coll. « Époques », 2003 (ISBN 2-87673-372-2)
  • Georgie Durosoir, Thomas Leconte: Louis XIII musicien et les musiciens de Louis XIII, Centre de musique Baroque de Versailles, 2003
  • Madeleine Foisil: L'enfant Louis XIII: l'éducation d'un roi, 1601-1617, Lutetiae, Perrin, 1996 (ISBN 2-262-01023-4).
  • Françoise Hildesheimer: La double mort du roi Louis XIII, Lutetiae, Flammarion, coll. « Au fil de l'histoire », 2007 (ISBN 978-2-08-120308-2)
  • Hubert Méthivier et Pierre Thibault: Le Siècle de Louis XIII, editio nona, Collection : Que sais-je ? ; nr 1138, 1994, (ISBN 2-13-044871-2).
  • A. Lloyd Moote: Louis XIII, the Just, University of California Press, 1991, 417 p. (ISBN 978-0-5200-7546-7)
  • Jean-Christian Petitfils: Louis XIII, Lutetiae, Perrin, 2008 (ISBN 978-2-262-02385-0)
  • Victor-Lucien Tapié: La France de Louis XIII et de Richelieu, Lutetiae, Flammarion, coll. « Champs. Histoire », 2014 (anastatica editio anni 1952: ISBN 978-2-0813-2982-9)
  • Michel de Waele: Le prince, le duc et le ministre: conscience sociale et révolte nobiliaire sous Louis XIII, Revue historique, Lutetiae, Presses universitaires de France, no 670, 2014, p. 313-341

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum XIII regem spectant.
Reges Francorum 987-1848
 
Henricus IV rex Francorum

Hugo Capetius 987 · Robertus II 996 · Henricus I 1031 · Philippus I 1060 · Ludovicus VI 1108 · Ludovicus VII 1137 · Philippus II 1180 · Ludovicus VIII 1223 · Ludovicus IX 1226 · Philippus III 1270 · Philippus IV 1285 · Ludovicus X 1314 · Ioannes I 1316 · Philippus V 1316 · Carolus IV 1322 · Philippus VI 1328 · Ioannes II 1350 · Carolus V 1364 · Carolus VI 1380 · Carolus VII 1422 · Ludovicus XI 1461 · Carolus VIII 1483 · Ludovicus XII 1498 · Franciscus I 1515 · Henricus II 1547 · Franciscus II 1559 · Carolus IX 1560 · Henricus III 1574 · Henricus IV 1589 · Ludovicus XIII 1610 · Ludovicus XIV 1643 · Ludovicus XV 1715 · Ludovicus XVI 1774–1792 · Ludovicus XVIII 1814–1824 · Carolus X 1824–1830 · Ludovicus Philippus 1830–1848