Navarra
Navarra vel Communitas foralis? Navarrae (-ae, f.; Hispanice Navarra vel Comunidad Foral de Navarra, Vasconice Nafarroa vel Nafarroako Foru Komunitatea) est regio Hispaniae. Suum caput Pompaelo (Vasconice Iruña; Hispanice Pamplona). Paeninsulae Hibericae Septemtrione sita est. Franciae Semptemtrione, Aragoniae Oriente, Rioiiae Meridie et Vasconiae Occidente finitima est. Praeter Hispanicam, quoque lingua Vasconica in Septemtrionalibus communitatis territoriis publica est. Etiam "Navarra Superior" (Hispanice Alta Navarra; Vasconice Nafarroa Garaia) appellatur ut a Navarra Inferiori (Francice Basse-Navarre; Vasconice Nafarroa Behera), Franciae territorio, distinguatur.
Civitas: Hispania
Locus: 42°49′0″N 1°39′0″W
Situs interretialis
Fines
Forma
Gestio
Consilium: Parliament of Navarre
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Ob eius politica historiam, communitatis praesens iuridico-administrativa dispositio in Emendatione Fororum anni 1982 fundatur quae iuridicam foralis traditionis inclusionem in Constitutionem Hispanicam anni 1978 supposuit per additionalem dispositionem in constitutionem. Eius Statutum, de facto, nomen Legis Reintegrationis et Emendationis Fororum Navarrae accipit, quoque notum per Hispanicum acronymum LORAFNA (Ley Orgánica de Reintegración y Amejoramiento del Régimen Foral de Navarra).
Toponymia
recenserePrimum scriptum documentum ubi vocabulum Navarra est originem trahit a saeculo nono in opere Vita Karoli Magni, capitulo 15, ubi est sequens oratio Latine: "qui apud Navarros ortus et fertilissimos Hispaniae agros secans sub Dertosae civitatis moenia Balearico mari miscetur; deinde Italiam totam," scripta ab Einhardo, ubi Franci regis Caroli Magni intrusiones usque ad flumen Hiberum describebantur. Etymologice, toponymum probabiliter ex vocabulo naba, Praeromanicae, forsitan Protovasconicae originis, provenit, cuius significatum 'planities montibus circumdata' esse creditur, quod perfecte Pompaelonem et ad territorium circumdans applicatur. Huic vocabulo suffixum -erri Vasconice 'terram sive populum' significans additur.
Historia
recenserePer Imperii Romani tempora, Vascones, Praeromanica Meridionalium Pyrenaeorum tribus, Navarrae territorium incolebant. Haec area omnino nec a Romanis nec ab Arabibus per Andalusicam occupationem subacta est, sed iam Romani urbem Pompaelonem et Suinthila Gothorum rex Oligicum condiderunt. Anno 778 Navarri Francum exercitum in Proelio apud Rozaballes vicerunt. Anno 824, Eneco Arista rex Pompaelonis coronatus est, quod Regni Navarrae fundamentum esset. Hoc regnum momentum gloriosissimum consecutum est regnante Sanctio III Navarrae, cum magnas territorii portiones praesentium communitatum Navarrae, Vasconiae, Rioiiae, Cantabriae et aliquarum regionum Castellae et Legionis et Aragoniae comprehendebat. Nihilominus, Sanctio III mortuo, regnum inter eius filios divisum est et nunquam hoc splendorem recuperaret.
Navarrae exercitus decretorium Proelium apud Navas de Tolosa, iuxta cum omnia Hispanica regna, anno 1212 participavit post quod Musulmanae possessiones in paeninsula ad parvum territorium Austrorientale deminutae sunt.
Inclinatio animi quam sentiebant reges Navarri pro Francica civilitatem et negotiationes ad matrimonio coniungendum suum primogenitum Henricum, principem Vianae, cum filiam Ludovici XII, regis Franciae, argumenta Ferdinandi Catholici fuere ut Fridericus Toletanus, dux Albae, Regnum Navarrae anno 1512 capere iussus sit. Die 25 Iulii, Fridericus Toletanus Pompaelonem cepit et familia regia Navarrae in Navarram Inferiorem et in Benearniam fugerunt. Die 23 Martii anni sequentis, Cohortes Navarrae, adentibus solum Beaumontensibus, Ferdinandum Catholicum regem Navarrae proclamavere. Anno 1515, Cohortes Castellae, in Burgis, nullo Navarro repraesentate adente, Navarram Superiorem Coronae Castellae annexuere. Quamquam diversa proelia facta ad recuperandam Navarram Superiorem et tumulti incolarum, Regna Navarrae non id consecutum sunt et Navarrae Inferioris territorium a relictum regnum separatum est, usque ad suam incorporationem in Franciam.
Nihilominus, Regnum Navarrae multa privilegia et sua fora post suam incorporationem in Regnum Castellae servare assecutum est, quorum multa servavit usque ad saeculum XX. Revera, cum horum fororum agnitione, adhuc validorum, Navarra aditum ad suam autonomiam velut communitas foralis per emendationis processum, scilicet, per Navarrae foralis regiminis hodiernizationem quae suorum foralium institutorum democratizationi et suo statui velut Civitatis Hispanicae autonomiae respondet habuit.
Geographia
recensereNavarra Paeninsulae Hibericae septemtrione invenitur. Eius geographia, quamquam eius superficies parva est, multum varia est. Maxima Navarricarum terrarum pars montuosa est, montibus Pyrenaeis subacta, vallis Hiberi meridie planitiebus exceptis.
Ex parte climatica, Navarra Pyrenaici montuosi et vallis Hiberi Mediterranei ponderis mixtio; significativa differentia inter septemtrionale clima, valde umidius et cum praecipitationibus crebrioribus, et meridianum clima, Mediterraneus, cum temperaturis maioribus et praecipitationibus spodaricioribus? est. Ergo, umidae Septemtrionales Cantabricae valles et aridae et tesquosae Bardenae Regiae (Hispanice Bardenas Reales; Vasconice Errege Bardeak) iuxta ripam flumninis Hiberi opponuntur.
Civilitas et gubernatio
recensereFora Navarra
recensereLeges proprias Navarrae vel fora, e Medio Aevo orta, pactum inter nobilitatem et vulgus fuere, in principio oraliter transmissa et e saeculo tertio decimo scripta in libro de Foris et Compilationibus (Hispanice Fueros y Compilaciones).
Regnum Navarrae a Corona Castellae anno 1512 captum est, sed proprium autogubernationis legisferae, exsecutivae, iudicialis et fiscalis regimen et suam "regni" condicionem sub viceregis munere servavit. Hoc systema Navarrae proprium erat et non regulatio a Castella imposita, velut casu aliorum regnorum fuit, inter quae Regnum Granatae.
Post Bellum Carolisticum I in foedere Vergarae, Ioachim Espartero "Cohortibus fororum concessionem aut emendationem propositurus" pollicitus est, quod die 25 Octobris anni 1839 factum est, cum quo firmantur fora "sine damno unitatis constitutionalis monarchiae" et effectivum factum est, edita Lege Foederata Navarrae die 16 Augusti anni 1841. Hac cum lege, Navarra "regnum" designari desinebat et provincia territotiali Hispaniae divisioni anni 1833 Francisci Xaverii de Burgos y del Olmo accommodans facta est. Post Bellum Civile Hispanicum, Ipuscoae et Biscaiae fora suppressa sunt, quia "provinciae proditoriae" putatae erant, sed fora Navarrae et Alavae manserunt, quia rebellationi faverunt.
Finita dictatura, democraticum systema denuo instauratum novam constitutionem anno 1978 elaborat ubi foralis problematica elementorum complicatissimorum consentiendo unum fuit. Constitutio autogubernationis sive autonomiae systema communitatibus quae formarent donaret, sed Navarra simile regimen iam habeba, quamquam limitatum post annum 1841. Denique fora autonomicae Civitatis realitati accomodata sunt, edita Reintegratione et Emendatione Regiminis Foralis Navarrae.
Ob fora, incolae regionis habent has commoditates:
Ius civile
recensereOb fora Navarra, mores Navarrae supra ius Hispanicum sunt, etiam in iudicio.
Ius fiscale
recensereNavarri fisco forali? luunt tributa 15% supra reditus necnon 18%.
Tributum hereditatum
recensereNavarri fisco forali? luunt tributum 0'8% supra hereditates.
Ius tributarium
recensereTributa Navarrorum fisco Navarro necnon Hispanico luta sunt. Tunc, e tributis anniverse collectis, Navarra fisco et Hispanico pars proportionalis, ad causas quas civitas requirat, datur.
Foralia Navarrae instituta sunt:
- Parlamentum Navarrae communitatis foralis? politicae repraesentationis organum potestatem legisferam exercens est. Nec minus quam 40 nec magis quam 60 "parlamentarii forales,"? per suffragium universale et per repraesentationem proportionalem quattuor annorum tempore electi, id formant;
- Camara computorum Navarrae est tribunalis a parlamento designato, qui fiscum atque pecunias Navarrae ministrat.
- Gubernatio Navarrae sive Deputatio Foralis collegiatum organum est quod, sub sui praesidis directione, civilitatem generalem et communitatis foralis administrationem statuit. A praeside et consiliariis sive deputatis foralibus integrata est. Exsecutivum munus regulatorium administrativumque exercet; facultatem revisoriam in administrativa oeconomicaque re ante iudicialem habet.
- Praeses Gubernationis Navarrae sive Deputationis Foralis dux gubernationis exsecutivae potestatis est. Maximam foralis communitatis repraesentationem et Civitatis Hispanicae in Navarra ordinariam ostendit. Praeses a Parlamento per maioritatem absolutam in prima convocatoria aut per maioritatem simplicem in secunda eligitur. Praeses deputatos forales designat et cessat et Deputationis actionem dirigit.
In praesenti gubernatio a coalitione Unionis Populi Navarri (Hispanice; Unión del Pueblo Navarro et Vasconice; Nafar Herriaren Batasuna) et Convergentiae Democratarum Navarrae (Hispanice; Convergencia de Demócratas de Navarra et Vasconice; Nafarroako Demokraten Konbergentzia) directa est. Praeses Michael Sanz Sesma est.
Velut organum e Parlamento Navarrae dependens, sed autonomum suae intestinae labori, Camera Computorum (Hispanice Cámara de Comptos ; Vasconice Comptos Ganbera) est, quae communitarii campi publici oeconomicam pecuniariamque gestionem fiscalizans institutum et quae parlamento consilia de oeconomicis pecuniariisque rebus dat. A praeside dirigitur et a secretario generali et auditoribus formatur. Hoc institutum tribunal computorum antiquissimum in Hispania et primorum in Europa unum est. Eius munera similia sunt, sed non eadem, munerum instituti Ministerii Fiscalis Hispanici (Hispanice Hacienda).
Defensor Populi (Hispanice Defensor del Pueblo ; Vasconice Ararteko) institutum est quod, iussu Parlamenti, fundamentalium iurum et publicarum civium libertatum exsecutionem vigilat, publicarum administrationum et localium Navarrae entium actiones circumspiciens.
Divisiones administrativae
recensereNavarra historice in merindates (Hispanice merindades ; Vasconice merindadeak) quae sunt inferiora;
Merindas Latine | Merindas Hispanice | Merindas Vasconice |
---|---|---|
Merindas Pompaelonis | Merindad de Pamplona | Iruñeko merindadea |
Merindas Tutelae | Merindad de Tudela | Tuterako merindadea |
Merindas Stellae | Merindad de Estella | Lizarrako merindadea |
Merindas Oligici | Merindad de Olite | Erriberako merindadea |
Merindas Sangossae | Merindad de Sangüesa | Zangozako merindadea |
Navarra Inferior, quamquam nunquam merindas constituta est, quoque historica merindas putatur. Nihilominus nulla merindas propriam iuridicam personalitatem habet.
Locales entitates dispositionis territorialis Navarrae sunt:
- Municipia (Hispanice municipios ; Vasconice udalerriak): entitates locales basicae dispositioni territoriali communitatis foralis sunt. In praesenti 272 sunt.
- Concilia (Hispanice concejos): entitates loci municipiorum cum minore incolarum numero et minus extensa quam municipia et cum bonis propriis et personalitate iuridica gerendis commodis suis sunt.
Entitates non territoriales dispositionis territorialis Navarrae sunt:
- Consortiones (Hispanice mancomunidades): entitates locales non territoriales consociationi municipiorum ad executanda coniunctim opera et offerendas nonnullas diaconias constitutae sunt.
- Consociationes municipiorum (Hispanice agrupaciones de municipios): entitates locales non territoriales per Legem Foralem ad consocianda duo aut magis municipia quorum peculiaritates omnibus communium diaconiarum oblationem determinent institutae sunt.
Oeconomia
recensereEx anno 1964, Navarra profundum oeconomicae transformationis processum, ex oeconomia in agricultura fundata et oeconomice activorum incolarum dimidium occupante ad oeconomiam aequilibratam et modernam incepit, primum cum rapida industrialis campi evolutione et nuperrime diaconiarum. Anno 2000, Industrialis campi Navarrus Valor additus grossus (VAG) 31.8 centesimas totius VAG, superius quam 20.9 centesimas nationale, repraesentabat.
Campus primarius 5.9 centesimas Navarrorum occupat. maizi, frumentorum, fructuum et helianthorum cultus sunt. Vini productio ponderis est. Campus secundarius praesertim a parvis et mediis societatibus in androne per Alsasuam, Pompaelonem et Tutelam et super Hibericae ripae axem sitis repraesentatur. Etiam multinationales societates adsunt quae ad regionalis productivi apparatus accommodationem et ad oeconomicam foralis communitatis evolutionem contribuerunt. Pleraque industrialia ergasteria cum multo technologiae ad duos subcampos praecipuissimos in Navarra industria pertinent; ad autocineticam industriam et ad machinationis apparatuumque industriam. Tertia maximi ponderis industria agroalimentaria est. Omnes tres ad valoris additi grossi Navarri dimidium contribuunt. Campus tertiarius maximi ponderis in eo quod ad valorem additum attinet est et adhuc oeconomicam foralis communitatis structuram transformare pergit. Quod ad relictam Hispaniam spectat, campus tertiarius Navarrae oeconomiae 1.4 centesimas totius campi tertiarii Hispanici repraesentat.
Demographia
recensereIncolarum numeri valor approximativus in Navarra anno 2006 601 874 et spissitudinis 55,65 incolarum pro chiliometro quadrato erat. Demographicum incrementum, nihilominus, minus quam Hispanica media et spissitudo adhuc minor fuit. Pompaelonis et eius territorii urbani incrementum incolariam deminutionem in parvis ruralibusque territoriis produxit. Verumtamen, 18,5% incolarum adhuc municipia cum minus 2000 incolarum et 42,3% municipia cum minus quam 20 000 incolarum colunt.
30 prima municipia cum maximo incolarum numero
recensereLocus secundum incolas | Municipium Latine | Municipium Hispanice | Municipium Vasconice | Numerus incolarum anno 2008 |
---|---|---|---|---|
1 | Pompaelo | Pamplona | Iruñea | 197 275 |
2 | Tutela | Tudela | Tutera | 60 122 |
3 | Baraynin | Barañáin | Barañain | 33 910 |
4 | Bruslata [1] | Burlada | Burlata | 18 504 |
5 | Stella[2] | Estella | Lizarra | 14 049 |
6 | Cissur Maius | Zizur Mayor | Zizur Nagusia | 13 312 |
7 | Tubalia [3] | Tafalla | Tafalla | 11 296 |
8 | Villa Nova | Villava | Atarrabia | 10 462 |
9 | Sansoayn | Ansoáin | Antsoain | 10 340 |
10 | Baztan | Baztán | Baztan | 7 982 |
11 | Corella | Corella | Corella | 7 898 |
12 | Berriozar | Berriozar | Berriozar | 7 865 |
13 | Alsasua | Alsasua | Altsasu | 7.571 |
14 | Centonelo | Cintruénigo | Cintruénigo | 7 332 |
15 | Valles Eguensis | Valle de Egüés | Eguesibar | 7 137 |
16 | Calenapepolis | Aranguren | Aranguren | 6 820 |
17 | Nuniopolis | Noáin | Noain | 6 222 |
18 | Sanctus Adrianus | San Adrián | San Adrian | 6 072 |
19 | Petra Alta [4] | Peralta | Azkoien | 5 808 |
20 | Meshydropolis | Huarte | Uharte | 5 505 |
21 | Sangossa | Sangüesa | Zangoza | 5 130 |
22 | Lodosa | Lodosa | Lodosa | 4 878 |
23 | Castello | Castejón | Castejón | 4 115 |
24 | Cascantum | Cascante | Cascante | 3 975 |
25 | Mendavia | Mendavia | Mendabia | 3 840 |
26 | Viana | Viana | Viana | 3 759 |
27 | Azagra | Azagra | Azagra | 3 746 |
28 | Ripa Bidassonis | Vera de Bidasoa | Bera | 3 680 |
29 | Berrioplanum | Berrioplano | Berriobeiti | 3 615 |
30 | Oligicus | Olite | Erriberri | 3 607 |
Vide etiam Indicem Communium provinciae Navarrensis
Linguae
recensereCommunitatis Foralis Navarrae lingua publica Hispanica est. Nihilominus, secundum legem foralem 18/86, die 15 Decembris anni 1986 sanctam, Navarra in tres zonas linguisticas divisa est; vascophonam (ubi plerique Vasconice loquuntur), mixtam, et non vascophonam (ubi plerique Hispanice loquuntur). Vascophona mixtaque in zonis, lingua Vasconica linguae co-publicae indolem iuxta cum Hispanica habet, dumnon vascophona in zona, Vasconica nullum statum co-publicum habet. Vasconicae "coofficialitas"? toponymiae ordinaationem et ius civis ut hac lingua in communicatione cum publicis administrationibus uteretur supponit. E 272 Navarris municipiis, 162 ad vascophonam mixtamque zonas pertinent.
Nexus interni
- Gastronomia Navarra
- Regnum atque reges Navarrae
- Vasconia (territorium)
Notae
recensere- ↑ [1]
- ↑ Aimerici Picaudi Iter pro peregrinis ad Compostellam III, in codice Calixtino, A. Stones et J. Krochalis ediderunt apud "The Pilgrim's Guide: A Critical Edition" 1998
- ↑ Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
- ↑ [2]
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Navarram spectant. |
| ||||
Alava (Álava/Araba) · Albasitensis (Albacete) · Lucentina (Alicante/Alacant) · Portus Magni (Almería) · Asturiae (Asturias/Asturies) · Abulensis (Ávila) · Badaiocensis (Badajoz) · Barcinonensis (Barcelona) · Burgensis (Burgos) · Norbae Caesarinae (Cáceres) · Gaditana (Cádiz) · Cantabria · Castaliensis (Castellón/Castelló) · Urbis Regiae (Ciudad Real) · Cordubensis (Córdoba) · Brigantii Flavii (La Coruña/A Coruña) · Concae (Cuenca) · Gerundensis (Gerona/Girona) · Granatina (Granada) · Guadalaxarae (Guadalajara) · Ipuscoa (Guipúzcoa/Gipuzkoa) · Onubensis (Huelva) · Oscensis (Huesca) · Baliares (Baleares/Illes Balears) · Giennensis (Jaén) · Legioni (León) · Ilerdae (Lérida/Lleida) · Luci Augusti (Lugo) · Matritum (Madrid) · Malacitana (Málaga) · Murcianum (Murcia) · Navarra · Aurii (Orense/Ourense) · Pallantiae (Palencia) · Palmaria (Las Palmas) · Pontis Veteris (Pontevedra) · Rioiia (La Rioja) · Salmanticensis (Salamanca) · Segobiensis (Segovia) · Hispalensis (Sevilla) · Soriae (Soria) · Tarraconensis (Tarragona) · Nivariensis (Santa Cruz de Tenerife) · Terulensis (Teruel) · Toletana (Toledo) · Valentiae (Valencia/València) · Vallisoletana (Valladolid) · Biscaia (Vizcaya/Bizkaia) · Ocelli Duri (Zamora) · Caesaraugustana (Zaragoza) | |