Campus oeconomicus primarius
(Redirectum de Campus primarius)
Campus oeconomicus primarius[1] est oeconomiae pars omnes navitates non solum ad translaticiam et biologicam agriculturam, sed etiam ad silvas et ad pascua pertinentes. Agitur igitur de navitatibus, quae primariis hominis et hominum vitae necessitatibus satis faciunt. Campus primarius etiam navitates relatas ad educationem aminalium domesticamque confectionem aliquarum rerum (sicut casei et piscium siccatorum) creavit. Aliae navitates sunt non solum agrorum (per moles, canales, puteos) irrigatio ac studia et ordinatio soli, sed etiam operae ad animalium et plantarum sanitatem pertinentes, constructiones rurales et reticula viaria. Denique comprehenduntur hoc campo etiam venatio, piscatio nec non res metallica.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.