Puteus
Vide etiam paginam discretivam: Puteus (discretiva).
Puteus est cavum in terra fossum ad aquam obtinendam; praecipue significat foramen directum rotundumque, muris caementiciis praeditum, ad altitudinem aquae subterraneae immersum. Aqua antlia trahitur aut vasculo sicut hama quod machina vel manu elevatur.
Ut dicit Forcellini, "Puteus est locus, qui perpetuas habet aquas ex terrae venis manantes, non tamen fontium more foras erumpentes. Differt a cisterna, quae aquam pluviam collectam servat."[1]
Notae
recensere- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "puteus."
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad puteos spectant. |