Eneco vel Enecho Arista[1] (Hispanice: Íñigo Arista; Vasconice: Eneko Aritza, natus die ignoto - †852) quoque appellatus Eneco Eneconis filius fuit primus rex Pampilonensium (810?/820?–852), qui regnum quod ab saeculo duodecimo Regnum Navarrae vocatum est condidit. Regnum Pompaelonensium surgit ut liberum Francorum Maurorumque imperium utque praesidium portorum Pryrenaeroum.

Eneconis Aristae statua in Foro Orienti Matriti in Hispania sita.

Eneco regnum difficile coepit, quod et Franci et Mauri terras Navarrae desiderabant. Franci,clientes in Pompaelo habentes, bellum contra Eneconem gesserunt. In eius fines anno 806 intraverunt et regnum ceperunt. Is tunc conatus est regnum capere cum auxilio Maurorum urbis Tutelae, et Francos expulit. Franci Pompaelonam iterum agressi sunt annis 812 et 824, sed superati sunt.

Anno 820 auxilium atque copias misit Garciae comiti Aragoniae, ut Francos superavisset.

Anno 841, Eneco in paralysem incidit, et filius Garcias regentem est nominatus. Eneco obiit anno 852.

Antecessor:
'
Reges Pompaelonis
810/820–852
Successor:
Garcias Eneconis f.

Nexus interni

  1. Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica IV.XXIII.