Garcias Eneconis filius (rex Pampilonensium)
Garcias Eneconis filius[1] (Hispanice: García Íñiguez; Vasconice: Gartzia I.a Eneko) fuit alter rex Pompaelonis (852–870). Studuit ob foedus Eneconis apud Cordubam, sed anno 842 Pompaelonem redivit quod pater paralysin habebat et regens est coronatus.
Garcias, dux strenuus sed imprudens, contra emirem Cordubae rebellavit ita auxiliavit familiam et patronos suos Tutelae (urbs Maurorum). {?} Emir Garciam superavit et Navarram populavit. Tunc, anno 859, Vicingi Navarram intraverunt; Garcias e suis separatus a Vicingis captus est. Redemptione soluta, ipse foedus cum Ordonno I Asturiarum fecit defendi regna causa. Ambo reges contra Mauros una pugnaverunt, et magnam victoriam anno 859 confecerunt.
Fortunus, Garciae filius, a Mauris post hoc proelium captus est, et Cordubae annos viginti mansit. Dum Fortunus captivus remeavit, Ximena post mortem Garciae anno 870 rexit. {?}
Antecessor: Eneco Arista |
Reges Pompaelonis 852–870 |
Successor: Fortunus Garciae f. |
Notae
recensere- ↑ Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica V.XXII.