Aperire sectionem principem
Locus et gentes Vasconum.

Vascones fuerunt gens antiqua, quae in Navarra et Vasconia incolebat. Gens Vasconum ex variis gentibus constabat: Autrigones, Varduli, Caristii, et Vascones Navarrae.

Aevo RomanoRecensere

Nescimus quando Vascones ad Navarram pervenerint, at certe iam aderant saeculo tertio a.C.n.. Romani in fines Vasconum intraverunt tempore belli Sertoriani, quia Pompeium Magnum adiuvabant. Tunc Pompeius eis urbem Pompaelonem condidit. Claudius Ptolemaeus[1] saeculo secundo nominavit quindecim urbes Vasconum.

Imperio Romano deleto, Vascones liberi fuerunt, et contra Romanos, Gothos et Francos pugnaverunt.

Aevo VisigothicoRecensere

Reges Visigothorum continenter contra Vascones pugnaverunt ut limites in regnum claudirent. Liuvigildus Vascones anno 572 superavit, et urbem Victoriacum in finibus Vasconum condidit. Nihilominus, Vascones continenter contra regnum Visigothicum rebellaverunt et incursiones ad Caesaraugustam fecerunt. Swinthila rex Vascones perdomavit, et urbem condidit ex pecuniis victorum, quam Oligicum nominavit.

Medio AevoRecensere

Hispania a Mauris vastata, Vascones iterum liberi fuerunt, sed Vascones occidentalis in comitatus Castellae clausi sunt a regibus Asturiarum dum Vasones orientalis regnum proprium (Regnum Pampilonensium) creaverunt circum Pompaelonem. Etiam Vascones contra Francos pugnaverunt proelium apud Rozaballes.

NotaeRecensere

  1. Claudii Ptolemaei Geographia, II.5.
  2. Strabonis Geographia, III.4.10

BibliographiaRecensere

Nexus interni