Proelium apud Rozaballes aut Runcievalles[1] (Francogallice: Bataille de Roncevaux ; Hispanice: Batalla de Roncesvalles ; Vasconice: Orreagako gudua) fuit pugna die 15 Augusti 778 inter copias Francorum, Rolando duce, et Vascones facta. Vascones Francos superaverunt, sed saepissime dicuntur Mauri victores fuisse.

Rolandus moritur.

Prolegomena

recensere

Carolo Rege Francorum regnante, terrae Pyrenaeae captae sunt a Francis, qui Marchiam Hispanicam ibi creaverunt. Tunc Carolus rex et sui ad Caesaraugustam contra Abderramam profecti sunt, urbis capiendae causa. In itinere, Carolus urbem Pampilonam cepit, sed cum Franci ad moenia Caesaraugusta aderant, Saxones contra eos rebellaverunt, ita exercitus Francorum ad septentriones redivit.

Proelium

recensere

Copiis Francorum domum redientibus, Vascones Pampilonae impetum fecerunt. Ob angustiam viae, copiae Francorum debiliores erant, et continenter a Vasconibus interfecti milites erant. Permulti equites ceciderunt, Rolando inter eos. Tandem gestae Rolandi in La chanson de Roland epico carmine Francico narratae sunt, et gesta Vasconum in carmine Hispanca Cantar de Roncesvalles.

Nam cum agmine longo, ut loci et angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, Wascones in summi montis vertice positis insidiis - est enim locus ex opacitate silvarum, quarum ibi maxima est copia, insidiis ponendis oportunus - extremam impedimentorum partem et eos qui novissimi agminis incedentes subsidio praecedentes tuebantur desuper incursantes in subiectam vallem deiciunt, consertoque cum eis proelio usque ad unum omnes interficiunt, ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quae iam instabat, protecti summa cum celeritate in diversa disperguntur. Adiuvabat in hoc facto Wascones et levitas armorum et loci, in quo res gerebatur, situs, econtra Francos et armorum gravitas et loci iniquitas per omnia Wasconibus reddidit impares. In quo proelio Eggihardus regiae mensae praepositus, Anshelmus comes palatii et Hruodlandus Brittannici limitis praefectus cum aliis conpluribus interficiuntur.

Chronica Rotensis

recensere

Chronica regis Adefonsi Asturiarum, anni 850 adfirmat (17a):

In era DCCCXV [recte 778] uenit Carulus rex ad Cesaragusta[m] . . . post aliquantulum temporis sui[s] dederunt consilium ut munera acciperet multa, ne a ffami[s] periret exercitum, sed ad propriam rediret. Quod factum est. Deinde placuit ad regem pro salutem hominum exercituum ut Rodlane belligerator fortis cum suis posterum veniret. At ubi exercitum portum de Sicera transiret, in Rozaballes a gentibus Sarrazenorum fuit Rodlane occiso.
  1. Aimerici Picaudi, Iter pro peregrinis ad Compostellam III, in "codice Calixtino," ed. A. Stones et J. Krochalis in The Pilgrim's Guide: A Critical Edition (1998).

Nexus interni