Medium Aevum Hispanicum
Medium Aevum Hispanicum est spatium in historiam Hispanicam, quod ab historicis divisum est in partes tris: aevum Visigothorum, aevum Maurorum, et regna Christiana. Si aevum Visigothorum inter partes aevi classici numerare possumus, aestimandum sit Medium Aevum Hispaniae coepisse anno 507 in proelio Vogladense et desiisse anno 1492, cum Granata a Regibus Catholicis capta esset. Tunc coepit aevum novum sub Imperio Habsburgorum.
Priscum Aevum Medium vel Antiquitas Posterior
recensereHispania Visigothica proeliis coepit et desivit: anno 507 Franci Visigothos ex Gallia expulsaverunt post proelium apud campum Vogladense, annoque 711 Hispania proelio apud Transductos Promontorios Mauris amissa est. Hoc in aevo, Visigothi Hispaniam pro Romanis et Gothis regebant: leges duplas habebant usque ad Reccesvinthum Legem Visigothorum compulsit.
Hispania Visigothica non omnia Iberia erat simul Hispania Romana: Vascones, rebelles, Byzantini et Suevi Iberiam incoluerunt. Reges strenui ut Liuvigildus, Reccaredus, et Suinthila imperium Gothorum in his terris imposuerunt: anno 621 ultimos praesidios Byzantinorum capti sunt. Nihilominus, usurpatores saepe contra imperium regum bellum gesserunt.
Reges Visigothorum regnum ducebant per magistratus, qui regi consilium dabant vel provincias gubernabant. Monarchia Gothorum electiva erat, et Aula Regia reges elegebat. Maiores Visigothici potestates ceperunt cum magistratus regesque sub legibus posuerunt.
Ecclesia Visigothica in Hispania fuit ambigua (Ariana et Trinitaria) usque ad conversionem Reccaredi anno 589. Liturgia Hispanica praecipua regni Visigothorum erat, et ob Concilia Toletana et episcopos ut Isidoro Hispalense circa schisma cum Roma et papa fuit.
Ultimi reges multos rebelles pugnaverunt, sed finem regni pervenit cum Mauris: usurpatores auxilium Mauris peterunt contra Rodericum regem. Anno 711 Rodericus in singulo proelio regnum vitamque amisit.
Hispania Islamica
recensereTariqus cum suis in Hispaniam ingressus est anno 711 et anno 720 Hispaniam sub imperium Maurorum posuit. Mauri religionem Machometanam duxerunt. Mauri regnum Visigothorum ceperunt cum obsidionibus et foederis (foedus Theodomiri). Tunc, Muza cum copiis ingressi est Hispaniam et emiratum dependentem creavit, sub imperio caliphae Damasci.
Hic emiratus impetus fecit contra regna Francorum, sed victi sunt anno 732 apud Pictavium. Simul, anno 722 Pelagius (dux Asturum) in Montibus Cantabricis rebellavit contra emires et deinde condidit regnum Asturiarum. Ob has causas, Mauri fines emirati apud Durium et Pyrenaeos posuerunt.
Tunc, anno 756, Abderama I in fuga ex Damasco pervenit in Hispaniam, ubi emiratus exentus creavit. Anno 929, sucessor Abderama III se calipha clamavit et Caliphatum Cordubae creavit. Nihilominus, Almansor caliphatum accepit pro filio anno 1009, et vero imperium anno 1031 post bellum civile dissolvit.
Anno 1031, plurimi regni a regulis ducti creati sunt, Taifae appellati, qui caliphatu debiliores erant, et regna Christiana eas ceperunt inter annos 1085 et 1250; ad annum 1084 reges Christiani solum tributos petebant. Annis 1086 et 1170, reguli Taifarum in concilio auxilium peterunt gentibus Africae Septentrionalis (Almoravides et Almohades contra Christianos; quae gentes ultimos Christianos expulsaverunt ex Andalusia.
Anno 1250, ultimum regnum Taifa (regnum Granatae) manebat, sed usque ad annum 1492 Christiani eum non ceperunt.
Regna Christiana
recensereHispania amissa, regnum Gothorum desinavit. Nonnulli optimates ad septentrionem fugerunt e Mauris, et in montibus nova creaverunt regna.
Primo, Regnum Asturiarum surrexit in montibus Cantabricis, in Asturiis anno 722. Duces Asturum in vallibus Mauros vicerunt in proelio apud Ausevam. Pro regno ceperunt territoria qua Mauri nolebant, ut Vasconia, Gallaecia et Cantabria et tunc ad vallem Durii profecti sunt. Ibi Regnum Asturiarum fuit Regnum Legionis saeculo nono ob magnam urbem Legionem. Reges Legionis in finibus orientalibus comitatum creaverunt, quod multos castros et castella habebat et deinde Castella vocatur. Vallis Durii a Mauris vastatus est tum reges et comites terras incolaverunt cum colonis Asturiarum et Cantabriae: leges (fora appellata) dederunt incolis. Saeculo undecimo Castella surgit ut regno et anno 1085 Toletum cepit. Toletum fuisset caput regni Visigothorum ita Castella heredes regni Gothorum iam fuit. Castella et Legio saeculo duodecimo terras inter Tagum et Anatem ceperunt ad annum 1230, cum Ferdinando III regna in singula corona creavit: Corona Castellae. Tunc urbes in Vandalitia cepit (Hispalis, Corduba, Aurgi) sed Regnum Granatae non accepit. Recuperatio Castellae finuit anno 1492 cum Reges Catholici Granatam ceperunt.
In finibus Vasconum, Eneco Arista creavit Regnum Navarrae, quod cum Sanctio III Magno (rexit 1000-1035) maximum regnum Hispaniae fuit; Sanctius cepit multas urbes Maurorum itaque comitatum Castellae et comitatum Aragoniae. Sanctio defuncto, regnum divisit inter filios. Navarra tunc regnum minor Iberiae fuit, saepe inter Castella et Aragonia disputatum. Regnum vidit permulta bella civilia ad annum 1512 cum Castella regnum cepit.
Aragonia surrexit ut comitatus Francorum apud Pyrenaeos, sed reges Navarrae comitatum in regnum suum saepe ducerunt. Tunc saeculo undecimo Aragonia regnum a Ranimiro I creatum est. Aragonia continenter pugnabat contra Mauros Caesaraugustae ad annum 1118, cum Alphonsus rex urbem caperet. Regnum Aragoniae tunc cum Castella foedus signavit ut paeninsulam inter se dividere.
Catalaunia divisa est in multos parvos vilesque comitatus, qui sub manu militare comitum Barcinonis in singulo comitatu iuncti sunt.
Aragonia et Catalaunia iunctae sunt in Corona Aragoniae, quae orientale Iberiae litus cepit.
Portugallia vel Lusitania fuit comitatus regni Castellae, qui libertatem saeculo duodecimo accepit. Lusitania quoque contra Mauros pugnavit et recuperationem anno 1248 confecit.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Metropolitan Museum of Art. 1993. The Art of medieval Spain, A.D. 500–1200. Novi Eboraci: Metropolitan Museum of Art. ISBN 0870996851.
- Linehan, Peter. 1993. History and the Historians of Medieval Spain. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 9780198219453.
- O'Callaghan, Joseph F. 1975. A History of Medieval Spain. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press. ISBN 9780801492648.
Tabula
recensereAntecessor: Hispania Romana |
Historia Hispanica 507–1492 |
Successor: Monarchia Hispanica |
Regna Iberica a fine Imperii Romani usque ad nostrum tempus | |||||||||
Portugallia | Hispania | ||||||||
Corona Castellae | Navarra | Corona Aragoniae | |||||||
Gallaecia | Asturiae | Legio | Castella | Aragonia | Barcino | Valentia | Maiorca | ||
Suevi | Visigothi |