Liuvigildus (rex Visigothorum)
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Liuvigildus, Leuvigildus, Leuvichildus sive Leovigildus (Gothice: Liwigilds; rexit 568-586) fuit rex Visigothorum et frater antecessoris, Liuvae I.
Liuvigildus contra rebelles
recensereLiuvigildus adeptus Hispaniae et Galliae regnatum, ampliare regnum bello et augere opes statuit. Studio quippe eius exercitus, concordante favore, victoriarum, multa praeclare sortitus est. Cantabros namque iste obtinuit (anno 581), Aregiam iste cepit, Sabaria ab eo omnis devicta est, cesserunt etiam armis illius plurimae rebelles Hispaniae urbes. [1]
- Anno 573 - Sabariam ingressus Sappos vastat et provinciam ipsam in suam redigit
- Anno 574 - Liuvigildus Cantabriam ingressus provinciae pervasores interficit, Amaiam occupat, opes eorum pervadit et provinciam in suam revocat dicionem.
- Anno 575 - Aregenses montes ingreditur, Aspidium loci Seniorem cum uxore et filiis captivos ducit opesque eius et loca in suam redigit potestatem.
- Anno 577 - Rex Orospedam ingreditur et civitates atque castella eiusdem provinciae occupat post haec integra a Gothis possidetur Orospeda.
Postremum bellum Suevis intulit, regnumque eorum in iura gentis suae mira celeritate transmisit (anno 585). Hispania magna ex parte potitus. Nam antea gens Gothorum angustis finibus arctabatur.
Liuvigildus rex civitatem Hispalensem congregato exercitu anno 580 obsidet et rebellem filium gravi obsidione concludit, in cuius solatio Miro Suevorum rex ad expugnandum Hispalim advenit ibique diem clausit extremum. Cui Eburicus filius in provincia Gallaeciae in Regnum succedit. Tunc anno 585, Audeca in Gallaecia Suevorum regnum cum tyrannide assumit et Siseguntiam relictam Mironis regis in coniugium accepit. Eboricum regno privat et monasterii monachum facit. Liuvigildus Gallaecias vastat, Audecanem regem comprehensum regno privat, Suevorum gentem, thesaurum et patriam in suam redigit potestatem et Gothorum provinciam facit.
Regnum
recensereCondidit etiam civitates in Hispania, primam quam ex nomine filii Recaredi, Reccopolim nominavit, anno 578. Vasconibus superatis, alteram in finibus Vasconium, Victoriacum appellata anno 581. In legibus quoque ea quae ab Eurico incondite constituta videbantur, correxit, plurimas leges praetermissas adiiciens, plerasque superfluas auferens (Codex revisus). Rexit autem annos 18, defunctus propria morte Toleti.
Liuvigildo defuncto, filius eius Recaredus regno est coronatus.
Aemulatio Imperii
recensereLiuvigildus se cum imperatoribus Byzantinis comparebat et potestatem imperatorium accepit. Primo urbes condidit (Reccopolim et Victoriacum). Tunc cum palio et sceptro in palatio Toletano ingressi est. Deinde pecuniae cum effigie et nomine suo signavit.
Liuvigildus et Catholici
recensereAnno 580, Liuvigildus synodum Arianum in Toleto convocavit. Iohannes Biclarensis nobis dicit:
- Liuvigildus rex in Urbem Toletanam synodum episcoporum sectae Arrianae congregat et antiquam haeresim novello errore emendat, dicens de Romana religione ad nostram catholicam fidem venientes non debere baptizari, sed tantummodo per manus impositionem et communionis perceptione ablui, et gloriam patri per filium in spiritu sancto dari. per hanc ergo seductionem plurimi nostrorum cupiditate potius quam impulsione, in Arrianum dogma declinant[2]
In catholicos persecutione commota, plurimos episcoporum exsilio relegavit. Ecclesiarum reditus et privilegia abstulit, multos quoque terroribus in Arianam haeresiam impulit, sicut Vincentium Caesaraugustanum, de episcopo apostatam factum.
Hermenegildus filius Catholicus erat, et ceteras civitates Hispaniae accepit. Leoviglidus contra filio pugnavit et vicit. Hermenegildus captus est, a patre agnotus et in exilio missio. Hermenegildo capto, Liuvigildus in regnum pax habuit.
Antecessor: Liuva I |
Rex Visigothorum 568–586 |
Successor: Recaredus I |
Notae
recensere- ↑ Historia Gothorum Isidori, 49
- ↑ chronicon Iohannis Biclarensis, vv. 200-207