Asturiae
Asturiae (Asturice Asturies; Hispanice et Euvenavice Asturias) sunt provincia ac communitas autonoma Hispana, cuius caput est Ovetum. Incolarum 1 061 756, ambitum 10 602 chiliometrorum quadratorum habet. Regio ob pomacium nota est.
Locus: 43°21′41″N 5°50′52″W
Caput: Oviedo
Gestio
Consilium: General Junta of the Principality of Asturias
Iudicium: High Court of Justice of Asturias
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Tabula aut despectus
Etymologia
recensereVocabulum Asturiae nomen accipit ex antiquis incolis, Asturibus, primis fluminis Asturae riparum incolis usque ad Romanam dicionem. Nomen Astures non solum Mediam Planitiem habitantes sive Cismontanos sed etiam septemtriones sive transmontanos comprehendebat.
Nomen Astura, quae ante Romanorum invasionem Estura sive Estula fuerat, e Celtica radice stour 'flumen' ortum est. Quod toponymum in Britannia Minore apparet, ubi Plinius de flumine Sture loquitur; hodie sunt tria flumina "Stur" (Anglice Stour) in Cantio, Suffolcia, Dorcestria. In Albis exitu est aliud flumen Sturia (Theodisce Stör). Etiam in Pedemontio sita erat Celtica tribus Esturorum et flumen Sturia (Italice Stura). Eadem radix adhuc hodie Goedelice et Britonice in vocabulis ster et stour 'flumen' significantibus perdurat.
Historia
recensereA primis incolis usque ad regnum Asturum natum
recenserePrimi incolae e genere Neanderthalensium fuerunt. Eorum reliquia invenire possumus in antra quorum nobilissimum est El Sidrón. Primi homines sapientes sapientes speluncas ad oras habitabant, marisque cochleis vivebant. Ad conchas e saxis evellendas silicibus habile caelatis utebantur, quod modum petrarum caelandarum ars Asturiensis nominatur. Ex his hominibus multae et pulchrae animalium picturae in cavernis inventae sunt, quorum notissima est spelunca Celestini Bustillo, ad Ripam Saliae sita.
Cum Neolithicum in Asturias veniret, incolae regionis interiores Asturias habitare coeperunt. Etiam nunc tumulos mortuorum miserabiliter spoliatos passim mirari possumus. Hae gentes, quae ab anno 3000 ad annum 2000 a.C.n. fere in vita erant, nobis parum cognitae sunt nisi a compagibus saxorum dolmina appellatis, quod genus sepeliendi tota Europa videri potest.
Aetate Metallorum, gentes quae primae Astures appellata sunt ex Troia venisse dicebantur. Vero autem nominis origo ex flumine Astura, hodie Aisela, derivari videtur. Illo enim tempore limites Asturiarum ex Mari Cantabrico ad fluvium Durium patebant. Praesens Principatus Asturiarum a Romanis Asturia Transmontana nominatus est ut ab Asturia Cismontana ,quae nunc Legionem et Ocellum Duri provincias includit, discerneret. Illo tempore in oppidis castris nominatis Astures vivebant.
Astures libertatem servaverunt usque ad fines saeculi primi a.C.n.. Eo enim saeculo Asturia subacta est a Romanis. Casus belli fuit quod Astures adversus vicinas gentes iam olim pacatas pugnarent agrosque earum vastarent, re quidem vera quod Asturiarum copiae a Romanis vehementer exoptabantur, maxime aurum. Fama est ut ipse Augustus imperator adversus Astures Cantabrosque bellum fecit. Victi denique sunt in monte Medullio, ubi plerique se ipsos inteficere quam in servitutem se dicare maluerunt.
Cum in Asturia non multum Romanorum Instituta ac mores difussa essent, tamen ex eo tempore non pauca vestigia mirari possumus: vias, thermas, villas, inscriptiones, et cetera. Cum Imperium Romanum a Barbaris dirueretur, Visigothi Suevique in Asturias intraverunt. Ex praesentibus studiis de Barbaris in regione videtur ut eius auctoritas pauca aut minima fuit, nam regio pauper erat et minime ad humanitatem exculta.
Anno 722, Mauri, qui pleramque Hispaniam bello subigerant, Asturiis potiri temptaverunt. Victi tamen sunt in Covae Dominae proelio, ex quo novissimum Regnum Asturorum natum est.
Regnum Asturorum
recenserePost Visigothorum cladem adversus Mauros qui Gaditanum fretum hostiliter transiverant, multi victi ad montes Cantabricos fugerunt. Ibi cum Asturum gentibus mixti parvos exercitus qui assidue Mauros vexarent paraverunt. Hac re Mauri exercitum ad Asturiam Transmontanam mittere decreverunt et tum denique victi sunt ab exercitu Pelagii, ducis Gothi, in Cova Dominica (Asturice; Cuadonga et Hispanice ac Euvenavice; Covadonga). Hoc vero proelium forsitan certamen tumultuarium fuerit, sed animos Visigothis Asturibusque ad novum regnum roborandum dedit. Ex eo tempore parvum Christianum regnum conditum est quod defensionem adversus Mauros apud montes Cantabricos constitueret.
Primus rex Asturum Pelagius (718–737) fuit. Huic Fafila (737-739) eius filius, qui postea ab urso necatus est, successit. Post Fafilae mortem Alphonsus I (739–757), dux Cantabriae, ad regnum pervenit. Is rex bellicosus fuit et ,eo regnante, fines Regni propagari inceperunt. Propter tanta proelia magnae solitudines inter Asturum Regnum et Mauros creatae sunt, quae Terrae Nullius nomine cognitae sunt.
Huic Froila (757 -768) eius filius successit. Is quoque bellicosus fuit et continuas oppugnationes a Mauris, ab Abderramano I imperatis, sustinuit. Fama est ut Ovetum urbem condidit –nunc tamen ea urbs ex recentibus inventionibus originem Romanum habere videtur-.
Mos erat apud reges ut etiam inter familiares pugnarent ad imperium obtinendum. Froila ipse suum fratrem Vimaranum ob regni exoptandi accussationem propria manu occidisse videtur. Post Froilam a nobilibus quoque interfectum, reges inertes nominati, quia paene bellum non ullum gesserunt, regnaverunt. Hi fuerunt Aurelius (768 – 764), Silo (774–783), Mauregatus (783 – 789) atque Veremundus Diaconus (789–791).
Veremundus Diaconus successit Alphonsus II Castus, omnium regum Asturum fortissimus, qui multa proelia adversus Mauros gessit, etiam Olissiponem oppugnans. Eo regnante, sepulcrum Compostellae inventum est quod Sancti Iacobi apostoli reliquias continere dicebatur. Alphonsus iussit ut templum supra tumulum exstrueretur et locus a peregrinis ex tota Europa qui reliquias viderent frequentatus est usque ad praesens.
Huic successit Ranimirus I (842–852), qui Gallaeciam regebat. Cum tamen in Bardulia uxorem duceret, nobilis Nepotiani nomine adversum Ranimirum seditionem ad regnum obtinendum movit. Hac re cognita, Ranimirus Ovetum profectus est et Nepotianum caecatum in monasterio totam vitam inclusit. Eo tempore Normanni ex Regni oris fugati sunt post crudelia proelia et direptiones.
Ranimiro successit Ordonnus I (850–866) qui limites regni protulit atque Legionem ac Asturicam rursus incolis frequentavit. Adversus Mauros qui Regni amplificationem multum timebant pugnavit et etiam adversus Normannos.
Huic successit Alphonsus III Magnus (866–910) qui multum limites Regni amplificavit urbes condens tota Legione Castellaque, et etiam trans Durium. Sic Bracaram, Portum Cale et Conimbrigam rursus incolis frequentavit et ex nihilo Ocellum Duri, Taurum et Septimancam condidit ut limites a Maurorum impetibus tegeret. Ximenam, regio genere virginem ab Rege Navarrae genitam, in matrimonium duxit. Sex filios habuit. Cum Alphonsus e vita excederet, inter tres filios Regnum dividit. Ex quo tempore caput Regni ex Oveto ad Legionem translata est.
Reges Asturici multa et pulchra opera non tantum religiosa sed etiam publica fecerunt. Artium Asturicarum haec aetas notissima fuit, in qua monumenta praeromanica, nunc pro Patrimonio ex Humanitate habita, exstructa sunt. Artifices quoque Asturici pulcherrima ex auro gemmisque opera fecerunt, quarum caput Crux Angelorum est, quae etiam nunc vexillum Asturiarum ornat.
Aevum Medium
recenserePost caput regni ad Legionem translatum, ulli nobiles secessiones concitaverunt ut Asturiae ab Regno Legionis dissociarentur. Notissima seditio fuit ea quam comes Gundisalvus adversus Alphonsum VII dominamque Urracam, quae Asturias in nomine Regis administrabat, movit.
In anno 1338 Ioannes I et Iohannes Gandavensis pacem fecerunt matrimonium inter filios suos Henricum et Catharinam componentes. Ex eo tempore Regni heredes Principes Asturiarum nominantur.
Medio Aevo Institutiones Asturiis praecipuae ortae sunt, sic populae, villae conciliaque. Societas in tres ordines dividebatur: oratores, bellatores laboratoresque. Asturiani secali, farre, castaneis, ovibus, capris, suibus et ceteris vivebant.
Nova et contemporanea aetates
recensereSaeculo XVIII ad famem minuendam maxima levamina Indici tritici tuberculorumque ex America invectiones fuerunt, quae in praecipuos ex Asturiis cultus una cum fabis se converterunt. Ad fines huius saeculi Illuminatio regionem advenit. Notissimus illustratus Caspar Melchior de Jovellanos fuit qui Asturicam oeconomiam stimulare temptavit.
Mutatio Artium Operosarum ad Asturias propter ferri carbonisque abundantiam venit. Hoc factum praecipuissimum in Historia fuit quia societatem ita mutavit ut etiam novus proletariorum ordo ortus est. Hic ordo postea per fabrum collegia tantam potentiam habuit ut etiam nunc eorum potentia manifesta est.
Anno 1808 Asturiae prima regio ex tota Hispania fuit quae bellum in Francogallos indixit. Multae et nobilissimae cohortes ad aciem missae sunt ubi magna virtute adversum exercitus occupantes pugnaverunt quoad ab Hispania depulsi sunt. Hoc saeculo incolae Asturiarum pugnas inter liberales et regiarum partium sectatores passi sunt. Omnium liberalium ducum clarissimus fuit Raphaël del Riego, qui pro libertate tamen moriens regi ad Constitutionem iurandum obligavit.
Toto saeculo industriae in regione media crescebant praecipue carbonis putei et ferri armorumque fabricae.
Saeculo XX discordiae inter fossores fabrosque et eorum dominos tantae erant ut paene quotidie pugnae seditionesque erant.
Octobri mense anno 1934 fossores ex Nelsi (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Nalón) Capitalisque (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Caudal) vallibus et fabri ex magnis urbibus adversus centrale imperium armati se sublevaverunt. Cum victi ab exercitu essent, Asturiani proletarii maximas coercitiones in corporibus suis passi sunt.
In Bello Civili Hispanico regio gubernationi centrali fidelis mansit praeter Ovetum et partes Occidentis. Cum exercitus Nationales nominati belli frontes fregerunt, multi milites adhuc Rei Publicae fideles in montes ad vitam servandam fugerunt ubi ducelli Franci copiis restiterunt usque ad annum 1952 in quo postremi occulti dispersique bellatores interfecti sunt. Agitationes tamen operariorum numquam in regione cesserunt. In anno 1963 maxima secessio in vallibus centralibus orta est cuius explicationes toto orbe divulgatae sunt.
Mortuo Francisco Franco, Asturiae Communitatem Autonomam constituerunt intra decentralizatam territorialem structuram Constitutione anni 1978 statutam. Raphaël Ludovicus Fernández Álvarez, qui antehac ut Praeses Consilii Regionalis e 1978 meruit, factus est primus Praeses Principatus Asturiarum post autonomiae adoptionem. Asturiana Gubernatio Regionalis comprehensivas competentias in praecipuos campos tales sanitatem, educationem et protectionem naturae tenet. Maio 2011, Praeses Gubernationis Asturiarum Franciscus Álvarez Cascos Fori Asturiarum (Hispanice et Euvenavice Foro Asturias ; Asturice Foru Asturies) erat, cui successit Xaverius Fernández Fernández Foederationis Socialisticae Asturianae (Hispanice, Euvenavice, Asturice Federación Socialista Asturiana).
Geographia et clima
recensereAsturiae apud Septemtrionale Hispaniae litus invenitur, inter Gallaeciam Occidente, Cantabriam Oriente, Castellam et Legionem Meridie et Mare Cantabricum Septemtrione. Mons Cantabricus naturalem limitem inter Asturias et provinciam Legionem Meridie constituit. Orientali in cordillera, Consaeptum Nationale Montis Auseba (Hispanice Picos de Europa, Asturice et Euvenavice Picos d'Europa) altissima et spectacularissima Asturiarum cacumina continet, cum maxima altitudine cacuminis Turris Cirretensis (Hispanice Torre de Cerredo, Asturice Torrecerréu, et Euvenavice Torrecerredo), 2648 metra alti. Etiam inveniuntur Consaeptum Naturale Redes (Hispanice, Asturice, et Euvenavice Parque Natural de Redes), saxorum calcis, Centroriente; Consaeptum Naturale Albinae-Mensa (Hispanice et Euvenavice Parque Natural de Las Ubiñas-La Mesa, Asturice Parque Natural de Les Ubiñes-La Mesa), Oveti Meridie; et Consaeptum Naturale Summetum[3] (Hispanice et Euvenavice Parque Natural de Somiedo, Asturice Parque Natural de Somiedu) Oriente. Montes Cantabrici numerosas opportunitates ascendendi, nartandi et explorandi offerunt et patent e Gallaecia Occidente in Cantabriam Oriente.
Apud Asturianum litus inveniuntur actae Silentii (Hispanice Playa del Silencio et Euvenavice Praia do Silencio, Asturice El Gavieru), vicus Coticularium[4] (Hispanice et Euvenavice Cudillero, Asturice Cuideiru) et actae circum Planas[5] (Hispanice, Euvenavice et Asturice Llanes), sicut Barrum (Hispanice, Euvenavice et Asturice Barro) atque Torimbia (Hispanice, Euvenavice et Asturice Torimbia). Asturianum clima variatius est quam id Meridionalium nationis regionum. Aestates generaliter umidae calidaeque cum praecipitationum aliquo sunt. Hiemes leviter frigidae sunt, praesertim in montibus, nive a Novembri ad Maium tectis. Et pluvia et sol regulares Asturianarum hiemum characteres sunt. Annuae praecipitationes 900 mm sunt, et augentur quanto remotior regio, cum maximo 1 800 mm in Monte Auseba (Hispanice Picos de Europa, Asturice et Euvenavice Picos d'Europa). Propter Asturiarum umorem et vegetationem, Principatus Hispania Viridis nuncupatur.
Ambitus naturalis
recensereAsturiae et montana et litoralis communitas est, numerosas ac notas naturales inclavaturas habens, quarum aliquae procteguntur sicut Consaepta Nationalia, Naturalia ac Reservata Biosphaerae, inter quae excellunt:
- Cacumen Anguilarium[6] (Hispanice El Angliru, Asturice et Euvenavice L'Angliru)
- Horreolo (Hispanice Naranjo de Bulnes, Asturice Picu Urriellu et Euvenavice Pico Urriellu)
- Mons Auseba (Hispanice Picos de Europa, Asturice et Euvenavice Picos d'Europa)
- Reservata Biosphaerae
- Consaeptum Naturale Redes (Hispanice, Asturice et Euvenavice Parque Natural de Redes)
- Consaeptum Naturale Summetum[7] (Hispanice et Euvenavice Parque Natural de Somiedo ; Asturice Parque Natural de Somiedu)
- Reservatum Naturale Integrale Munnellorum[8] (Hispanice et Euvenavice Reserva Natural Integral de Muniellos ; Asturice Reserva Natural Integral de Munieḷḷos).
Vegetatio Asturiarum
recensereVegetatio Asturianis in montibus variat quia secundum altitudinem mutatur. Inferioribus partibus sunt ilices et pini siccis zonis, dum robura et fagi umidis zonis. In monte sunt caesariatae caducifoliae silvae, et superius, pinophytorum silvae. Super 2000 metrorum, solum sunt prata. In parte Mari Cantabrico attacta vegetatio multum abundat, et gratia pluviarum valde variat. Consistit in caducifoliis arboribus, talibus roburibus, castaneis, et fagis, atque in pratis naturalibus.
Civilitas et gubernatio
recenserePolitica Principatus Asturiarum organizatio structuraque Statuto Autonomiae, e 30 Ianuarii 1982 vigente, regitur. Secundum Statutum, institutiva Principatus Asturiarum organa sunt tria: Iuncta Generalis (Hispanice; Junta General, Asturice; Xunta Xeneral, et Euvenavice: Xunta Xeral), Consilium Gubernationis (Hispanice; Consejo de Gobierno, Asturice; Conseyu de Gobiernu, et Euvenavice: Consello de Goberno) et Praeses (Hispanice, Asturice et Euvenavice: Presidente). Modus gubernationis Pricipatus parlamentarius est: Iuncta Generalis potestas legisfera est, quae, populum Asturianum repraesentans, Praesidem Principatus Asturiarum eligit. Praeses Principatus Asturiarum etiam Consilii Gubernationis, potestatis exsecutivae dux, est et Iuncta Generali coram politice respondet, quae per motionem censurae aut per quaestionem fiduciae eum e muneribus dimittere potest.
Potestas legisfera ad Iunctam Generalem, ab Asturiani populi repraesentantibus integratam, correspondet. Inter cuius munera dispensationem oeconomicam probare et Consilium Gubernationis ordinare dirigereque sunt. Iuncta integratur a 45 deputatis, quattuor annorum perihodo per suffragium universale intra repraesentationis proportionalis systema electis, in quo deputatorum assignatio in Methodo D'Hondtiana fundatur.
Ad Iunctam Generalem comitiorum resultationes fuere:
Comitia autonomica Asturiana | |||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Factio | 1983 | 1987 | 1991 | 1995 | 1999 | 2003 | 2007 | 2011 | 2012 |
Partes Socialisticae Operariae Hispanicae | 26 | 20 | 21 | 17 | 24 | 22 | 21 | 15 | 17 |
Forum Asturiae | 16 | 12 | |||||||
Foedus Populare/Factio Popularis | 14 | 13 | 15 | 21 | 15 | 19 | 20 | 10 | 10 |
Laeva Iuncta* | 5a | 4 | 6 | 6 | 3 | 4b | 4c | 4e | 5 |
Unio, Progressus et Democratia | 1 | ||||||||
Centrum Democraticum et Sociale | 0 | 8 | 2 | 0 | |||||
Factio Asturianistica | 0 | 1d | 1 | 0 | 0 | 0 | 0 | ||
Unio Renovatoria Asturiana | 3 | 0 | |||||||
Totum | 45 | 45 | 45 | 45 | 45 | 45 | 45 | 45 | 45 |
Fontes: Ministerium Rerum Internarum Hispanicum et Foederatio Asturiana Conciliorum
- a) Correspondet ad Factionem Communisticarum Asturiarum,
- b) Laeva Iuncta in coalitione cum Summa pro Asturiis se praesentavit.
- c) Laeva Iuncta in coalitione cum Summa pro Asturiis et Viridibus Asturiarum se praesentavit.
- e) Laeva Iuncta in coalitione cum Viridibus Asturiarum se praesentavit.
- d) Se praesentavit in coalitione cum Unitate Nationalistica Asturiana in Coalitio Asturiana.
Heraldica et vexillologia
recensereInsigne Asturiarum Lege 2/1984, diei 27 Aprilis, (BOPA nº 103, diei 4 Maii, regitur et eius colores Decreto 118/1984 diei 31 Octobris (BOPA nº 276, diei 29 Novembris). Vexillum Asturiarum Lege 4/1990, diei 19 Decembris (BOPA nº 6, diei 9 Ianuarii 1991) regitur.
Ordinatio territorialis
recensereAdministrative, Principatus Asturiarum divisus est in 78 concilia, ad municipia aequivalentia. Minor entitas concilio est parochia (Hispanice, Asturice et Euvenavice; parroquia), quae necessario cum parochia ecclesiastica coincidere non debet. Intra quadam parochiam possunt esse vici et oppidula.
Statutum Autonomiae etiam loquitur de possibilitate ut ordinetur territorium in commarcas. Quamquam legaliter vixdum evolutae sunt, sunt aliquae commarcales administrationes ab variis municipiis sive conciliis statutae et ad praebendas municipalis competentiae diaconias et ordinandam, ad destinandam et ad promovendam peregre commarcam. Haec sunt: commarca Flavionavia, concilia Flavionaviam[9] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Avilés), Illas (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Illas), Curvariam[10] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Illas) ac Castellum Gauzon[11] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Castrillón) comprehendens, et Commarca Nelsi (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Comarca del Nalón), Langiciatos[12] (Hispanice, Euvenavice; Langreo et Asturice; Llangréu), Sanctum Martinum Regis Aurelii (Hispanice; San Martín del Rey Aurelio, Euvenavice et Asturice; Sanmartín del Rei Aurelio), Flavianam[13] (Hispanice, Euvenavice; Laviana et Asturice; Llaviana), Casum[14] (Hispanice, Euvenavice; Caso et Asturice; Casu) ac Superscopulum (Hispanice, Euvenavice; Sobrescobio et Asturice; Sobrescobiu) comprehens.
Iuridice in Asturiis inveniuntur tres circumscriptiones comitiales, inter quas maxima est secundum numerum incolarum centralis.
Ex iudiciali aspectu Asturiae divisae sunt in districtus iudiciarios (Hispanice; partidos judiciales Euvenavice; partidos xudiciais et Asturice; partíos xudiciales) duodeviginti, cum singulis primae instantiae tribunalibus in singulis eorum capitibus.
E sanitario aspectu Asturiae areas sanitarias octo, districtus sanitarios duos, zonas basicas salutis sex et sexaginta atque zonas speciales salutis quindecim habet, secundum data Instituti Informationis Sanitariae anno 2002.
Demographia
recensereAnno 2008, Asturiae indicem fertilitatis 1,07, intra Unionem Europaeam infimum, habebat. Asturiae etiam est una minime religiosarum zonarum in Europa. Circiter 45% Asturianorum nullum deum aut nullam vim vitalem credunt.
1800 | 1900 | 1920 | 1950 | 1960 | 1970 | 1981 | 1991 | 1996 | 2000 | 2001 | 2002 | 2003 | 2004 | 2005 | 2006 | 2011 |
350 000 | 627 069 | 743 726 | 888 149 | 989 344 | 1 045 635 | 1 127 007 | 1 098 725 | 1 087 885 | 1 076 567 | 1 075 329 | 1 073 971 | 1 075 381 | 1 073 761 | 1 076 635 | 1 076 896 | 1 054 549 |
Lingua
recensereQuamquam lingua Hispanica unica lingua publica in Principatu est, lingua Asturiana, nihilominus, lingua vernacularis in Principatu, quae, etiamsi nullo statu officiali gaudet, revera agnoscitur protegiturque a Principatu Asturiarum secundum Statutum Autonomiae et leges evolutas est.
Lingua Asturiana e lingua Romanica quae e lingua Latina nata est orta est, quae erat in usu Mediaevalibus in regnis Asturorum et Legionensi. Antiquissimus cognitus huius linguae textus Nodicia de Kesos, ab anno 959, est, dum normativum documentum Asturice scriptum antiquissimum servatum anni 1085 Forum Flavionaviae (Asturice Fueru d'Avilés) est. E Transitione Democratica Hispanica, linguae Asturianae officialitas est una inter dissimilium motuum socialium vindicationes. Anno 1981 creata est Academia Linguae Asturianae (Asturice Academia de la Llingua Asturiana), Principatus Asturiarum institutum cuius propositum est linguae Asturianae studium, promotio defensioque. Numerosae societates pugnant pro tutela absoluta linguae asturianae, e.g: Contio pro Defensione Linguae Asturianae (Asturice Xunta pola defensa de la llingua asturiana), Concilium Apertum pro Tutela (Asturice Conceyu Abiertu pola oficialidá) aut Unitas (Asturice Unidá). E 2005 officializata? sunt nonnulla locorum toponyma. In praesenti sunt pauca concilia sine officializata? vernacula toponymia.
Lingua Asturiana 17,7 centesimae Asturianorum sermo patrius, dum 20,1 centesimae Asturianorum etiam est iuxta cum lingua Hispanica. Praeterea, est voluntaria studii materia alumnis primariae et optativa alumnis secundariae toto in Principatu Asturiarum. Etiam paulum in mediis communicationis est per septimanalia quae utuntur lingua Asturiana lingua vehiculari. Ultimis annis, litterae Asturianae magna evolutione gavisae sunt e motu Surdimentu nuncupato.
Praeter linguam Asturianam, inter flumina Euve[15] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Eo) et Naviam (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Navia), Asturiani Euvenavice loquuntur. Philologice, lingua Euvenavica intra linguas Gallaico-Lusitanas includitur, ut demonstrant antiqui textus hac lingua servati, ostendentes aliquas notas quae eam linguae Asturianae Occidentali appropinquant. Sicut linguae Asturianae casus, lingua Euvenavica nullo iuridico linguae officialis statu gaudet.
Oeconomia
recenserePrincipatus Asturiarum oeconomia campum primarium regredientem 6 centesimas facultatis laborandi occupantem cum ctenotrophia vaccina, agricultura (maizi, patatarum, mālorum), et piscatione habet. Adhuc sunt significativae? carbonifodinae quamquam non gaudent antiquo pondere.
Campus secundarius 30 centesimis facultatis laborandi utitur, intra quem ponderis sunt siderurgia, alimenta, navalia, arma, industria chemica, et apparatus vecturae. In campo tertiario sunt 65 centesimae facultatis laborandi et auget, quod est symptomaticum? ob incolarum densationem? in mediis urbibus, et est ponderis quod periegesis acquisivit in regione recentioribus annis.
Etiamsi delocalizatio industrialis communitatem prioribus decenniis percussit, reditus per capita super regnum medium crevit quoad consecutus est 19 868 € anno 2006 (89,7% PDG per capita regni).
Concilia Principatus Asturiarum partem facientia debitum publicum globale 451 071 000 millionum euronum habent.
Infrastructura
recensereMedia communicationis
recensereHaec sunt praecipuorum mediorum communicationis aliquae in Asturiis.
Radiophonia
recensereIn privata radiophonia;
- 40 Principales Asturias - 97.5 MHz - Oveti
- 40 Principales Eo - 106.4 MHz - Attalamundi
- 40 Principales Gijón - 88.3 MHz - Vecae
- Dial Asturias - 91.1 MHz - Oveti
- Dial Eo-Navia - 98.3 MHz - Bovali
- M80 Radio Asturias - 94.7 MHz - Gradu
- Máxima FM Asturias - 88.9 MHz - Oveti
- Radio Asturias FM - 100.9 MHz - Langiciatis
- Radio Asturias OM - 1 026 KHz - Oveti
- Radio Nalón - 87.6 MHz - Flavianae
- SER Gijón - 96.5 MHz - Gigiae
Televisio
recensereTelevisio publica
recensereEst centrum regionale Oveti societatis Televisión Española quod turrim telecommunicatoriam in Gamoniteiru (Hispanice et Euvenavice; Gamoniteiro et Asturice; Gamoniteiru) et varias turres reemissorias toto in Principatu habet. Hinc producitur et retransmittitur regionalis programmatio.
Anno 2006 inceptae sunt emissiones televisionis publicae autonomicae ex Ente Publico Communicationis Principatus Asturiarum dependentes. Novus trames televisificus Televisión del Principado de Asturias Hispanice et Televisión del Principáu d'Asturies Asturice, sive TPA nuncupatur quae iuxta cum Radio del Principado de Asturias Hispanice sive Radio del Principáu d'Asturies Asturice sive RPA Radiotelevisión del Principado de Asturias Hispanice sive Radiotelevisión del Principáu d'Asturies sive RTPA format.
Televisio privata
recensereE decennio 200 producta est improvisa prosperitas in hoc medio communicationis, ubi apparuit novorum tramitum multitudo autonomico et praesertim locali gradu in Asturiis:
- Oviedo TV: emittit Oveti e 1994
- TLG (sive Televisión Local Gijón): emittit en Gigiae
- Canal 10 TV: trames ad diarium El Comercio pertinet et emittit quoque Gigiae
- TeleAvilés: emittit Flavionaviae
- Cuencas Mineras TV: sinibus fossoriis anno 1998 emittere coepit
- Nuestra Televisión: Commarcae Sicerae televisio
Est praeterea trames privatus ex Oveto totis Asturiis emittens, TeleAsturias
Interrete
recensereInterrete est novissimum inter media communicationis socialis. In Asturiis, praeter nationales societates interretiales diaconias per rete Telefónica offerentes, est societas omnino Asturiana, Telecable, interrete, televisionem caplarem et telephonia praebens.
Diaria interretialia
recenserePer hoc medio possibile est Asturianis diariis digitabilibus accedere inter quae sunt:
- AsturiasDeporte.com: diarium disportivum digitale Principatus Asturiarum.
- Asturias Opinión: diarium digitale nuntiorum et opinionum
- Asturies.com: diarium digitale Asturice
- Asturlink.com: diarium digitale, portale et quaesitrum Asturianum
- Asturnews.com: diarium culturale digitale Asturice
- Colunga Digital: diarium digitale Colungae et Orientis Asturiarum
- InfoAsturies: diarium digitale informationis alternativae Asturice
- Narcea Digital: diarium digitale Austroccidentis Asturiani
- Lne.es: editio digitalis diarii La Nueva España
- El Comercio Digital: editio digitalis diarii El Comercio
- Teleasturias: diarium digitale maximi ponderis nuntios Asturiarum colligens
- El Cien.es: editio digitalis diarii Asturiani El Cien
- El Nalón: diarium digitale Asturianum nuntiarum et schedarum interrogatoriarum
Tramites radiophonici interretiales
recensereSunt variae stationes radiophonicae solum per Interrete emittentes et Astuani ambitus quae excellunt:
- Asturies.com Radio: emittit 24 horas musicam in Asturiis factam et Asturice
- Radio Avilés Comarca: emittit Commarcae Flavionaviae
Vectura
recensereAsturiae ab Paeninsula valde separatae montanam propter prominentiam quam habent sunt. E Romanis temporibus, regio cum Media Planitie per Viam Delapidatam (Hispanice Vía de la Plata) communicata est, quae Montem Cantabricum transit et usque ad Hispalem venit, in praesenti autovia A-66. Respectu ferriviae, cum eius evolutione saeculo undevicensimo, communicatae sunt cum paeninsula reliqua, praesertim cum Legione et Santandere. In regione situs est portuum unus maximi ponderis apud Cantabricum, Muscellum[16] (Hispanice, Asturice et Euvenavice El Musel), quod diarios cursus commerciales cum Francia et Britanniarum Regno habet.
Vectura aërea
recensereAsturiis servit Aëroportus Asturiarum (Hispanice; Aeropuerto de Asturias, Asturice; Aeropuertu d'Asturies et Euvenavice; Aeroporto d'Asturias), 40 chiliometra ab Oveto, prope Boreoccidentale litus et industrialem urbem Flavionaviam.
- Societates aeronauticae peregrinae:
- Air France
- Britannica societas EasyJet diarios volatus in Asturias Martio 2005 incepit. Moderatur ex Aëroportu Stanstedensi Londinensi (Anglice; London Stansted Airport), quo societas aëronautica praecipuo centro utitur. Hieme, societas EasyJet plerumque volatuum frequentiam ad quattuor volatus per hebdomadem reducit.
- Variae nationales societates aëronauticae etiam Asturias Matrito, Barcinoni, Bruxellis, Lutetiae et Hispali inter alias conectunt, quae sunt:
Asturiae Orientales etiam faciliter accessibilis est ex Aëroportu Santanderiensi (Hispanice; Aeropuerto de Santander). Recentes meliorationes in autoviario rete introductae in Santander volare et postea in Asturias autocinetum gubernare sinunt, quae attingi tempore minore quam una hora potest.
Hibernica societas aëronautica Ryanair volatus in Aëroportum Santanderiensem ex Aëroportu Francofurtensi Hagenensi (Theodisce; Flughafen Frankfurt-Hahn), Liverpolio, Eblana, Aëroportu Stanstedensi Londinensi (Anglice; London Stansted Airport) et Aëroportu Romae Ciampinensi (Italice; Aeroporto di Roma-Ciampino) moderatur.
Vectura maritima
recensereMuscellum[17] (Hispanice, Asturice, Euvenavice El Musel) sive Portus Gigiae cuiuslibet magnitudinis naves circumvectantes accipere potest. Societates P&O, Swan Hellenic aut Hapag Lloyd quotannis Portum Gigiae inter suas optiones apud Litus Atlanticum Europaeum eligunt. Secutae areae navibus circumvectantibus in promptu sunt:
- Crepido Moliner: 313 metra appulsus 14 metra profundi,
- Septimum Allineamentum: 326 metra appulsus 12 metra profundi,
- Espigón II. Allineamentum Meridionale: 360 metra appulsus 14 metra profundi.
Haec loca magnum inspecti accessus gradum sinunt, cum praesidio praestato et navibus et viatoribus. Media urbs solum quattuor chiliometra distat et auctoritas portuaria praebet dedicatum periegeticum conexum qui sinit viatores uti occasione culturalium, gastronomicarum et commercialium opportunitatum quae Gigiae offerenda sunt.
Ferrivia
recensereHispanica nationalis societas ferriviaria RENFE etiam Asturiis servit; hamaxostichi regulariter e et in Hispanica intestina proficiscuntur. Praecipuae stationes regionale caput Ovetum sunt et praecipua litoralis urbs est Gigia. Praeterea, societas FEVE Medias Asturias Orientalibus et Occidentalibus coniungit. Novus cuniculus per Montem Cantabricum, Varians Paliarum (Hispanice; Variante de Pajares, Asturice et Euvenavice; Variante de Payares), in praesenti adhuc aedificatur, quae itineris tempus e Matrito in Asturias ex quinque horis solum in tres reducet, dum fit ferrivia ut adveniant tramina AVE proximo in futuro.
Laophoria
recensereEst etiam comprehensiva diaconia laophorica a societate ALSA gesta. Quae Flavionaviam, Gigiam, Ovetum et Meres Matrito atque aliis praecipuis urbibus aliquotiens quotidie coniungit. Haec societas diaconias in Barcinonem, Salmanticam, Legionem, Valdoletum, Brigantium Flavium, Bilbaum, Hispalem, Sanctum Sebastianum, Lutetiam, Bruxellas et Nicaeam inter alias praebet.
Viae autocineticae
recensereRespectu viarum autocineticarum sunt tres axes traditionales communicationis in Asturiis quos antiquae viae nationales supponebant; axis litoralis, N-632 e Luarca[18] (Hispanice et Euvenavice; Luarca et Asturice; Ḷḷuarca) in Ripam Saliae; N-634 per Libuncam, Spīnam[19] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; La Espina), Ripam Saliae ac Uncariam (Hispanice; Unquera) et axis per Gigiam, Ovetum ac Mediam Planitiem, N-630.
Hi axes mutati sunt decennii 200 et saeculo XXI primi decennii operibus sic ut omnes viae nationalis tractus e autovia Hispanica (Hispanice; autovía) in autoviam (Hispanice; autopista) transeunt et eis additus est novus axis Autoviam Fossoriam (Hispanice ac Asturice; Autovía Minera et Euvenavice; Autovía Mineira) constituens. Ecce autoviae et autoviae Hispanicae Asturiarum:
Denominatio | Nomen | Titularitas |
A-63 | Autovia inter Ovetum et Spinam | publica |
A-64 | Autovia inter Ovetum et Vecam | publica |
A-66 | Autovia Delapidata | publica |
A-8 | Autovia Cantabrica | publica |
AS-I | Autovia Fossoria | autonomica |
AS-II | Autovia Industrialis | autonomica |
Cultura
recensereArs
recensereAsturiae locuples legatum artificiosum possident e quo excellit architectura autochthonica Praeromanica sive Ars Asturiana cum monumentis inter quae eminent Sancta Maria in Naurancio (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Santa María del Naranco) et Sanctus Michael de Lillo (Hispanice ac Euvenavice; San Miguel de Lillo et Asturice; Samiguel de Lliño) Oveti. Quae ambae iuxta cum Fonte Incalata[20] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Foncalada), secundum UNESCO, Hereditatis Mundanae partem faciunt.
Ars Romanica multo praesens est quia tota regio viis Iacobeis transiebatur, ubi excellunt monasterium Sancti Petri Villae Novae (Hispanice; Monasterio de San Pedro de Villanueva,' Asturice; Monesteriu de San Pedro de Villanueva et Euvenavice; Mosteiro de San Pedro de Vilanova), prope Canĭcas Onneses et Sanctae Mariae Iunci (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Santa María del Junco), Ripa Saliae.
Ars Gothica non abundat, quamquam sunt bona huius generis specimina sicut Cathedralis Sancti Salvador (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Catedral de San Salvador) Oveti.
Architectura saeculi XXI
recensereAliquae architecturae internationalis exempla sunt:
- Laboralis, Urbs Culturae (Hispanice; Laboral, Ciudad de la Cultura, Asturice; Llaboral, Ciudá de la Cultura et Euvenavice; Laboral, Cidade da Cultura) Gigiae,
- Palatium Congressuum (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Palacio de Congresos), ab Iacobo Calatrava designatum, Oveti,
- Centrum Culturale Internationale Anscharius Niemeyer (Hispanice ac Euvenavice; Centro Cultural Internacional Oscar Niemeyer et Asturice; Centru Cultural Internacional Oscar Niemeyer), Flavionaviae.
Pictura
recensereOptimus modus habendi accurati conspectus de Asturianae picturae historia est Museum Bellarum Artium Asturiarum (Hispanice; Museo de Bellas Artes de Asturias, Asturice; Muséu de Belles Artes d'Asturies et Euvenavice; Museo de Belas Artes d'Asturias) visitare, ubi sunt praecipui saeculi XX Asturiani pictores, qui sunt:
- Ioannes Carreño de Miranda (1614–1685)
- Darius de Regoyos (1857–1913)
- Ludovicus Bayón (1894–1945), unus inter praeclarissimos Flavionavienses saeculi XX pictores del siglo XX iuxta cum fratres Espolita
- Marianus Moré (1899–1974)
- Evaristus Valle (1878–1951)
- Nicanor Piñole (1878–1978)
- Aurelius Suárez (1910–2003), pictor Superrealista
- Pelagius Ortega (1954)
- Innocentius Urbina Villanueva (1926) qui, quamquam sua opera citato in museo non sunt, est unus notissimorum secundi saeculi XX dimidii Asturianorum topiariorum
- Ludovicus Fernández López (1900-1973)
Photographia
recenserePraecipua inter musea cum Asturianis antiquis saeculorum XIX et XX photographematibus est Museum Populi Asturiarum (Hispanice; Museo del Pueblo de Asturias, Asturice; Muséu del Pueblu d'Asturies et Euvenavice; Museo del Pobo Asturiano). Ecce clarissimi saeculorum XIX et XX photographi in Asturiis:
- Felicianus Pardo Campos (1876 – circa 1930)
- Iosephus Fernández Cuétara (1878–1928)
- Raimundus del Fresno (1834–1899) et e 1889 Raimundus del Fresno et filii
- Fernandus del Fresno (1848–1929)
- Florentinus Fernández Iglesias sive "Frank" (1887–1970)
- Raimundus García Duarte (1862–1937)
- Ioannes David, Francogallicus photographus activus in Asturiis inter 1881 et 1905
- Marcelianus Cuesta (1840–1903)
- Ludovicus Muñiz Miranda (1850–1927)
- Modestus Montoto (1875–1950)
- Balthasar Cué
Ecce praeclarissimi saeculi XX photographi:
- Xaverius Bauluz (1960) (Praemium Pulitzer anno 1995).
- Iosephus Ferrero (1959)
Litterae
recensereInter Asturianos sciptores notandi sunt:
- Antonius de Marirreguera (Saeculi XVII)
- Caspar Melchior de Jovellanos (1744–1811)
- Gumersindus Laverde Ruiz (1835–1890)
- Raimundus de Campoamor (1817–1901)
- Leopoldus Alas Clarín (1851–1901)
- Armandus Palacio Valdés (1853–1938)
- Iosephus de Pría (1864–1926)
- Raimundus Pérez de Ayala (1880–1962)
- Alphonsus Camín (1890–1982)
- Alexander Casona (1903–1965)
- Carolus Bousoño (1923)
- Angelus González (1925–2008)
- Corinna Tellado (1927–2009)
- Gundisalvus Suárez (1934)
- Marianus Antolín Rato (1943)
- Ismaël González Arias (1958)
- RaphaËl Reig (1963)
- Bertha Piñán (1963)
- Aurelius González Ovies (1964)
- Ioannes Bello (1965)
- Georgius Moreno (1973)
Musica
recensereMusica et saltatio variatae sunt. Instrumentum musicum plurime proprium gaita Asturiana, gaita tribus fistulis nota, est. Quae in usu est numerosis in popularibus saltationibus et quam tympanum iuxta cum clarineto aut aliis instrumentis comitari possunt. Repraesentativissimum traditionale Principatus carmen est tonada Asturiana. Principatus hymnus est "Asturiae, patria cara" (Hispanice ac Euvenavice; Asturias, patria querida et Asturice; Asturies, patria querida).
Mythologia
recensereIn Asturiis creatae sunt mythologicae personae usque ad praesens persistentes. Ecce notissimae:
- Xanae (Asturice; les Xanes, Hispanice; las Xanas ac Euvenavice; as Xanas)
Sunt pulcherrimae flavis capillis nymphae prope flumina viventes. Albi lini tunicas induunt et suae vocis gratia captivant. Libidinosae sunt et attrahunt viros ad suffocandos eos aqua.
- Trasgus (Asturice; El Trasgu et Hispanice ac Euvenavice; El Trasgo)
Est parvula clauda persona pileum induens. Crebro domos intrat. Ut hic non redeat, satis est ab eo postulare ut faciat aliquid quod non possit. Ob verecundiam, nunquam redibit.
- Nubarius (Asturice et Hispanice; El Nuberu ac Euvenavice; El Nubeiro)
Nubes et tempestates regit. Aequivalet in mythologia Asturiana Graeco Dii et Romano Iovi. Canos capellos et longam barbam habet, cappam, canum petasum induens et baculum manu habens.
- Coluber (Asturice, Hispanice et Euvenavice; El Cuélebre)
Est magnus alatus serpens in intimo speluncarum loco vivens ubi thesauros custodit.
- Aialgae (Asturice; Les Ayalgues, Hispanice; Las Ayalgas et Euvenavice; As Ayalgas)
Sunt pulchrae, sed minus Xanis. Quarum pulchritudo nihil diabolici habet. Pertinent ad feminarum fascinatarum circulum quae mysteriosis in palatiis thesaurorum a Colubre custoditorum plenis vivere coguntur.
- Lavandariae (Asturice; Les Llavanderes, Hispanice; Las Llavanderes et Euvenavice; As Lavandeiras)
Earum corpus achariston est. Veteres sunt macro cum thorace se abundantis canis capillis opponente. Elusivum aspectum et monotonam ac deridentem vocem habent. Prope flumina vivunt.
- Agmen Sanctum (Asturice; La Güestia, Hispanice: La Santa Compaña et Euvenavice; A Santa Compaña)
Sunt spectra valde crebra queribunde missas aut peccatorum satisfactiones etc... postulantes. Suae familiae membra terrent.
- Busgosus (Asturice; El Busgosu, et Hispanice ac Euvenavice; El Busgoso)
Creberrimus est in silvis Siarium circumdantibus. Iuvant zonarum lignatores aut animalia. Est pacificum ens. Pingitur caprae pedibus et inconcinno capite quod coronant duo cornua.
Theatrum
recensereInter praecipua Asturiana theatra sunt:
- Theatrum Armandus Palacio Valdés (Asturice; Teatru Armando Palacio Valdés et Hispanice ac Euvenavice; Teatro Armando Palacio Valdés), Flavionaviae;
- Theatrum Campoamor (Asturice; Teatru Campoamor et Hispanice ac Euvenavice; Teatro Campoamor), Oveti;
- Theatrum Philharmonica (Asturice; Teatru Filarmónica et Hispanice ac Euvenavice; Teatro Filarmónica), Oveti;
- Theatrum Jovellanos (Asturice; Teatru Xovellanos, Hispanice; Teatro Jovellanos et Euvenavice; Teatro Xovellanos), Gigiae.
Gastronomia
recensereAsturiana coquina elementa habet quae eam erga Normannicam et Armoricanam ordinant. Notissimum ferculum est fabale Asturicum, elixatura e phaseolis facta, iuxta cum salsicio capsicato (Asturice; chorizo, Hispanice; chorizo et Euvenavice; chourizo), botello sanguineo, lacca (Asturice, Hispanice et Euvenavice; lacón), et larido. Quae coniucta seorsum apponuntur et companĭcus (Asturice; compangu et Hispanice ac Euvenavice; compango) nuncupantur. Praeterea Cantabrici recentium piscium ac conchyliorum varietas et vitulinae ac bubulinae carnis qualitas excellunt.
Sunt amplius centum dissimilium excellentium fabrilium caseorum varietatum, e quibus cabrales notissimus est, quamquam populariores in Asturiis sunt inter alios gamŏneu et afuegalpītu cum Appellatione Originis Protecta. Si tragemata praeoptantur, traditionalissimum est oryza cum lacte (Asturice; arroz con lleche et Hispanice; arroz con leche ac Euvenavice; arroz con lleite) et casadiellae (Asturice, Hispanice et Euvenavice; casadielles), aut frictae aut in furno assae, quae sunt genus crisparum fartarum e mixtura nucum, sicut iunglandum, amygdalorum et avellanarum, quae antehac contritae, saccharo mixtae et anisato rigata sunt; etiam inveniuntur scriblita charlotta Gigiae (Asturice ac Euvenavice; charlota de Xixón et Hispanice; charlota de Gijón), carbayones (Asturice ac Hispanice; carbayones et Euvenavice; carbayóis) ac moscovitae (Asturice; moscovites et Hispanice ac Euvenavice; moscovitas) Oveti et notissimus tuccetum caeli (Asturice; tocín de cielu, Hispanice; tocino de cielo et Euvenavice; touciño de cêlo) Gradus, inter alia tragemata. Carnelevarii tempore, paratur foliolum (Asturice; frixuelu, Hispanice; frisuelo et Euvenavice; frixuelo), tragema factum e farina, lacte et saccharo, frictum pauca olei quantitate et super quod aspergitur saccharum. Etiam typica est impanata Asturiana (Asturice, Hispanice et Euvenavice; empanada asturiana).
Praecipua Asturiana potio pomacium seu sicera est, cuius elaborationis processus et consumendi modus omnino in sociali Asturiana vita integrati sunt. Cum suis paucis alcoholis gradibus, inter quattuor et sex, sicera peregrinationes congressionesque animavit animatque et adhuc in chigribus (Asturice, Hispanice et Euvenavice; chigres) ac espichis (Asturice; espiches et Hispanice ac Euvenavice; espichas) irrecusabile typicae Asturiarum potionis munus suscipit. Ultimis annis, notabili cum acceptatione, novae expressionis sicerae et exspectata Appellatio Originis apparuere. Non obliviscenda est sicera dulcis sine alcohole, exquisita potio.
Minus integratum sed haud minoris ponderis, Occidente etiam typicum est vinum ista in zona productum, sicut vinum Canĭcarum Narcēae, quamquam Asturiae nullam appellationem originis de vinis habent.
Res athleticae
recensereIn pediludio, praecipuae Principatus turmae sunt: Gigiensis Real Sporting de Gijón, quae quadraginta tempora in Prima Divisione (Hispanice; Primera División) fuit et sex Europaeas participationes, unum Ligae subcampionatum et duo Scypha Regis habet et in praesenti in Secunda Divisione (Hispanice; Segunda División) militat; et Ovetensis Real Oviedo quae per 38 tempora in Prima Divisione militavit et unam Europaeam participationem, tres tertios locos in Prima Divisione habet et praeterea est unica Asturiana turma titulum officialem, Scyphum Secundae Divisionis anni 1985, assecuta et nunc in Secunda B (Hispanice; Segunda B) militat. Aliae quattuor turmae in Secunda Divisione lusere: Flavionaviensis Real Avilés Club de Fútbol (per 14 tempora), Langiciatiana Unión Popular de Langreo (per 8 tempora), Merensis Caudal Deportivo (per 7 tempora) et Flavionaviensis Club Deportivo Ensidesa (per unum tempus). Principatus a Selectione Pedilusoria Asturiana (Asturice; Seleición Asturiana de Fútbol, Hispanice; Selección de Fútbol de Asturias et Euvenavice; Selección de Fútbol d'Asturias) repraesentatur.
In canistriludio, praecipua turma in praesenti Ovetensis Oviedo Club Baloncesto est. Antea eminuit Gijón Baloncesto, turma quae fuit per quattuor tempora in maxima categoria, Liga ACB.
In manufollio, Asturiae sunt cunabulum magnarum lusorum inter quos fratres Albertus Entrerríos ac Radulphus Entrerríos aut Flavionaviensis Ruben Garabaya, omnes ei absolute internationales.
Ecce praesentes Asturianae turmae maximis in suorum respectivorum disportuum categoriis certantes:
- Gigiensis Gijón Hockey Club in feminea alsulegia pedirotaria,
- Gigiensis Gijón Mariners in harpastum Americano,
- Gigiensis Club Natación Santa Olaya in masculina femineaque natatione,
- Gigiensis El Llano Béisbol Club in basīpĭla,
- Gigiensis Club Unihockey Gijón in unialsulegia.
- Gigiensis Astur Patín in patinatione rotali velocitatis.
Individualiter excellunt in Asturiis Ovetensis gubernator Fernandus Alonso, bis campio mundi in Formula Uno annis 2005 et 2006. Etiam in cursu autocinetorum memorandi sunt gubernatores tales Albertus Hevia, Hispanicus certaminum autocinetorum asphalticorum campio annis 2004 ac 2010 et subcampio annis 2005 ac 2007; Iosephus Antonius López Fombona aut Daniel Alonso. Etiam eminet birotarius Samuel Sánchez, clipeus aureus Olympicus in Olympiis Aestivis Pechini anni 2008 in birotatione viaria, et Iosephus Ludovicus Rubiera.
Disportivus eventus popularissimus et in Asturiis et reliqua in Hispania est Descensio Internationalis Saliae (Asturice; Descensu Internacional del Seya et Hispanice et Euvenavice; Descenso Internacional del Sella), piraguismi probatio cum variarum nationum participibus et quotannis in finali fluminis Saliae tractu, inter Rotundas[21] (Asturice; Les Arriondes et Hispanice ac Euvenavice; Arriondas) et Ripam Saliae, primo die Saturni e decennio 194 habita. Hoc cum eventu initium habet Hebdomas Internationalis Piraguismi Asturiarum (Asturice; Selmana Internacional de Piragüismu n'Asturies, Hispanice ac Euvenavice; Semana Internacional del Piragüismo en Asturias), quae desinit cum Descensione Internationali Carum (Asturice; Descensu Internacional del Cares et Hispanice et Euvenavice; Descenso Internacional del Cares).
In Asturiis sunt quoque autchthonici disportus magna amatorum quantitate. Inter quos maximi ponderis sunt coniludium Asturicum (Asturice ac Hispanice; bolos asturianos et Euvenavice; birlos asturianos) de quo coluntur varia genera; cuatreada, batiente, palma sive birle et Celticum sive Tineii etc...
Praeterea, memorandi sunt disportus hiemales et montani. Asturiae stationem hiemalem et montanam Vallem Grandem et Paliares (Asturice ac Euvenavice; Valgrande-Payares et Hispanice; Valgrande-Pajares) habent, quae est una e primis stationibus nartatoriis Hispanicis, anno 1954 inaugurata, et quae 21,5 chiliometra itinerum narticorum possidet plus septem chiliometra cursus campestris nartatorii. Praeterea Martio 2007 inaugurata est statio hiemalis Fontes Hiemis (Asturice; Fontes d'Inviernu, Euvenavice; Fontes d'Inverno et Hispanice; Fuentes de Invierno) cum quindecim itineribus narticis 8 764 metra longa.
Sollemnia
recensereSunt numerosae peregrinationes (Hispanice; romerías et Euvenavice; romaría sive romaxe), Asturice fiestes de prau sive folixes nuncupatae quia, ob magnam viculorum quantitatem iuxta cum naturae characteribus, pleraeque peregrinationes in pratis fiebant, et, quamquam earum numerus deminuit et earum loca bituminata sunt, adhuc sunt ratio ut eae visitentur.
Memorandus est Descensio Internationalis Saliae (Asturice; Descensu Internacional del Seya et Hispanice et Euvenavice; Descenso Internacional del Sella), primo die Saturni Augusti post diem secundum eiusdem mensis inter Rotundas[22] (Asturice; Les Arriondes et Hispanice ac Euvenavice; Arriondas) et Ripam Saliae celebrata cum cursu 20 chiliometra longo, festum utilitatis periegeticae internationalis (Hispanice; interés turístico internacional) declaratum. Declarata sunt utilitatis nationalis Navense Festum Sicerae seu pomacii (Asturice ac Hispanice; Festival de la Sidra et Euvenavice; Festival da Sidra), Dies Asturiarum Gigiae (Asturice; Día d'Asturies en Xixón, Hispanice; Día de Asturias en Gijón et Euvenavice; Día d'Asturias en Xixón), Naviensis Descensio Natatilis Riae Naviae (Asturice; Descensu a nadu de la ría del Navia, Hispanice; Descenso a nado de la ría del Navia et Euvenavice; Descenso a nao da ría del Navia), Luarcense Festum Nostrae Dominae a Rosario (Asturice; Fiesta de Nuestra Señora del Rosariu, Hispanice; Fiesta de Nuestra Señora del Rosario et Euvenavice; Festa da Nosa Señora del Rosario), Planense Festum Virginis Ducis (Asturice; Fiesta de la Virxe de la Guía, Hispanice; Fiesta de la Virgen de la Guía et Euvenavice; Festa da Virxe da Guía) et Ovetensis Dies Americae in Asturiis (Asturice; Día d'América en Asturies, Hispanice; Día de América en Asturias et Euvenavice; Día d'América en Asturias).
Institutionaliter, Communitatis Autonomae festum officiale die 8 Septembris, etiam festum Virginis Covae Dominicae (Asturice; Virxe de Cuadonga, Hispanice; Virgen de Covadonga et Euvenavice; Virxe de Covadonga) celebratur. Haec dies Dies Asturiarum (Asturice; Día d'Asturies, Hispanice; Día de Asturias et Euvenavice; Día d'Asturias) anno 1984 proclamata est et habet diei festi regionalis characterem, quamobrem est dies haud profestus. Cuius celebratio quotannis dissimili in loco a Consilio Gubernationis Principatus Asturiarum determinato fit.
Notae
recensere- ↑ Lexicon Universale Hofmann
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Toponymia Asturiana.
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Orbis Latinus Graesse
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Vicipaedia Hispanica
- ↑ Vicipaedia Hispanica
- ↑ Vicipaedia Hispanica
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Celtiberia
- ↑ Toponymia Asturiana.
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Vicipaedia Hispanica
- ↑ Toponymia Asturiana
- ↑ Toponymia Asturiana
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Asturias spectant. |
- Gubernatio Principatus Asturiarum
- Portale officiale turismi Asturiarum
- Pagina officialis Consilii Educationis
- Rete paginarum interretialium de Principatu Asturiarum
- Pellicula de Hymno Officiali Principatus Asturiarum
Alava (Álava/Araba) · Albasitensis (Albacete) · Lucentina (Alicante/Alacant) · Portus Magni (Almería) · Asturiae (Asturias/Asturies) · Abulensis (Ávila) · Badaiocensis (Badajoz) · Barcinonensis (Barcelona) · Burgensis (Burgos) · Norbae Caesarinae (Cáceres) · Gaditana (Cádiz) · Cantabria · Castaliensis (Castellón/Castelló) · Urbis Regiae (Ciudad Real) · Cordubensis (Córdoba) · Brigantii Flavii (La Coruña/A Coruña) · Concae (Cuenca) · Gerundensis (Gerona/Girona) · Granatina (Granada) · Guadalaxarae (Guadalajara) · Ipuscoa (Guipúzcoa/Gipuzkoa) · Onubensis (Huelva) · Oscensis (Huesca) · Baliares (Baleares/Illes Balears) · Giennensis (Jaén) · Legioni (León) · Ilerdae (Lérida/Lleida) · Luci Augusti (Lugo) · Matritum (Madrid) · Malacitana (Málaga) · Murcianum (Murcia) · Navarra · Aurii (Orense/Ourense) · Pallantiae (Palencia) · Palmaria (Las Palmas) · Pontis Veteris (Pontevedra) · Rioiia (La Rioja) · Salmanticensis (Salamanca) · Segobiensis (Segovia) · Hispalensis (Sevilla) · Soriae (Soria) · Tarraconensis (Tarragona) · Nivariensis (Santa Cruz de Tenerife) · Terulensis (Teruel) · Toletana (Toledo) · Valentiae (Valencia/València) · Vallisoletana (Valladolid) · Biscaia (Vizcaya/Bizkaia) · Ocelli Duri (Zamora) · Caesaraugustana (Zaragoza) | |