Ranimirus (Hispanice: Ramiro; in chronicis Arabicis vocatur Rudmir) fuit rex Asturorum inter annos 842 et 850.

Ranimirus erat filius Veremundi I et successor Alphonsi II. Ranimirus electus est a maioribus regni, sed Ranimirus iussit tandem monarchiam hereditariam esse.

Vexillum regium Ranimiri.

Ranimirus contra Mauros et Vicingos continenter pugnavit. Anno 850, Ranimirus (sed fortase filius Ordonnus I) pugnavit clarum proelium apud Clauvigium[1]. Traditur in hoc proelio sanctum Iacobum in equo albo cum Asturianis contra Mauros pugnavisse et miracule victos esse. Sanctus Iacobus fuit tunc patronus exercitus Hispaniae.

Eodem anno, Ranimirus mortuus est et a filio suffectus.

Antecessor:
Alphonsus II
Rex Asturorum
842–850
Successor:
Ordonnus I


  1. Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica IV.XIII.