Portus Cale[1] seu Calensis[2] (Lusitane Porto) est urbs Portugalliae, flumini Durio adiacens, portusque maritimus dives. Ibi anno 2011 homines 237 591 habitabant: est ergo urbs Portugalliae omnis secunda quod ad incolas pertinet. Media urbs in patrimonio orbis terrarum inscripta est. Vinum Portuense, ab hac urbe nuncupatum, per Durium flumen devectum, non in urbe ipsa sed in oppido suburbano Gaya (Vila Nova de Gaia) ad ripam fluminis meridianum conditur. Urbs nomen dedit serotinae civitati Portugalliae.

Wikidata Portus Cale
Res apud Vicidata repertae:
Portus Cale: insigne
Portus Cale: insigne
Civitas: Portugallia
Locus: 41°8′58″N 8°36′39″W
Numerus incolarum: 237 591
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Porto

Gestio

Praefectus: Rui Moreira
Procuratio superior: Portus Cale, Metropolitan Area of Porto, Douro Litoral

Geographia

Superficies: 41.66 chiliometrum quadratum, 41.42±0.010000000000003 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Bonfim, Campanhã, Ramalde, Paranhos, Cedofeita, Santo Ildefonso, Sé, Miragaia, São Nicolau e Vitória, Aldoar, Foz do Douro e Nevogilde, Lordelo do Ouro e Massarelos
Territoria finitima: Matesinus, Maia, Gundemarus, Cale

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Nagasacium, Akhisar, Macaum, Iena, Leodium, Burdigala, Ndola, Fernambucum, Bristolium, Duruelo de la Sierra, Mindelo, Sciamhaevum, Luanda, Croto, Vigo, Monterrey, Urbs Fluminensis

Tabula aut despectus

Portus Cale: situs
Portus Cale: situs
Sedes Municipalis Portucalensis

Anno 2001 Portus Cale una cum Roterodamo caput culturale Europaeum fuit.

Adminstratio et geographia recensere

Portus Cale est municipium, sedes Areae Metropolitae Portucalensis, regionis septentrionalis et districtus Portucalensis. Area urbana 41,42 km2, 213 962 incolas (anno 2021) et incolarum densitatem 5,165 per km2 habet, in septem paroecias divisa. Ad septentrionem limitatur a municipiis Matosinhos et Maia, ad orientem a municipio Gondomar, ad meridiem a municipio Vila Nova de Gaia, ab occidente ab Oceano Atlantico.

Portus urbis una cum vicinis municipiis Vila Nova de Gaia et Matosinhos ad Oceanum Atlanticum sitis pars est densissime habitata Areae Metropolitanae. Hac in regione et potentissimae societates oeconomici sitae sunt (ut puta Altri, Grupo Amorim/Corticeira Amorim, Banco BPI, BIAL, EFACEC, Frulact; Lactogal, Millennium BCP, Porto Editora, Sonae, Unicer vel RAR Group). Regio Septentrionalis sola est regio Lusitanorum, quae plus exportat quam importat.

Historia antiquior recensere

Urbs originem habet in pago Celtico. Graeci emporio prope condito nomen "Calos" (pulcher) dederunt. Portus a Romanis exaedificatus Portus Cale vocatus est. Anno 540 Visigothi arcem et sedem episcopalem instruxerunt.

Die 27 Aprilis anno 711 Gibraltaria a Mauris Taric Abenciet duce capta copiae Musulmanicae mox totam paene paeninsulam Hibericam occupaverunt: Anno 714 Olisiponem ceperunt, anno 715 in regiones septentrionales Portugalliae hodiernae pervenerunt, ubi et urbe Portus Cale potiti sunt.

Ab anno 868 quidam Vimara Peres, dux militum, septentrionalem Portugalliae partem Alphonsi III regis Asturorum iussu recuperavit, prope Bracaram Augustam castellum Vimaranense aedificavit et Portum Cale caput comitatus Portucalensis (Condado Portucalense) fecit, qui origo et civitatis et nominis Portugalliae exstitit. Regio annis 997 usque ad 1050 iterum in potestatem Maurorum subiecta denique ab anno 1092 ad Regnum Legionense pertinuit. Comitatus Portucalensis anno 1096 vel 1097 Henrico Burgundiae cruce signato feudum hereditarium concessus est. Alphonso I Henrico regnante Portus Cale locus medius terrae recuperandae factus est.[3] Anno 1370 Ferdinando I rege nova moenia (Muralhas Fernandinas dicta) confecta sunt.

Ioannes I rex intra muros Portus Cale Philippae Lancastriae, regiae Angliae virgini, nupsit, e qua Henricus de Sagres, dictus "ille navigator", natus est.

Clima recensere

 
Ecclesia cathedralis Portucalensis

Hieme et aestate propter oceanum aer semper temperatus est.

Scitu digna recensere

Urbs nota est in orbe terrarum pro vino, pontibus et architectura contemporanea et antiqua, pro qualitate popinarum et pro gastronomia. In arte coquinaria omasa modo Portucalensi celebrantur.

Ferrivia metropolitana Portucalensis anno 2002 incepta est.

Incolae notabiles recensere

Hic nati
 
Statio Ferroviaria Portucalensis
Hic mortui

Notae recensere

  1. "Porto, Port à Port, Portus Cale" (p. 781 apud Google Books)
  2. "Portus Calensis" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Blöcker-Walter, Monica (1966). Alfons I. von Portugal. Studien zu Geschichte und Sage des Begründers der portugiesischen Unabhängigkeit. Turici, 151–161.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Portum Cale spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 41°8′58″N 8°36′39″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия

Prospectus recensere

Portus Cale nocte visus
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!