Geographia Hispaniae
Geographia Hispaniae est studium locorum atque regionum Hispaniae, praecipue de fluminibus, montibus, vallibus, et planitiis. Hispania est civitas in Paeninsula Iberica, ad occidentem Europae. Cetera territoria non in Iberia sita etiam sunt Hispaniae, simul Rusadir, Septa, atque Canariae Insulae.
Data geographicaRecensere
- Amplitudo: 504 750 km2
- Limites naturales
- Ad septentrionem: Pyrenaei et Oceanus Cantabricus
- Ad meridionem: Fretum Gaditanum et Mare Ibericum
- Ad orientem: Sinus Valentianus, Mediterraneum
- Ad occasum: Oceanus Atlanticus
- Limites cum civitatibus
- Cum Lusitania: 1214 km
- Cum Francia: 623 km
- Cum Regno Unito (Calpe): 1.2 km
- Cum Maroco: 15.9 km
Geographia naturalisRecensere
De montibusRecensere
Territorium Hispaniae regiones permultas habet, quae ob limites montanos creata sunt. Ita medium Iberiae est Media planities Hispanica, a montibus circumdata: Montes Cantabrici, Iberici atque Saltus Castulonensis. Ultra montes adsunt valles fluminum, vel depressiones praecipue illae Hiberi et Baetis. Plus ultra adsunt montes litorales et Pyrenaei. Mons Nivarius est mons ignifer Hispaniae, in Canariis insulis.
De fluviisRecensere
Flumnia Hispaniae in partes tres divisa sunt, sicut mare ad quem aquas vertent: flumina Cantabrica (Nervium), Flumina Atlantica (Tagus, Anas, Durius, Baetis) et flumina Mediterranea (Hiberus, Tader).
PromunturiaRecensere
- Promunturia Cantabrica
- Promunturia Atlantica
- Promunturia Mediterranea
Geographia politicaRecensere
Hispania divisa est in communitates autonomas septendecim, atque in provincias quinquaginta, cum urbibus autonomis duabus (Septa et Rusadir).
BibliographiaRecensere
- Johanni Wilhelmo, Carolo Philippo, Alexandro Sigismundi, Francisco Ludovico: Compendium Geographiae Territorialis Libri IV. Caput III. "Hispania", Romae 1713
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Geographiam Hispaniae spectant. |
Albania · Andorra · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum Regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina