-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Castella et Legio (Hispanice Castilla y León[1]) est communitas autonoma Hispaniae, creata anno 1983 et septemtrionali oropedii? media regione in Paeninsula Hiberica, quae geographice Durii sinus parti respondet. Ea antiquarum Legionis et Castellae Veteris regionum provinciis integratur, exceptis Cantabria et Rioiia, quia ambae, quamquam praeautonomici? Castellae et Legionis entis? partem formarent, uniprovinciales? autonomias constituere decreverunt.

Wikidata Castella et Legio
Res apud Vicidata repertae:
Castella et Legio: insigne
Castella et Legio: insigne
Castella et Legio: vexillum
Castella et Legio: vexillum
communitas autonoma Hispaniae
Civitas: Hispania
Locus: 41°45′16″N 4°46′55″W
Nomen officiale: Castilla y León
Situs interretialis

Forma

Area: 94 223 chiliometrum quadratum
Caput: no value
Subdivisiones: León Province, Burgi, Provincia Salmanticensis, Soria, Provincia Segobiensis, Provincia Abulensis, Palencia Province, Provincia Vallisoletana, Zamora Province

Gestio

Praefectus: Alfonso Fernando Fernández Mañueco
Consilium: Cortes of Castile and León

Vita

Incolae: 2 383 139
Sermo publicus: lingua Hispanica
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Castella et Legio: situs
Castella et Legio: situs

Castellano-Legionense Statutum Autonomiae caput non statuit; Cohortes transitorie in Burgis conlocatae sunt. Nihilominus, lex organica? anno 1987 sancta ut Iunctam Castellae et Legionis et Cohortes Valdoleti conlocarentur statuit.

Die 23 Aprilis, Dies Castellae et Legionis Communariis faventium Castellanarum urbium exercituum clades per Bellum popularium Castellanorum commemorans Proelium ad Villalare (Hispanice: Villalar) celebratur.

Etymologia

recensere

Communitatis Castellae et Legionis nomen a regionibus communitatem integrantibus oritur. Castella ad antiquum Regnum Castellae, cuius nomen "terram castellorum" significat, refertur. Legio, ceterum, e Latino homonymae regionis urbis nomine deducitur, quae est Legio VII Gemina,[2] ad Romanam legionem a Galba inter Hiberos hoc in territorio sessos conscriptam referens ut Romana commoda ab indigenis, Asturibus et Cantabris, protegerentur et ut sic e provincia, praecipue e Mediliano (Hispanice: Las Médulas), extracti auri transvectio[3] custodiretur.

Historia

recensere

Autonoma Castellae et Legionis Legionis? et Castellae Veteris communitas est regionum unionis resultatio,? exceptis Cantabriae (antiquae provinciae Andreapolitanae sive Santanderinae sive Portovictorianae) et Rioiiae (antiquae Lucronii provinciae) regionibus, quae se uniprovinciales? communitates autonomae anno 1983 conformaverunt.

Historica Regni Castellani et Regni Legionensis unio primum effecta est cum Ferdinandus I, Castellae heres, anno 1037 uxorem Sanctiam I, reginam Legionensem, duceret. Nihilominus, haec coniunctio rupta est in eorum filiis quia, secundum mediaevalem Legionensem morem, maior filius paternum patrimonium (Castellam) et secundus filius maternum (Legionem) hereditavit.? Secunda Castellae et Legionis coniunctio efficeretur? Alphonso VI Legionensi rege qui suum fratrem Sanctium Castellae vicit, et tertia et decretoria coniunctio, Ferdinando III Sancto rege, effecta est, qui anno 1230, post Pactum Feminarum quod ne Sanctia II et Dulcis, filiae Alphonsi IX, ad solium accederent impedivit, et cuius opera Castellae et Legionis rex coronatus est, invitis clero et Legionensi nobilitate.

De eo quod ad Regnum Castellae attinet, prima curia, vox cum qua numerosi aut extraordinarii coetus tractandarum regni rerum designantur, Alphonso VIII Castellae anno 1187 in Sancto Stephano Bormatii (Hispanice: San Esteban de Gormaz) convocante probabiliter celebrata est. Etiam coetus venerandi Ferdinandi III Regis Castellae Valdoleti anno 1217 facti sunt et curia duobus annis abhinc in Burgis eidem regi convocata est. Omnes hi coetus posterioribus saeculis perstiterunt et antecedens praesentium Cohortium Castellano-Legionensium antiquissimum, constituunt quae Europae antiquissimarum parlamentariarum traditionum una sunt.

Geographia

recensere

Castella et Legio in Planitia Septemtrionali (aut Subplantitia Septemtrionali), inter 600 et 900 metra alta, sitae sunt et quarum limites cum aliis communitatibus montium iuga amplius 2000 metra alta sunt: Systema Hibericum (cum Rioiia et Aragonia), Mons Carpetanus (cum Castella-Manica, Communitate Matritensi et Extremadura) et Mons Cantabricus (cum Gallaecia, Asturiis, Cantabria et Vasconia).

Communitatis orographia tum climaticos tum sociodemographicos tum structurales aspectus variat. Clima praecipue continentale cum magnis discrepantiis, pauca pluviositate, tardis gelicidiis et magnis aestate temperaturis. Montium territorium circumdantium dispositio ne maritimi umidi aeris momina adveniant. Montes temperaturas medias frigidiores ostendunt.

In Castella et Legione septem hydrographicos sinus sunt quorum principalis fluminis Durii (Hispanice: Duero) sinus est, quamquam flumina in Hiberum, Silum, Tagum, Saliam, Devam et Nervium (Hispanice: Ebro, Sil, Tajo, Sella, Deva et Nervión respective) influentia sunt. Duo ultimi sinus parvi sunt. Flumen Salia Legionensibus in terris in Monte Auseba (Hispanice: Picos de Europa), prope Cares, flumen in Devam influens, oritur. Aisela flume ex montibus Cantabricis in Durium aquas vertet.

Politia et gubernatio

recensere

Communitatis instituta

recensere

Lex Autonomiae Castellae et Legionis, anno 1983 sanctum, suo in praeambulo clamat:

Antiqua regna Castellae et Legionis per saecula historicam culturalemque identitatem plene intra pluralem Hispaniae unitatem definitam mansit. In exercitando, per obruentem suorum provincialium localiumque repraesentativorum institutorum maiorem partem, suae Autonomiae iure, velut Constitutio Hispanica statuit, Castellano-Legionensis populus suam politicam voluntatem ut se communitatem autonomam ordinet expressit, sic pergendo in illa identitate.

Statutum Autonomiae, hac in re anno 1999 reformatum, basica Castellano-Legionensis Communitatis instituta statuit, quae sunt:

  • Iuncta Castellae et Legionis (Hispanice: Junta de Castilla y León) organum est supra quod potestas exsecutiva cadit et quod Communitatis administrationem curat; a praeside, a praeside vicario, et a consiliariis a praeside nominatis constituitur.

Politico-Administrativae divisiones

recensere
 
Castellano-Legionensia communia

Communitas Castellae Legionis novem provinciis formatur cum propria iuridica personalitate autonomiaque suorum commodorum gestioni. A Deputatione quarum gubernatio et administratio dependent. Provinciae ordinarius ambitus sunt ubi Communitatis activitates perficiuntur.

Provinciae Castellae Latine Abula Burgi Palantia Segovia Soria Valdoletum
Provinciae Castellae Hispanice Ávila Burgos Palencia Segovia Soria Valladolid
Superficies Provinciarum (km²) 8 048 14 292 8 052 6 796 10 303 8 110
Incolae Provinciarum 171 815 373 672 173 454 163 899 94 646 529 019
Locus Provinciarum intra Hispaniam            
Capita Castellae Latine Abula Burgi Palantia Segovia Soria Valdoletum
Capita Castellae Hispanice Ávila Burgos Palencia Segovia Soria Valladolid
Incolae Capitum 56 144 177 879 82 626 56 858 39 078 318 461
Provinciae Legionis Latine Salmantica Legio Ocellum Duri
Provinciae Legionis Hispanice Salamanca León Zamora
Superficies Provinciarum 12 349 15 570 10 561
Incolae Provinciarum 353 404 500 200 197 221
Locus Provinciarum intra Hispaniam      
Capita Legionis Latine Salmantica Legio Ocellum Duri
Capita Legionis Hispanice Salamanca León Zamora
Incolae Capitum 155 740 135 119 66 672

Commune locale basicum Communitatis ens cum propria iuridica personalitate et autonomia suorum commodorum gerendorum. Cuius repraesentatio, gubernatio et gestio buleuterio? correspondet.

Oeconomia

recensere
 
Novus Rivangulus (Hispanice: Nuevo Riaño) periegeticus locus
 
Moenia Abulae

Castellano-Legionenses agri valde aridi et sicci sunt, quamobrem aridocultura praevalet. Sed tamen inrigatio pondus vallium Durii, Pisoracae et Tormium (Hispanice: Duero, Pisuerga et Tormes respective) locis consecuta est. Excellunt novae technologiae praesertim locis ut in Provinciis Valdoleti aut Burgorum ubi productio per hectaream maxima intra Hispaniam est. Fertillimus Castellano-Legionensis locus cum Asturae valle, in Legione, cum campis Valdoleti et in Campo Gallaeciae (notus etiam ut Campus Gothorum; Hispanice: Tierra de Campos), commarca inter Provincias Ocelli Duri, Valdoleti, Palantiae et Legionis patente, congruit.

Castellano-Legionensis industria 18% laborantium incolarum utitur et 25% Producti Domestici Grossi anni 2000 contribuebant. Tam in Burgis quam in Valdoleto, ubi ponderis industria autocinetica, chartaria et chemica est, industrialis Castellano-Legionensis territorii activitas densatur. Aliae industriae industria textilis Bigerrae (Hispanice: Béjar), tegularum et laterum industria Palantiae, sacchari industria in Legione, Taurini (Hispanice: Toro) et Benaventi (Hispanice: Benavente), industria pharmaceutica in Legione et metallurgica et siderurgica in Ponte Ferrato (Hispanice: Ponferrada) sunt.

Per decennium 200 periegetarum numerus in Castella et Legione auxit, praesertim historico culturalique earum urbium valore et quoque naturali topiorumque earum dissimilium commarcarum vi attractionis fautus. Anno 2001, Castella et Legio 315 000 salutatorum acceperunt, quorum 42 000 advenae erant.

Castellae et Legionis intestinum commertium in alimentario, autocinetico, textili et calceorum campis densatur. Externo commertio, secundum regionem, praecipue autocinetica vehicula et compages Abulae, Palantiae et Valdoleti, pneumatica in Burgis et Valdoleti, chalybeios asseros lapidisque sectilis producta in Legione, bovinam carnem Salmanticae, suinam Segoviae, gummosa producta Soriae et caprae ovisque carnem iuxta cum vino Ocelli Duri exportantur. Castella et Legio multum vini quoque exportant cum provincia Valdoleti quae plus lagoenas peregre vendit. De eo quod ad importationem attinet, vehicula et eorum accessoria, ut motra et pneumatica excellunt.

Demographia

recensere

Anno 2005, Communitatis Castellano-Legionensis incolarum numerus 2 510 849 erat, 1 240 450 virorum et 1 270 399 feminarum 5.69% omnium Hispanicae Civitatis incolarum repraesentantium. Incolarum numerus pro provincia erat: Abula 167 032, Burgi 361 021, Legio 495 902, Palantia 173 471, Salmantica 352 414, Segovia 155 517, Soria 92 773, Valdoletum 514 674 et Ocellum Duri 198 045. Communitati minima spissitudo incolarum est, circa viginti sex incolarum pro chilometro quadrato, ter minor quam nationalis media, quod regionem exigue incultam et cum demographico declive esse indicat. Exspectatio vitae maior quam nationalis media est; 83.24 annorum feminis et 78.30 viris.

Quamquam incolae adhuc urbani se faciunt, 6000 incolariarum congregationum ruralium amplius et fere mille congregationum cum amplius viginti quinque hominibus. Solum 14 communia, e quibus novem capitibus provincialibus correspondent, 20 000 incolarum et solum quattuor 100 000 excedunt. Ob magnum communium numerum in quae Communitas dividitur, 97.9% minus quam 5000 incolarum habet, quod, nihilominus, 40% incolarum densat.

Patrimonium linguisticum

recensere

Praeter Hispanicam, Castella et Legio aliis tribus linguis aut linguisticis varietatibus in parvis Communitatis locis loquuntur, quae sunt Legionica, "quae specialis tutelae obiectum erit . . . ob suum peculiarem valorem intra linguisticum Communitatis patrimonium," Gallaica, quae, ut Statutum Autonomiae dicit, respectu et tutela fruetur in locis qui persaepe ea utantur" (qui sunt praesertim Gallaeciae finitimi loci commarcarum Bergidi et Senabriae Hispanice: El Bierzo et Sanabria). Praeterea, in Salmantina commarca El Rebollar, Extremadurianae modalitate, Sermo Rebollar (Hispanice: Habla de Rebollar) nominata, loquitur. Quamquam Burgensis inclavatura inclavatura Trevennii[4] (Hispanice enclave de Treviño et Vasconice Trebiñu barrendegia) Vasonice saeculis XVII et XVIII loqui desivit, ultimis annis denuo introducta est lingua Vasconica, praecipue propter demographicos ex ex Alava oriundorum incolarum motus et creationem centrorum educativorum istam linguam docentium. Periodicae recensiones de linguae Vasconica statu in hac inclavatura fiunt. Secundum anni 2007 recensionem, tunc 13,5% incolarum bilingues et 13% bilingues passivi erant. Anni 2012 recensione, bilingues incolae 22% et bilingues passivi 17% incolarum attigere. Bilinguorum proportio crescit secundum aetatis diminutionem.

Educatio

recensere
 
Universitatis Studii Salmanticensis frontiscipium

Educatio in Castella et Legione fundamentale? firmamentum Iunctae Castellae et Legionis est et quamobrem haec administratio plus pecuniae quam Hispanica media conlocat ut docentia correcta et aequiparabilis cum optimarum mundi civitatum ea sit, propterea Castella et Legio Hispanicarum regionum una cum minus defectu scholari est.

Universitates publicae

recensere

Universitates privatae

recensere
  1. Lingua Legionensi Castiella y Llión; Gallaice Castela e León.
  2. Itin. Ant. p. 395; Λεγίων ζ Γερμανική, Ptol. ii. 6. § 30.
  3. Dion Cass. iv. 24; Tac. Hist. ii. 11, iii. 25; Suet. Galba, 10.
  4. Lexicon Universale Hofmann