Aperire sectionem principem

Statutum Autonomiae (Hispanice; Estatuto de autonomía) est lex sub civitatis constitutionis et super alios legislationis modos (inclusis legibus organicis) hierarchice sita. Hoc legisferum corpus autonomiae gradum subnationali unitati concedit et articuli constitutionis modum imitari solent, statuendis autonomae gubernationis ordinatione, comitialibus regulis, competentiarum distributione inter dissimiles rectionis gradus et alias regionaliter specificas apparitiones, velut culturalium aut linguisticarum rerum tutelam.

In Hispania, devolutionis processus post Hispanicam transitionem in democratiam anno 1979 17 Communitates Autonomas creavit quae singulatim Statuta Autonomiae habent. Die 18 Iunii anni 2006 Catalaunia per referendum novum sed controversum Statutum Autonomicum Catalaunicum probavit, cumulando gradu autonomiae huius Hispanicae regionis.

Index Statutorum AutonomiaeRecensere

Ordo Nomen Dies primae aprobationis
1   Vasconia 18 Decembris anno 1979 (LO 3/1979)
2   Catalaunia 18 Decembris anno 1979 (LO 4/1979)
3   Gallaecia 6 Aprilis anno 1981 (LO 1/1981)
4   Vandalitia 30 Decembris anno 1981 (LO 6/1981)
5   Asturiae 30 Decembris anno 1981 (LO 7/1981)
6   Cantabria 30 Decembris anno 1981 (LO 8/1981)
7   Rioiia 9 Iunii anno 1982 (LO 3/1982)
8   Murcia 9 Iunii anno 1982 (LO 4/1982)
9   Valentia 1 Iulii anno 1982 (LO 5/1982)
10   Aragonia 10 Augusti anno 1982 (LO 8/1982)
11   Castella-Manica 10 Augusti anno 1982 (LO 9/1982)
12   Canariae 10 Augusti anno 1982 (LO 10/1982)
13   Navarra 10 Augusti anno 1982 (LO 13/1982)
14   Extremadura 25 Februarii anno 1983 (LO 1/1983)
15   Baliares 25 Februarii anno 1983 (LO 2/1983)
16   Madritum 25 Februarii anno 1983 (LO 3/1983)
17   Castella et Legio 25 Februarii anno 1983 (LO 4/1983)
18   Septa 13 Martii anno 1995 (LO 1/1995)
19   Rusadir 13 Martii anno 1995 (LO 2/1995)