Comunidad Autónoma de Madrid
Autonoma Matriti Communitas
Vex. Communitatis Sig. Communitatis
(Vexillum) (Insigne)
Communitas Matriti in Hispania sita
Caput Matritum
Lingua Lingua Hispanica
Area
 - Total
 - % Hispaniae
Locum nº 12
8.021'8 km²
1'6%
Numerus incolarum
 - omnis (2011)
 - % Hispaniae
 -Spissitas incolarum
Locum nº 3
6,489,680
13'43%
809/km²
Gentilicium
 - Latine
 - Hispanice
 
 Matritensis-e
; madrileño/a
ISO 3166-2 M
Legati in parlamento Hispaniae
 - Congressu
 - Senatu

 

35
6

Autonoma Matriti Communitas est provincia et communitas autonoma Hispaniae, in media Paeninsula Iberica et media Hispaniae planitie sita, inter Montes Carpetanos et flumen Tagum. Castellae-Manicae (provinciis Arriacae, Concae et Toleti) Oriente et Meridie et Boreoriente Communitati Castellae et Legionis (provinciis Abulae et Segoviae) finitima est. Aestimativus incolarum numerus anno 2006 6 000 000 erat, qui in territorium urbis Matritensis densantur.

Communitatis caput Matritum est, quod etiam Hispaniae et homonymae provinciae caput, quamquam deputatio non est quia uniprovincialis communitas.

Toponymia

recensere

Nomen Communitatis Matriti provenit ex homonyma provincia quae vicissim e sui Civitatisque capitis nomine Matrito, provenit. Diversae theoriae de Matritis nomine sunt. Theoria quidam urbem ab Ocno Bianore, regis Tyrrhenii Tusciae et Mantuae filio, cum nomine Metragirtae sive Mantuae Carpetanae conditam esse suggerit quod in Matritum evolveret. Alii priscum urbis nomen Ursariam ex urso Latine fuisse suggerunt, propter magnum horum animalium numerum qui adiacentes silvas incolebant, qui iuxta cum arbuto (Hispanice: madroño) urbis emblema e Medio Aevo semper fuerunt. Alia urbis nominis doctrina e saeculo II a.C.n. originem trahere dicit, cum Imperium Romanum coloniam prope ripam Manzanarium (Hispanice: Manzanares) condidit: huius primae villae nomen Matrix ad flumen coloniam transeuns spectans fuit.

Nihilominus, historice certa est Musulmana arx ab amirali Machometo condita, exeunte saeculo nono, cum nomine Arabico: مجريط; et etiam certum est ut Hispanica lingua antiqua Magrit, Magerit, et Matrit appellatur. Nomen e numerosis inrigatoriis fossis ortum esse videtur quae saepto aquam portabant et machrá (matrices Latine) nominabantur ad quod suffixum -it (possibiliter? 'locum' significans, scilicet 'locum abundantes aquas accipientem') additur.

Historia

recensere

Praesens Communitatis Matritensis territorium parvi ponderis regio per Imperium Romanum fuit, excepto Compluto, cum municipii categoria, per quod transibat Tarraconem cum Emerita Augusta conectens via. Per Andalusiae epochen, ibi arx Mayrit condita est. Hac area recuperata, territorium Regno Castella rectum est. Saeculo sexto decimo, rex Philippus II sui monarchiae caput in villa Matritensi conlocavit, quod antea Toletum erat, quamobrem urbs regioque suos incolas et pondus in paeninsula auxit.

 
Provinciae Matritensis tabula, anno 1868 edita.

Postea, provincia Matritensis historicae regionis Castellae Novae (hodie Castella-Manicae) partem formavit. Per praeautonomicum processum, exeunte decennio 198, inter urbes Toleti et Matriti aemulatio resurrexit; olim, quidem, haec aemulatio ne cathedralis Matriti aedificavisset obstaverat, et tunc ne Toletum liberus archiepiscopatus constitueretur obstabat. Castellano-Manicensis praeautonomici regiminis decretum in futuram communitatem Matritensis provinciae incorporationem cum reliquarum provinciarum paribus condicionibus permittebat. Incorporationis processus, quomodocumque, paritatis regimen non produceret, quia relativum autogubernationis gradum Matrito servare quaerebat. Cui Castellano-Manicenses repraesentantes regpugnaverunt et Castellano-Manicenses provinciae e suo autonomiae proposito excludere optavere. Ex altera autem parte, Matritum historica vincula cum Castella Vetere (in praesenti Castella et Legione) non habebat, praeterea, haec provinciis Rioiiae et Cantabriae separationi occurrebat quae uniprovinciales communitates formarent.

Alia optio, sed paucum attractiva et politice complicata, Matrito et suo urbano territorio speciale Statutum concedere erat ut ens districti foederalis simile, modo Statunitensis Districti Columbiani aut modo Districti Foederalis Mexicopolitani crearetur, ex Hispaniae capitis statu.

Denique, communitatem autonomam anno 1983 creare optatum est. Finalis processus in autonomiam ducens unicos characteres habet, autonomiae processuum reliquarum Hispanicarum communitatum dissimiles, namque articulus 143 Constitutionis Hispanicae anni 1978 ut provinciae velut communitates autonomas conformari volentes "historicam regionalem identitatem" haberent poscebat, quae Matrito non erat, quia Castellano-Manicensis identitatis pars fuerat. Ideo, Matritum una provincia fuit quae ad autonomiam accessum habuit per articulum 144 qui propter nationalis curae causas communitatem autonomam constitui posse statuit quamvis eius territorium id provinciae cuiusdam non superet et articuli 143 condiciones non conficiat.

Statutum Autonomiae Kalendis Martiis anni 1983 probatum est. Provincia Matriti Communitas Autonoma Lege Organica 3/1983 diei 25 Februarii (BOE 1-3-83) et cum Communitatis Matriti denominatione constituta est. Ex cuius ortu electi sunt autonomici praesides Ioachim Leguina, Factionis Socialisticae (Hispanice: PSOE), Albertus Ruiz-Gallardón et Sperantia Aguirre Conservativae Factionis (Hispanice: PP).

Geographia

recensere
 
Consaeptum Publicum Scopuli Larae (Hispanice: Parque Natural de Peñalara).
 
Iuxta cum Tago, Saramba (Hispanice: Jarama) maximi ponderis in regione est. In imagine, Saramba Baionam Tagonii (Hispanice: Titulcia) transeuns.

Communitas autonoma superficiem 8028 km² habet. In Media planities Hispanica sita, Iugo Aquae Dirramae (Hispanice: Sierra de Guadarrama) Boreoccidente finitima est cum fluminum serie quae id epotant aquam ad Meridiem ducentia donec in Tagum Communitatis Meridiem sequentem adveniunt.

Communitatis prominentis planissima est, quia in Septemtrionali Mediae planitiei parte sita est, cum 650 m media altitudine. Solum diversi colles paucae altitudinis et austrorientali zona parvulae valles sunt. Iuga Aquae Dirramae (Hispanice: Sierra de Guadarrama) et Somosierrae (Hispanice: Somosierra) ad Montem Carpetanum pertinentia montuosam communitatis zonam repraesentant, cum culminibus amplius 2000 m altis. Ambo iuga in boreoccidentali et septentrionali territorii parte sunt. Culmina maxima communitatis sunt inferiora:

# Culmen Latine Culmen Hispanice Metra altitudinis
1 Scopulus Larae Peñalara 2430
2 Scopulus Dianthorum Risco de los Claveles 2387
3 Capita Ferrea Cabezas de Hierro 2383
4 Scopulus Avium Risco de los Pájaros 2334
5 Duae Sorores Dos Hermanas 2285
6 Collis Vallis Martini Cerro de Valdemartín 2280
7 Orbis Mundi Bola del Mundo 2265
8 Malitiosa La Maliciosa 2227
9 Nivarius El Nevero 2209

Communitatis territorium fluminis Tagi sinus partem format. Itaque, notabilima flumina Tagi accessionum series sunt quae in suo superiore cursu montuosa flumina sunt et in suo inferiore, planitiei flumina donec influunt. Praecipuum Communitatis flumen Saramba[1] (Hispanice: Jarama), eam e septemtrionem in meridiem transeuns, est quoad Tagum influit. Orienti flumina Lozzoyae, Guadalicis et Manzanarium (Hispanice: Lozoya, Guadalix et Manzanares) inveniuntur et Occidenti, e provincia Arriacae, flumina Fenarium et Tagonii (Henares et Tajuña) adveniunt. Quae omnia brevia flumina sunt, pauci fluxus. Flumina Aquae Dirramae (Guadarrama) et Albircae (Alberche) Occidentallimas Communitatis zonas irrigant, e montibua in Vallem Tagi. Communitatis aqua Europae optimarum una putatur propter geologicas Aquae Dirramae Iugi condiciones, montes granito abundantes. Hoc saxum tam durum residuorum paucum in fluminibus relinquit et aquae puritatem maximam facit.

Communitatis clima mediterraneum continentale est. Hiemes frigidae sunt, cum temperaturis inferioribus 8 °C, nocte saepius glaciat et interdum (ter et quater annniverse) ningit. Aestates calidi sunt, cum mediis temperaturis superioribus 24 °C Iulio et Augusto, et cum maximis quae pluries 35 °C superant. Diaria oscillatio circa 10 °C est. In superioribus Aquae Dirramae Iugi zonis temperaturae inferiores sunt et nivis praecipitationes magis abundantes hieme et per veris partem sunt.

Civilitas et gubernatio

recensere

Instituta autogubernationis

recensere
 
Regalis Domus Cursualis (Hispanice: Real Casa de Correos), sedes Praesidatus Communitatis Matritensis.

Communitas Matritensis unica Hispanica provincia fuit quae accessum ad suam autonomiam per articulum 144 Constitutionis Hispanicae propter nationalem curam et propter sociales, oeconomicas, historicas administrativasque characteres habuit. Statutum Autonomiae inferiora autogubernativa instituta statuit:

  • Gubernatio Matriti: collegiatum organum Communitatis Matritensis civilitatem in exsecutivis administrativisque muneribus gerens est. A praeside, praeside vicario sive praesidibus vicariis et consiliariis. Gubernationis socii a praeside ipso nominantur et missi faciunt. Statutum deputati condicionem non opus esse statuit ut quidam consiliarius sive praeses vicarius Gubernationis nominetur; revera, praesentis legislaturae duo praesides vicarius non deputatus sunt;

Divisiones administrativae

recensere
 
Moralzarzal, commune in commarca Sinus Aquae Dirramae.
 
Lacus structilis Latazarensis (Hispanice: Embalse de El Atazar), in homonymo commune, in commarca Iugi Septemtrionalis.

Communitas Matritensis uniprovincialis est et ergo nulla deputatio est. Administrative, territorium in communia cum plena iuridica personalitate et autonomia eorum intestinarum curarum gestioni dividitur. Statutum voluntariam communium colligationem ut communium diaconiarum gestioni et seu functionalium seu territorialium actionum coordinationi probat. Ex anno 2003, commarcarum (Hispanice: comarcas) creatio probata est, sed, adhuc nulla cum iuridica personalitate creata est, quamquam a diversis organismis haud gubernativis informaliter definitae sunt. Excepto territorio urbano Matriti, haec commarcae sunt inferiores;

Commarca Latine Commarca Hispanice
Iugum Septemtrionale Matriti Sierra Norte
Iugum Occidentale Matriti Sierra Occidental
Commarcae Camporum Comarca de Las Vegas
Sinus Aquae Dirramae Cuenca del Guadarrama
Sinus Superior Manzanarium Cuenca Alta del Manzanares
Sinus Medius Sarambae Cuenca Media del Jarama
Sinus Fenarium Cuenca del Hernares
Commarca Meridionalis Comarca Sur

Oeconomia

recensere
 
Forum Castellae (Hispanice: Plaza de Castilla), Matriti.

Communitas Matritensis communitas autonoma cum reditu pro capite maximo in Hispania est, scilicet, 28 859 euronis, 30.2% super civitatis mediam anno 2006, quam Vasconia, Navarra et Catalaunia sequuntur. Oeconomicum incrementum Matritense anno 2006 4.1%, leviter superius Civitatis mediae 3.9%, fuit. Inter periodum ex anno 2000 in 2004 Matritum nona Europaea regio peregrinae pecuniariae collocationis proposita accipiens et secunda Hispaniae, post Catalauniam, fuit. Anno 2006 Communitas Matritensis secunda industrialis regio in Hispania et secunda Producto Domestico Grosso Hispanico cum 172 607 951 euronum contribuens, post Catalauniam, fuit.

Demographia

recensere
 
Communitatis Matritensis tabula per communia secundum spissitudinem incolariam.
 
Monsteles, cum 206 275 incolarum (anno 2008), secunda maxima condensatio urbana in regione est, post caput.
 
Complutum, tertium commune cum maximo incolarum numero, cum 203 645 incolarum anno 2008.

Incolarius Communitatis Matritensis numerus continenter ex ineunte saeculo vicensimo crevit: 775 034 incolarum anno 1900; 1 067 637 anno 1920; 1 926 311 anno 1950; 3 761 348 anno 1970; 4 947 555 anno 1991; 5 022 289 anno 1996; 5 423 384 anno 2001. Phreneticus rhythmus incolariae acceptionis deceniis 196 et 197 perceptibiliter e crise anni 1975 minuit; sic incolarum numerus prope nationalem mediam ultimis decem annis crevit (7.2 % contra 5.9 % mediae). Longiqua oeconomica crisis quoque in specifici ponderis amissione Matritensis nuclei in universum regionalem incidit; caput transivit ex agglutinando 95.7% incolarum anno 1970 in solum colligendum 62% in praesenti.

Eius vegetativum incrementum (4.5%), quamquam circa Civitatis mediam (2.9%) collocatur, solum magnam humanam densitatem in regione et praesertiim in capite et circumiectis exsistentem non explicat. Oeconomicus factor decretorius hoc casu resultavit, quia Matritum e decenniis 196 et 197 industrialis primae magnitudinis locus fuit, qui valde ponderis numerum emigrantium e nationis regionibus minime evolutis procedentium et nuperrime peregrinorum attraxit. Secundum Institutum Nationale Statisticae Hispanicum (Hispanice: Instituto Nacional de Estadística, INE), anno 2005 13.09% incolarum peregrinae originis erat, quinque puncta percentationalia super Hispanica media 8.47%. Peregrinorum 53% Iberamericanum, 18.38% haud Communitariae Europae, 9.27% Septemtrionalis Africae et 9.21% Unionis Europaeae est. Plerique incolae Communitatis in capite et eius territorium urbanum densantur quod, secundum dissimiles definitiones probatas, 4.5 aut 5 milliones incolarum superare potest. Viginti communia cum maximo incolario numero sunt inferiora;

# Commune Latine Commune Hispanice Incolae
1 Matritum Madrid 3 213 271
2 Monsteles Móstoles 206 275
3 Complutum Alcalá de Henares 203 645
4 Fons Laborata Fuenlabrada 194 791
5 Legamar Leganés 189 424
6 Alcorconum Alcorcón 167 997
7 Tituacia[2] Getafe 164 043
8 Turricula Ardozensis Torrejón de Ardoz 116 455
9 Parla Parla 108 051
10 Alcobendae Alcobendas 107 514
11 Coslata Coslada 89 918
12 Rozae Matritenses Las Rozas de Madrid 83 428
13 Puteolus Alarconensis Pozuelo de Alarcón 81 365
14 Sanctus Sebastianus Regum San Sebastián de los Reyes 72 414
15 Maxadahonda Majadahonda 66 585
16 Ripae-Vaciamatritum Rivas-Vaciamadrid 64 808
17 Vallis Mauri Valdemoro 58 623
18 Fauces Villae Albae Collado Villalba 54 658
19 Aranguesia[3] Aranjuez 52 224
20 Arganda Regis Arganda del Rey 50 309

Vide etiam Indicem Communium provinciae Matritensis

Praeter eius metropolitanam rem, Communitas Matritensis magna sine incolis zonarum discrepantia, cum valde rurali indole offert. Cuius documento numeri demographici Mardaci (Hispanice: Mardacos) cum quadraginta quinque incolis, Ilicetum (Hispanice: La Acebeda) cum quinquaginta octo, Robur Gurdum (Roblegordo) cum septuaginta uno, Hiruela (La Hiruela) cum septuaginta quattuor et Furcaculus Iugi (Horcajuelo de la Sierra) cum centum et tres, quinque communia regionis cum minimo incolarum numero, sunt.

Artes athleticae

recensere
 
Stadium Iacobi Bernabéu (Hispanice: Estadio Santiago Bernabéu).

Praecipuus communitatis ludus athleticus, velut reliquae Hispaniae, est pediludium. Tres primae divisionis turmae in communitate sunt Real Madrid Club de Fútbol, Club Atlético de Madrid, magni adversarii multis decenniis abhinc, et Getafe Club de Fútbol. Alii populares ludi in Communitate canistriludium, cum praesentibus turmis velut Real Madrid Baloncesto, Club Baloncesto Estudiantes, et Baloncesto Fuenlabrada sunt birotatio et teniludium.

  1. Edelmiro Bascuas, Celta amba "agua", conservado como apelativo en Galicia hasta el siglo XII: Derivado *ambra.
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)

Nexus interni