Nympha (Graece νύμφη 'sponsa, puella, nympha')[1] in mythologia Graeca est creatura divina, formam feminae nubilis gerens, saepe loco quodam conexa; sunt seu solitariae sive sectatrices deorum (inter quos Dionysi, Hermis, Panis) et dearum (saepius Artemidis). Inter nymphas enumerantur Amalthea, Echo, Egeria, Hesperides, Oreades, Dryades (nymphae arborum), Hamadryades, Alseides, Meliae, Naiades (nymphae fluminum), Nereides (nymphae aquaticae), Oceanides, Hyades, et Pleiades.

Nympha in silvis a Carolo Lenoir picta.

ArsRecensere

 
Nympha lunaris a Ludovico Ricardo Falero anno 1883 picta.

In Prometheus vinctus, tragoedia Graeca ab Aeschylo scripta, chorus ex Oceanidibus constat.

In artibus nymphae ut pulchrae puellae, saepe nudae aut coronatae cum floribus, effinguntur. Pictores nymphas aquaticas cum doliis aut urnis depinxerunt, exempli causa Ioannes Augustus Dominicus Ingres pictor Francogallicus qui tabulam Fontem pinxit. Tabulae praeclare a Titiano Vecellii, Henrico Siemiradzki, Arnoldo Boecklin, Gulielmo Adolpho Bouguereau, Ludovico Ricardo Falero et aliis pictoribus factae sunt. Aetate moderna, sculptores ut Laurentius Bartolini statuas de nymphis sculpserunt. Ioannes Gulielmus Waterhouse pictor Anglicus tabulam de historia Hylae, iuvenis Argonautae ab Hamadryadibus rapti, anno 1896 pinxit.

NotaeRecensere

  1. De etymologia vide hic.

BibliographiaRecensere

  • Baert, Barbara. 2013. "Nymphe (Wind): Der Raum zwischen Motiv und Affekt in der frühen Neuzeit (Zugleich ein Beitrag zur Aby Warburg-Forschung)." Ars 46 (1): 16–42. ISSN 0044-9008.
  • Bloch, Leo. 1902. "Nymphen." In Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie, vol. 3,1, ed. Wilhelm Heinrich Roscher, 500–67. Lipsiae.
  • Grimal, Pierre. 1996. The Dictionary of Classical Mythology. Wiley-Blackwell.
  • Kramer, Anke. 2008. "Nymphen." In Mythenrezeption: Die antike Mythologie in Literatur, Musik und Kunst von den Anfängen bis zur Gegenwart, ed. Maria Moog-Grünewald, 474–84. Der Neue Pauly. Supplemente, 5. Stutgardiae et Vimariae: Metzler. ISBN 978-3-476-02032-1.
  • Larson, Jennifer Lynn. 2001. Greek Nymphs: Myth, Cult, Lore. Novi Eboraci, Oxford University Press.
  • Lawson, John Cuthbert. 1910. Modern Greek Folklore and Ancient Greek Religion. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Speyer, Wolfgang, et Elisabet Enß. 2015. "Nymphen." In Reallexikon für Antike und Christentum, 26: 1–30. Stutgardiae: Hiersemann. ISBN 978-3-7772-1509-9.
  • Tomkinson, John L. 2004. Haunted Greece: Nymphs, Vampires and Other Exotika. Athenis: Anagnosis.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad nymphas spectant.