Vide etiam paginam discretivam: Villa (discretiva).

Villa est domicilium rusticum, antiquitate plerumque fundum comprehendens. In media Latinitate vocabulum oppidum vel etiam urbem significare coepit (confer Francogallicum ville).[1]

Villa gentis Medicaeae in Faesulis sita

Roma antiqua recensere

 
Reconstructio minuta villae Romanae Settefinestre

Descriptiones pretiosarum villarum Romanarum praecipue apud Varronem, Columellam, ac Vitruvium reperiuntur. Secundum Columellam, "modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbana, rusticam, fructuariam".[2]

Medium Aevum recensere

Medio Aevo villa generis Romani minus usitata erat; in loco plures nobiles domicilia munita (castella) struxerunt, et villae minime munitae praecipue Francogallicae, saepe castella (Francogallice château) nominantur (e.g. Castellum Versaliense).

Novum Aevum recensere

 
Lyme Park in Cestrensi comitatu situs

Novo Aevo maiorum divitiarum et salutis causa nobiles villas luxuriosas sine munitione struere coeperunt. Usad'ba Russica saeculorum XVIII et XIX, i.e. palatium vel domus familiae nobilis aut regalis сum hortis et aedificiis adstructis, e.g. Tsaritsyno et Archangel'skoje et Petri aulae palatia et horti, interdum Latine ut villa vertitur[3].

Notae recensere

  1. Niermeyer, Mediae Latinitatis Lexicon Minus, pp. 1101-3, s.v. "villa".
  2. Columella, De re rustica I.6.
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. усадьба.