Petri aula (palatium et horti)

Petri aula[1] est nomen solitum multorum palatiorum et villarum imperatorum Russiae et familiarium eorum, in Petri aula urbe et circa eam aedificatorum saeculis XVIII et XIX. Eorum maior pars ad litus Sinus Finnici continue iacent, alia pars ad meridiem, longuis a mare, sita est. Tempore obsidionis Leninopolis ab autumno anni 1941 ad mensem Januarium anni 1944 Petri aula omnis a Germanis occupata erat et multa monumenta destructa sunt. Restauratio ab anno 1944 usque ad hoc tempus (2019) continuatur et nondum finita est.

Petri Aulae Palatium magnum cum fontana Samsonis et cataracta? principali
In gradu principali
Cataracta leonis in Horto inferiore
Palatium Marly
Papilio roseus in Horto pratensi, Hydrochroma Ludovici Premazzi anni 1850
Reliquiae Papilionis rosei, anno 1943 explosi, anno 2016
Villa propria

Horti octo vel duodecim (nam varie numerari possunt) cum aedificiis variis ad Petri aulam pertinent.

Horti Inferior et SuperiorRecensere

Horti veterrimi et notissimi sunt Hortus inferior (Russice Нижний), in litore Sinus Finnici, et Hortus superior (Верхний), inter quos Palatium Petri aulae magnum stat. Hi horti a philotheoristis frequentissime visitantur. Hi Petri aula sensu stricto sunt. Palatium magnum a Petro I aedificari coepit, sed a Bartholomaeo Rastrelli more baroci Elisabetha regnante confectus est.

Hortus inferior fontanis suis famosus est; habet eos 147 et quattuor cataractas artificiales[ru] aquae cadentis. Altissimus fontanarum Samson, oram leonis diripiens, est, qui ante Palatium magnum inter duas cataractas artificiales stat. Statumen aquae ex ora leonis salit. De Samsone canalis recte in sinum Finnicum ducit, ut naves ad palatium appellere possint. Fontanae Petri aulae non antliis aguntur, ut Versalienses, sed secundum lege vasium communicantium[it] aqua ipsa salit. Nam receptacula aquae in Horto superiore tanto altiora sunt, quam Hortus inferior, quanto statumen aquae fontanae Samsonis in altum ascendit. Ad receptacula Horti inferioris aqua per aquaeductum longissimum a collibus Babiegonensibus (Бабьегонские высоты) ducitur. Ideo nec noctu nec unquam nisi hieme fontanae cessant.

Praeter Palatium magnum etiam duo palatia in Horto inferiore sunt, ambo Francogallice nominati. Hi sunt Mon plaisir, scilicet Latine Delectatio mea, more Nederlandico constructum, in litore maris situm, quod Petrus I maxime amabat, et Marly.

Horti aliiRecensere

  • Hortus Alexandria (Александрия), in litore Sinus Finnici, ad orientem a Horto inferiori. In dimidia parte prima saeculi XIX aedificabatur, modestius hortis principalibus, more Gothico.
  • Hortus Alexandrinus (Александровский) vel Saeptum venationis[2], ad meridiem ab Alexandria situs, amplus et inordinatus, cum stagnis et papilionibus in insula stagni, qui destructi sunt.
  • Znamenka, in litore Sinus Finnici, ad orientem ab Alexandria (non semper in numerum hortorum Petri aulae includitur)
  • Mikhailovka, in litore Sinus Finnici, ad orientem a Znamenka (non semper in numerum hortorum Petri aulae includitur)

Ad orientem a Mikhailovka iam Strelna iacet cum alio palatio et horto imperatoris.

  • Hortus colonorum (Колонистский, nomen a colonia Germanorum, quae tunc in Petri aula sita est, cepit) a meridie a Horto superiore situs, ad aquaeductum fontanarum pertinens. Stagnum maximum et papiliones in insulis stagni habet.
  • Hortus Anglicus (Английский) ad occidentem a Horto colonorum, hortus maximus Petri aulae inordinatus, cum Palatio Anglico more neoclassico constructo et papilione ligneo nominis Casae betulinae (Березовый домик), more Russico. Ambo tempore belli penitus destructi sunt. Hortus Anglicus nunc Petri aulae civibus hortus recreationis est.
  • Hortus leporum (Заячий ремиз[3]), ad Hortum Anglicum adiacens (vel pars eius), saeptum venationis sine ullis aedificiius, nunc silva paene oblita.
  • Hortus Pratensis (Луговой), ad meridiem a Horto colonorum, amplissimus et revera prata vasta habens, per quae aquaeductus fontanarum Horti inferioris it; huius aquaeductus partes canales cum cataractis et stagna cum insulis sunt. Molina et Papilio roseus et papiliones alii destructi sunt. Ruina artificialis in insula stagni stabat, sed post bellum iam reliquiae eius manent. Bellumvederium papilio ab Andrea Stackenscheider saeculo XIX medio constructus a mari hortorum Petri aulae maxime remotus in margine Horti pratensis stat.
  • Hortus ducis Oldenburgensis (Парк герцого Ольденбургского), in litore Sinus Finnici, ad occidentem a Horto inferiore. Aedificia, medio saeculo XIX more gothico constructa, paene omnia tempore belli destructa sunt, hortus sordescit.
  • Villa propria (Собственная дача) Elisabethae imperatricis, in litore Sinus Finnici, ad occidentem a Horto ducis Oldenburgensis.
  • Sergievka in litore Sinus Finnici, ad occidentem a Villa propria (non semper in numerum hortorum Petri aulae includitur)

Ad occidentem a Sergievka in litore Sinus Finnici iam alius grex palatiorum imperatorium iacet, Oranienbaum.

NotaeRecensere

  1. Vide de nomine urbis, Peterhofium.
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. зверинец.
  3. De Francogallico remise.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petri aulam spectant.
  • Situs proprius (Anglice)