Samson
Samson (Hebraice ןשִׁמְשׁוֹן ,Šhimšhôn) fuit vir mirae fortitudinis tribu Dan oriundus, de quo in libro Iudicum (Iud 13,1-16,31) narratur. A Deo (JHVH) Nazaraeus electus a Philistaeis vinci non potuit, quoad coma eius non praecideretur. Tandem Delila, uxor eius, a Philistaeis mercede corrupta capillos detondit. Samson captus et caecus redditus est. Cum capillis autem vis quoque eius denuo ita crevit, ut secum 3000 Philistaeos templo evertendo morte affecit. Liber Iudicum eum inter iudices Israel numerat.

Puteus Samsonis, Budovicii.
EtymologiaRecensere
Nomen Hebraicum שִׁמְשׁוֹן (Shimshōn) a verbo שֶׁמֶשׁׁ (shemesh, "sol") repetit. Cum -ōn sit deminutivum, forse "sol parvus" valeat.[1]
Samson in arte (exempla)Recensere
- Puteus figura Samsonis ornatus in foro Boduvicii urbis (Samsonova kašna).
- Giambologna: sculptura "Samson Philistaeum occidit".
- Lucas Cranach minor: pictura "Samson et Delila" (fere 1537, Dresdae, Pinacotheca).
- Georgius Fridericus Handelius: oratorium "Samson" (1742).
- Camillus Saint-Saëns: melodrama "Samson et Dalila" (inter annos 1868 et 1877).
- Leonardus Cohen: "Samson in New Orleans", 2014
NotaeRecensere
BibliographiaRecensere
- Wilhelm Busch (2006). Bileam – Josaphat – Simson (= Wilhelm Busch Bibliothek. Vol. 5), Aussaat / CLV, Neukirchen-Vluyn. ISBN 978-3-7615-5487-6 (Aussaat) / ISBN 978-3-89397-681-2 (CLV).
- Hartmut Gese (1991). Die ältere Simsonüberlieferung (Richter 14–15). In: Hartmut Gese: Alttestamentliche Studien. Mohr, Tubingae. ISBN 3-16-145699-8, p. 52–71.
- David Grossman (2006). Löwenhonig. Die Geschichte von Samson. Berlin-Verlag, Berolini (titulus originalis: Dwasch Arjot). ISBN 3-8270-0448-9.
- Josef Kausemann (1989). Simson. Richter in Israel. Christliche Verlags-Gesellschaft, Dillenburg. ISBN 3-921292-88-3.
- Siegfried Kreuzer (1995). Simson. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 10, Bautz, Herzberg. ISBN 3-88309-062-X, coll. 493–498.
- Xenia Ressos (2014). Samson und Delila in der Kunst von Mittelalter und Früher Neuzeit (= Studien zur internationalen Architektur- und Kunstgeschichte. Vol. 108). Imhof, Petersberg. ISBN 978-3-86568-843-9.
Vide etiamRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Samsonem spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Samsonem et Dalilam spectant (Samson and Delilah, Samson). |
- Andreas Scherer (2006). Simson. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (edd.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae.