Liber Iudicum
Nebiim (prophetae) in Thanach | |
---|---|
prophetae priores | |
ספר יהושע | Liber Iosue |
ספר שופטים | Liber Iudicum |
ספר שמואל | Libri Samuelis |
ספר מלכים" | Libri Regum |
prophetae posteriores | |
יְשַׁעְיָהוּ | Liber Isaiae |
יִרְמְיָהוּ | Liber Ieremiae |
יְחֶזְקֵאל | Liber Ezechielis |
תרי עשׂר | Duodecim prophetae |
Liber Iudicum (Hebraice: שופטים ; Graece: Κριτές) est liber Veteris Testamenti, cuius argumentum est historia Israel ab occupatione Palestinae usque ad initium regni Saul (circiter annum 1050 a.C.n.), cum Israel est rectus a iudicibus. Illustrissimi homines in hoc libro sunt Debora, Gedeon, Samson, et Samuel.
Iudices
recenserePersonae, qui Hebraice שֹׁפְטִים ("iudices") appellantur, non solum ius egerunt, sed etiam tribus duxerunt sive rexerunt (confer Sufetes, qui Carthagini praeerant[1]). Iudex Debora, sola femina, quae in libro Iudicum munere iudicis functa est, etiam Asor (Hazor) expugnavit, quae erat locus medius Palaestinae septentrionalis. Appellatio "iudex Israël" sive sententia "NN iudicavit Israël", quae pluries in libro iteratur, quidem fallit, quod quisque iudex tantum uni urbi aut uni tribui praeerat. Singula capitula libri de singulis regionibus tribuum agunt.
Structura narrationum
recensereNarrationes de iudicibus magnis, qui dicuntur, Othoniel, Aod, Barac, Gedeon, Iephte et Samson, eundem ordinem sequuntur:
- Israëlitae deficiunt a Deo suo (JHVH) et Baal vel alios deos Chanaaniticos caeremoniis colunt.
- A populis finitimis opprimuntur.
- Israëlitae Deum JHVH in auxilium vocant.
- Iudex a Deo JHVH auctor salutis excitatur.
- Iudex populum Israël servat.
- Populus Israël denuo a Deo JHVH deficit.
Argumenta
recensereLiber Iudicum pergit occupationem Terrae Promissae narrare, ubi Liber Iosue finivit. Tribus Iudas, Simeon et Beniamin regiones a mortuo mari in occidentem versus expugnant, in quibus inter alias urbes Hierosolyma et Hebron sitae sunt. Nonnulli populi autem resistere possunt: Terra Gazae sub dicione Philistaeorum remanet (Iud 1,1-21).
Etiam territoria tribuum Manasse, Ephraim, Zabulon, Aser et Naphtali occupantur. Quamquam et ibi non non omnes incolae fugari possunt, tamen pars eorum in servitutem rediguntur (Iud 1,22-36).
In capitulo 2 "angelus Domini" Israëlitas vituperat, quod incolas terrae priores non fugaverunt vel interfecerunt, ut Deus (JHVH) poposcerat, neque aras deorum aliorum deleverunt: "Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam." (Iud 2,3) - Deinde narratur, ut Iosue mortuus et sepelitus est.
Sequuntur narrationes de quattuordecim iudicibus, quae plus minusve structurae supradictae respondent: destitutio – miseria – vocatio iudicis – salus – pax – destitutio. Bellum a Deo iussum esse describitur; qui totos se Deo committunt, victoriam reportant. Hostes saepe crudelissime tractantur, sed interdum etiam tribus inter se crudeliter agunt.
- Othoniel contra Chusanrasathaim regem Mesopotamiae (Iud 3,7–11)
- Aod (Ehud) contra Eglon regem Moab (Iud 3,12–30)
- Samgar contra Philistaeos (Iud 3,31)
- Debora et Barac contra Sisaram et Iabin (Iud 4,1–5.31)
- Gedeon contra Madianitas (Iud 6,1–8.35)
- Abimelech contra Sichem (Iud 9)
- Thola (Iud 10,1-2)
- Iair (Iud 10,3-5)
- Iephte contra Ammonitas (Iud 10,6–12.7)
- Abesan (Iud 12,8–10)
- Ahialon (Iud 12,11–12)
- Abdon (Iud 12,13–15)
- Samson contra Philistaeos (Iud 13,1–16.31)
In fine libri sunt nonnullae narrationes, quae nihil ad iudices pertinent.
- Danitae urbem Lais (quae postea Dan appellabatur) expugnant (Iud 17,1-18,31).
- In capitulo 19 concubina Levitae a viris, qui ex tribu Beniamin nati erant, rapta ac interfecta est. Ad crimen vindicandum alii Israelitae paene omnem tribum Beniamin pugna necant (Iud 20). Mox eos necis paenitet, cum autem ius iurandi causa superstitibus Beniamitis proprias filias dare non possint, illos Israelitas, qui excursioni non interfuerunt, trucidant feminasque eorum Beniamitis in matrimonium dant (Iud 21).
Ultima libri sententia iam ad libros Samuelis revocat, in quibus regnum instituitur, dicens: "In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat" (Iud 21,25).
Notae
recensere- ↑ Senatum itaque sufetes, quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt (Titus Livius: Ab urbe condita libri XXX,7).
Vide etiam
recensereBibliographia
recensere- Walter Groß: Richter (HThK.AT). Herder, Friburgi Brisgoviae 2009, ISBN 978-3-451-26810-6.
- Andreas Scherer: Richter / Richterbuch. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.
Nexus externus
recensere- Liber Iudicum in Nova Vulgata
- Andreas Scherer: Richter / Richterbuch. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.
- Prophetae priores: Liber Iosue • Liber Iudicum • Liber Samuelis, id est Sam I et Sam II in Vulgata • Liber Regum, id est Reg I et Reg II in Vulgata
- Prophetae posteriores: Isaias • Ieremias • Ezechiel • Dodecapropheton
- Iosue • Iudicum • Ruth • I Samuelis et II Samuelis • I Regum et II Regum • I Paralipomenon et II Paralipomenon • Esdrae • Nehemiae • Esther
- Deuterocanonica (catholice ac orthodoxe) sive Apocrypha (protestantice): Iudith • Thobis • I Maccabaeorum et II Maccabaeorum • Additamenta Esther