Ab urbe condita libri

opus litterarum historiae Romanae a Tito Livio

Ab urbe condita libri sunt opus monumentale historiae Romanae Latine scriptum, quod inceptum est ferme anno 27 vel 25 a.C.n. a Tito Livio. Continet res gestas Latinae gentis ex tempore Aeneae, quem proavum populi Romani fuisse fama est, usque ad tempora recentiora regnante Augusto dum vivebat Livius. Ultimus annus a Livio commemoratus est 745 AUC vel 9 a.C.n. quo enim anno defunctus est Drusus. Circa quarta pars operis adversos casus temporum supervixit.

Fabulae ex opere (I.4) sumpta in aram Ostiae inventam insculptae. Tiberinus ad dextram demonstratur dum lupa Romulum et Remum nutrit, qui Romam condidisse dicuntur. Supra pastores eos inventuros praebentur. Minora quoque animalia solitudinem ac feritatem loci indicunt. Etiam aquila Romana, insigne Romani imperii, apparet.

Contenta

recensere
 
Ab urbe condita, 1493

Ab urbe condita libri quondam 142 libros continuit, quos autem hodie rectius capitula nuncuparemus. Eorum 35, i.e. libri 1–10 cum praefatione et libri 21–45, usque adhuc admodum intacti supersunt. Quod quidam codex V. saeculo compositus severe laesus est libri 41 et 43-45 lacunis affecti quasi locupleti sunt neque contenta eorum alibi in Livii scriptis praebentur.

Palimpsestus fragmentatus 91. libri anno 1772 in Bibliotheca Apostolica Vaticana inventus est, qui 2000 ferme verba continuit. Praeterea nonnulli papyri aliquot breviores ca. annum 1900 in Aegypto inventi sunt.

Argumentum

recensere

Incipit res cum Aeneas Italicam terram applicet Romulusque et Remus condant Romam, finis eius est designatio Lucii Iunii Bruti et Lucii Tarquinii Collatini ad consulatum anno 502 a.C.n. ut Livius ipse computavit. (509 a.C. secundum Annales Varronianae). Quamquam magna copia variarum rationum annum primordium Romae destinandi est illi anni spatium probabilem ferme definiunt. Libri 2-10 de prisca re publica et de Samniticis bellis agunt, libri 21–45 eventa secundi Punici belli enarrant cumque bello contra Persem regem Macedonium gesto terminant.

Libri 46–70 tempora usque ad Bellum Marsicum anno 91 a.C.n. exarsum tradunt. Cum liber 89 res gestas Sullae imperatoris describit liber 103 de primo consulatu Gaii Iulii Caesaris agitur. Liber denique 142 mortuo Druso anno 9 a.C.n. finem habet. Cum primi decem libri spatium 600 annorum complectantur Livius ubi ad primum saeculum a.C.n. pervenit unicuique ferme anno unum librum dedicavit.

Livius in opere conficiendo utroque stilo chronologiae atque narrationis usus est quare saepe ad interpellandam narrationem coactus est consules certi anni nominandi causa, quare opus eius etiam ut supplementum fastorum exstistimari potest, calendarii publici urbis Romae.

Libri manuscripti

recensere

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Ab urbe condita libros spectant.