Harleianus 2493

liber manu scriptus

Codex Harleianus 2493 manu scriptus, textum maximae partis operis T. Livii Ab urbe condita continet. Hodie in Bibliotheca Britannica Londinii servatur. Ab editoribus Livianis codex Aginnensis vel Agenensis sive A nuncupatur.

Folium 20r libri manuscripti, initium libri quinti historiae T. Livii continens (Bibliotheca Britannica ms. Harl. 2493)

Librum possederunt Franciscus Petrarca, Laurentius Valla, collegium Iesuitarum Agennense in Francia, deinde Robertus Harley et Eduardus Harley bibliophili, quorum collectus, "Harleianus" nuncupatus, in Museo Britannico anno 1753 incorporatus est.

Liber saeculo XII exeunte seu XIII ineunte inceptus, saeculo XIV confectus est (sic Billanovich [1959]). Manus Petrarcae ipsius inter scribas alios recognoscitur, qui folia 65v-92, 213, partem 219v, 220 exscripsit adnotationesque aliquas fecit. Laurentius Valla adnotationes in foliis 143, 145 adiecit.

BibliographiaRecensere

 
Folium 213v eiusdem libri, scriba Francisco Petrarca
  • Giuseppe Billanovich, "Petrarch and the textual tradition of Livy" in Journal of the Warburg and Courtauld Institutes vol. 14 (1951) pp. 137-208
  • Giuseppe Billanovich, "Dal Livio di Raterio (Laur. 63. 19) a Livio del Petrarca (B. M., Harl. 2493)" in Italia Medievale e Umanistica vol. 2 (1959) pp. 103-178
  • Robertus Seymour Conway, Carolus Flamstead Walters, edd., Titi Livii Ab Urbe condita. Vol. 1 (Oxonii: e typographeo Clarendoniano, 1914)
  • Eduard Fraenkel, "Petrarch and the Textual Tradition of Livy by G. Billanovich" in Journal of Roman Studies vol. 42 (1952), pp. 130-140
  • S. P. Oakley, A Commentary on Livy, books 6-10 vol. 1 (Oxonii: Oxford University Press, 1997)
  • L. D. Reynolds, "Livy" in L. D. Reynolds, ed., Texts and Transmission: A Survey of the Latin Classics (Oxonii: Clarendon Press, 1983), pp. 205-214
  • William Charles Flamstead Walters, 2The Codex Aginensis and Laurentius Valla" in Classical Quarterly vol. 11 (1917) pp. 154-158
  • Cyril Ernest Wright, "Manuscripts of Italian Provenance in the Harleian Collection in the British Museum: Their Sources, Associations and Channels of Acquisition" in C. H. Clough, Cultural Aspects of the Italian Renaissance. Essays in Honour of Paul Oskar Kristeller (Mancunii: Manchester University Press, 1976) pp. 462-84 (praesertim pp. 468, 478)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Harleianum 2493 spectant.