Asor[1] sive Hazor[2] vel etiam Hasor[3] (Hebraice חָצֹר ḥāṣor, Graece Ασωρ) fuit locus medius Chanaaniticus aetatis aëneae in Galilaea superiore in Tell, id est in colle saepius iterata exstructione orto, situs et a Mari Galilaeae in septentriones versus. Postea urbs Israëlitica facta his diebus nihil nisi parietinae nomine Tell Hazor vel Tell al-Qeḍāh (Arabice تل القضاه) prope Safed restant. Circa 1800 a. C.n. urbs in Chanaan maxima erat. Anno 2005 reliquiae Asoris una cum Megiddo et Beer Sheba ad Patrimonium totius mundi regestae sunt.

Tell Hazor

Historia

recensere

Asor areae fere 100 ha est maximus Tell biblicus in Israël. Urbs ad vias mercaturae ac expeditionibus maximi momenti sita erat, quae Phoeniciam, Anatoliam et Syriam cum Mesopotamia et Aegypto coniungebant. Praeter commercium etiam agricultura in planitie frugifera nomine Chula reditus praebebat.

Urbs superior a millenio tertio a.C.n. repetit, urbs inferior fere 1800 a.C.n. aedificata est. Aetate aënea Asor regionem decies maiorem quam Hierosolyma tum tenuissima amplectabatur. In optima re publica urbi minimum 20.000 incolarum erant. Reges commercio divites facti litteras late lonqueque dederunt ac receperunt, ut tabulae fictiles in Asor et Mari inventae attestant. Etiam litterae proscriptionis Aegyptiacae, Litterae Amarna (EA 148, 227, 228, 364) et relationes bellicae de Asore mentionem faciunt. Aetate aënea posteriore Asor maxima urbs areae fere 74 ha maxima fuit terrae Chanaan magnitudinem urbium Megiddo vel Lais (Lachish) octies superans.

Saeculo 13 a.C.n. urbs ab aggressore ignoto deleta est. Postea sola urbs superior iterum habitabatur. A Ben-Hadad Damascenus expugnatus et ab Omri rege Israel septentrionalis minor denuo aedificata sub 733/732 a.C.n. ab Assyris Tiglat-Pileser III funditus deleta est.

Asor in Bibliis

recensere

In Bibliis Asor vicies memoratur, in primis in libro Iosue et in libro Iudicum. Liber Iosue narrat regem Iabin, cum societatem Chanaaniticam contra Iosue in proelium duxisset, victum esse. Hoc bello Asor urbs ab Iosue incendio consumpta est. Liber Iudicum de controversia inter Iabin et Deboram, iudicem Israël, refert. Asor urbis mentio fit etiam in libris Regum (1 Reg 9,15 et 2 Reg 15,29), in libro Nehemiae (Neh 11,33) et in libro Ieremiae prophetae (Ier 49,28).

Pinacotheca

recensere

Bibliographia

recensere
  • Israel Finkelstein: Hazor and the North in the Iron Age, a Low Chronology perspective. In: Bulletin of the American Schools of Oriental Research. 314, 1999, p. 55–70, ISSN 0003-097X.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Asor spectant.
  1. Liber Iudicum 4,17 et fere vicies in Bibliis
  2. The Whole Works of ... John Lightfoot ( ...), Vol. 10, p.406.
  3. Hofmann, Johann Jacob: Lexicon Universale .... - Leiden, 1698, Tom. 2, p. 460.