Hermon (Hebraice הַר חֶרְמוֹן = har Ḥermon; Arabice جبل الشيخ = ǧabal aš-šaiḫ) est mons 2814 metrorum altus in Asia occidentali in finibus inter Libanum, Israël et Syriam situs. Cacumen altissimus est mons Syriae. [1] In clivo austro-occidentali - opinione quidem Israelitica - est locus civitatis Israelis altissimus (altitudo: 2224 m).[2]

Mons Hermon et Breihat Ram
Regio artis athleticae hiemalis in monte Hermon

Hermon in Bibliis

recensere

Mons septentrionalis Regni Israel finis fuisse traditur; secundum Librum I Paralipomenon 5,23 „filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon". Etiam in Libro Iosue mons Hermon saepius inter terras occupatas memoratur (Ios 11,17; 12,1; 13,5).

Im Novo Testamento montis Hermonis nulla fit mentio. Ut evangelia autem narrant, Iesus in urbe Caesarea Philippi in imis montis radicibus sita moratus est (Mc 8,27ss. et loci paralleli).

Utilitas pro Israele

recensere
  • Utilitas militaris: Usque ad bellum sex dierum 1967 pars austro-occidentalis montis Hermonis ad Syriam pertinuit; die 10 Iunii 1967 fines una cum Gaulanitide ab Israel occupati et die 14 Decembri 1981 vindicati sunt. In monte, ex quo latas regiones Syriae occidentalis observari possunt, sunt stationes exercitus Israelitici. Sub ipso monte est "Hermon Hotel", castra in orbe terrarum altissima Nationum Unitarum, quae a militibus gregis UNDOF (United Nations Disengagement Observer Force) ooccupata sunt.
  • Receptaculum aquae potabilis: Israel magnam aquae potabilis partem ex Iordane sumit, cuius fontes in monte Hermone sunt.
  • Regio artis athleticae hiemalis: Ob magnam nivis copiam in regionibus altioribus athletae etiam nartis uti possunt. Inde a Madschdal Schams in septentrionem versus parva artis athleticae hiemalis regio nomine Hermon ski resort in altitudine inter 1600 et 2040 m constituta est.
  1. The World Factbook, visum die 11.06.2021 (Anglice)
  2. Israel at 65: A statistical glimpse (Anglice), visum die 11.06.2021

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad montem Hermonem spectant.